Jump to content

Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/18

E Wikisource
Haec pagina emendata est
31
32
PRÆFATIO GENERALIS IN HANC EDITIONEM.

ponendæ sufficient. Id præsertim servari debuit quoad primam dissertationem, quæ S. Leonis Vitam describit; ubi etsi non pauca castiganda, nonnulla etiam adjicienda erunt, plura tamen satis constant. Hunc tomum concludent ejusdem Quesnelli observationes et notæ in Leonis Epistolas, quas uti prolixiores ipse quoque post dissertationes vulgavit; easque, ubi opus erit, aliis nostris annotationibus distincte propositis emendabimus.

XXIII. Tertio tomo separatim edendo et ad justam molem compingendo occasionem dedit vetustissima Collectio Canonum et Constitutionium apostolicæ sedis, quam sub arbitrario et falso titulo Codicis Canonum et Constitutionum Romanæ Ecclesiæ Quesnellus in lucem produxit initio tomi secundi. Hæc ab eodem ex ms. Oxoniensi libro recentiori et valde mendoso vulgata fuit : Thuaneo enim antiquiori et optimæ notæ exemplari, quod serius novit, modicum nec satis apte usus est. Nos multo plura ex hoc codice aliunde accepimus. Accesserunt autem quamplurima ex alio hactenus ignoto, at pervetusto bibliothecæ Cæsareæ libro ejusdem collectionis; et his subsidiis permulta menda corrigere, et ipsam collectionem meliori ac primigeniæ formæ restituere potuimus. Cum vero, ut huic collectioni seu corrigendæ seu illustrandæ ex aliis quoque collectionibus aliquid adjumenti quærentes Romæ et alibi expenderimus quotquot invenire licuit manuscripta aliarum veterum collectionum exemplaria, in quibus omnia vel fere omnia laudatæ collectionis documenta, licet sparsim inserta, reperire et recognoscere non inutiliter contigit, aliam ex hoc studio multo præstantiorem utilitatem collegimus. Nacti enim sumus in his codicibus non pauca rarissima, vel etiam omnino ignota antiquissimi canonici juris monumenta, quæ post memoratam Collectionem vel emendatiora proferre, vel primum edere gratum et utile futurum arbitramur. Hæc quæ et cujus usus atque præstantiæ sint, ex iis intelligetur quæ dicentur in præfatione ad tomum tertium. Hoc vero diligenti quamplurium manuscriptarum collectionum examine factum est, ut non solum aliquot ignotas et ineditas Collectiones Canonum deprehenderimus, sed plures etiam notitias nacti simus circa collectiones vulgatas, quæ novissimos quoque et eruditissimos harum rerum scriptores latuerunt, quibusque antiqui juris canonici historia illustrari maxime potest. Hinc tractatum de antiquis tum editis, tum ineditis collectionibus et collectoribus Canonum ad Gratianum usque Quesnellianæ collectioni præmittemus, quo hæc omnia fuse explicabuntur. Tandem post prisca documenta edentur quinque dissertationes Quesnelli, quas, cum ad Collectionem Canonum ab eo vulgatam pertineant, huc reservavimus nec non observationes nostræ, quæ eisdem confutandis, ubi perperam sensit, ex suscepto consilio necessariæ videbuntur.

XXIV. Distinctam singularum editionem notitiam, quæ in generali præfatione æquum locum habuisset, omisimus : hæc enim exhibetur in præfatione Quesnelli, quam, ne quid Quesnellianæ editionis ex instituti nostri ratione desideretur, additis paucis annotationibus mox subjicimus. Illud sub finem monemus, quod cum Romæ et alibi studiosorum hominum querelas audierimus de hodiernis editionibus, quæ folio magno ad magnificentiam impressæ tractandi ac legendi usui, præsertim nocturno tempore, difficiles sunt, folii parvi, quod commode evolvi ac legi possit, formam eligendam putavimus.




P.  QUESNELLI
PRÆFATIO GENERALIS
IN SUAM EDITIONEM OPERUM S. LEONIS MAGNI.

31 AI. Sanctæ Ecclesiæ catholicæ fundamentum a Christo positum unum est, fides divina. Fidei porro fons unicus, verbum Dei, seu illud quod sacris litteris expressum legitur, seu quod apostolis viva voce creditum per sanctorum Patrum traditionem ad nos usque transmissum accepimus. Quamobrem his labor, hæc opera homine ecclesiastice digna in primis 32 Acensenda est, quæ in eo ponitur, ut geminus ille catholicæ fidei alveus ab adventitia colluvie purior semper evadat: ne, vivis illis ac cœlestibus veritatis divina aquis peregrinarum doctrinarum luto turbatis, inficiantur potius quam reficiantur fidelium mentes.

Secernendis eluendisque mendis quibus sacræ paginæ seu temporum ignorantia, seu malitia hæretico-