Jump to content

Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/17

E Wikisource
Haec pagina emendata est
29
30
PRÆFATIO GENERALIS IN HANC EDITIONEM.

quam adhibuit. Non pauca etiam in dissertationibus ac notis adjecit, quibus priores suas sententias a Lupo, Baluzio aliisque censoribus oppugnatas defendere et confirmare ut cum maxime nisus est.

XXI. Nostram editionem in tomos tres partiemur. Primus tomus exhibebit omnia genuina Leonis Opera, id est Sermones et Epistolas sinceras, in quibus recognoscendis et emendandis ita nostris codicibus usi sumus, ut Quesnelli etiam variantes expenderimus. Sic et nostra et Quesnelli exemplaria ad hanc editionem perficiendam contulerunt. Præfationes, et admonitiones, ubi opus fuit, præmisimus. Annotationes Sermonibus ac Epistolis subjectæ emendationum rationem reddent, et variantes lectiones tum nostrorum, tum Quesnelli codicum accurate designabunt, et ipsum pontificis textum, ubi indigere visus est, illustrabunt. In his etiam locum habebunt illæ notæ quas Quesnellus Sermonibus vel Epistolis ipsis quandoque apposuit, ut quidquid illius est non desideretur. Cum vero is Sermonibus quasdam notationes aut postillas affixerit, quæ longiorem disputationem postulant, harum causa post Sermones edemus Observationes nostras in quædam peculiaria loca eorumdem Sermonum; et in his insertæ invenientur memoratæ Quesnelli notationes vel postillæ, sicut et laudata Ciampini dissertatio, quæ ad unam sermonem illustrandum pertinet. Sermones dubios, vel Leoni male affictos partim editos, plerumque autem ineditos rejecimus in appendicem Sermonum, in cujus præfatione inter cætera notitia affertur aliorum Sermonum qui in nonnullis mss. exemplaribus Leoni perperam ascripti, et aliis atque aliis auctoribus in aliis codicibus attributi, cum inter aliorum Patrum Opera prodierint, repetendi non fuere; quibus autem in libris editi sint, indicavimus. Leonis Epistolas excipiet dissertatio de epistolis deperditis tum S. Leonis ad alios, tum aliorum ad S. Leonem, ac de aliis monumentis ad epistolas pertinentibus, dispositis ordine chronologico; ubi Leonina fragmenta quæ supersunt inserentur. Sequetur notitia decretorum quæ Leoni in Pontificali libro tribuuntur. Tandem appendix epistolarum S. Leonis Magni, aliquot litteras supposititias, aliaque documenta ad Epistolas pertinentia comprehendet, quæ inter ejus Epistolas collocanda non fuerunt.

XXII. Tomus secundus exhibebit appendicem prolixiorum Operum quæ Leoni ascripta fuere. Primo edetur Sacramentarium omnium vetustissimum, Leoninum in vulgatis appellatum, eo quod Leoni tribuatur. Inter certa hujus pontificis Opera referri non potuit, cum nec omnia quæ in eo continetur Leonis sint, nec ipsius compingendi auctor idem pontifex appellari certo queat. At cum quædam Leonina in eo inserta legantur, ex quibus Leoni in editis adjudicatum fuit, omitti non debuit in appendire in qua edenda fuerunt alia Opera Leoni tributa, quæ nihil Leoninum certissime continent. Id autem multo magis erat faciendum, quia Quesnellus tres præfationes veluti Leoninas in calce Sermonum edidit, quarum duæ in ea ejusdem Sacramentarii parte quæ superest inveniuntur, tertiam vero in ea parte quæ intercidit, exstitisse probabiliter credimus. Secundo edemus duos libros de Vocatione omnium gentium, Capitula seu Auctoritates de Gratia et Libero Arbitrio, et Epistolam ad virginem Demetriadem, seu tractatum de Humilitate; quibus omnibus Quesnellus Leonis nomen præfixit. Hæc ad mss. codices recognovimus, quorum præsidio cum non pauca emendavimus, tum nonnulla etiam quæ alicubi deerant supplevimus. Subjicietur Breviarium adversus hæreticos (alias vocatum Breviarium fidei adversus Arianos), quod P. Sirmondus sine auctoris nomine edidit : Leoni enim assertum invenimus in duobus antiquis codicibus Patavino atque Mediolanensi, qui aliquot correctiones præbuere. Cur autem hunc non inter Leonis Opera, sed inter supposititia recensuerimus, ex præmissa admonitione patebit. Post hæc, ne quid desit quod Quesnellus suæ editioni inseruit, S. Hilarii Arelatensis Vita, et ejusdem Opuscula (duobus per nos adjectis) cum aliquot mss. exemplaribus collata et emendata prodibunt. Hic appendicis finis. Porro ut Quesnelli lucubrationes, quemadmodum spopondimus, nostræ editioni inserantur, ex sexdecim ejus dissertationibus undecim hoc tomo recudentur, quæ vel ad Leonem, vel ad præmissa Opera pertinent; cæteræ enim quinque reservantur tomo tertio, eo quod spectent ad Codicem Canonum et Constitutionum apostolicæ sedis, quem in tomum tertium rejecimus. Cuique dissertationi, cum præcipuum thema a Quesnello propositum refellendum erit, subjicientur observationes quæ dissertationis censoriæ vicem gerent. Ubi autem quædam tantum in dissertationibus corrigenda aut confirmanda erunt, notationes in calce paginarum ap-