Jump to content

Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/21

E Wikisource
Haec pagina emendata est
37
38
P. QUESNELLI PRÆFATIO IN SUAM EDITIONEM.

37 Aqui illum contineant, tanta penuria est, ut ne unum quidem naucisci potuerimus, qui in locis obscuris depravatisque restituendis opem ferret. Sola exemplaria antiquitus edita adminiculo fuerunt, cum scholiis perbrevibus Petri Nannii Alcmariani in S. Ambrosii Opera Basileæ excusa an. 1531. Ubi hæc defuerunt, conjecturæ indulgendum fuit : an infelici successu, unusquisque judicabit.

Erant fortasse non pauci, qui reum me poscant temeritatis ac non exspectati doctiorum judicii, quod tria opuscula proxime numerata Leonis operibus indubitanter accensuerim, ne uno quidem in Leonis gratiam clamante codice vel excuso vel ms. reclamante ab octingentis et amplius annis conciliorum scriptorumque plurium testimonio. Hoc unum in Bpræsenti postulo, ut se paulisper ab omni præjudicio sustineant, qui ita sentiunt, usque dum dissertationes 2, 3 et 4 quibus consilii nostri rationes continentur, perlegerint. Interim temeritatis notam abs me deprecer doctissimorum virorum exemplo, qui scriptoribus celeberrimis nonnulla opuscula ex unius styli suffragio vindicare ac sub eorum nomine publicare non dubitarunt.

Sermones Pontificis nostri [1] excipiunt præmissos libellos : quæ pars Operum Leonis, quia magis in omnium usu omniumque teri solita manibus, magis etiam varietati lectionum, interpolationibus, mendisque fuit obnoxia. Quod ad eosdem spectat, duo sunt genera codicum mss. qui occurrunt in bibliothecis : alii continent omnes sermones Leonis in Cunum corpus collectos, et secundum solemnitatum anni seriem ordinatos, eo fere modo, qui in editis conspicitur; alii vero sunt Lectionarii libri ad usum Ecclesiarum descripti, qui variorum Patrum Leonis que imprimis sermones et homilias habent in nocturnis officiis recitandas. Id priores commodi habent, quod sub uno conspectu omnes Auctoris nostri sermones complectantur; incommodi vero, quod recentiores plerumque sint, et quia longius a fonte recedunt, minus emendandis erratis idonei. Posteriores antiquitate proculdubio præstant cæteris; at non uno laborant incommodo. Primum est quod non omnes continent sermones, et hi quidem aliquos, illi alios pro diverso Ecclesiarum more, quarum usui descripti sunt : adeo ut immensa et innumera Dplerumque evolvenda tibi sint volumina, ut paucos aliquos sermones ad illos codices recenseas. 2º Cum iidem variis propriisque locorum solemnitatibus accommodati sint, sæpe sæpius peregrinis quibusdam additamentis et ab auctoris mente prorsus alienis auctiores habentur : quibus nonnumquam discernendis vix sufficias. Insigne hujusmodi exemplum habes in sermone 41 qui quartus est de quadragesima. 3º Quia iis sermonibus describendis addicti sunt 38 Asæpissime rudiores monachi, nec satis linguæ Latinæ periti, hinc maculosi mendisque scatentes frequenter hujusmodi libri occurrunt. Iis igitur ex æquo et bono usi sumus, nec fidem cuiquam habuimus, nisi re pensiculatius examinata.

Sermones omnes sub una numerorum series ordinavimus, non omissa tamen usitata prius numerandi ratione. Nulli suo loco moti sunt, tribus solummodo exceptis, scilicet quarto in anniversario assumptionis suæ, sexto de collectis et eleemosynis, et nono de jejunio decimi mensis : qui olim ex codice ms. v. cl. Nicolai Fabri ad calcem cæterorum adjecti erant; nunc vero suo loco jacent col. 19, 37 et 61. Numerum sermonum non auximus, immo vero minuimus, uno et altero in appendicem rejectis. Unicum Bsermonem 96 in cathedra S. Petri [2], ex Regio codice descriptum cæteris accensuimus, nec accensuisse pœnitet. Etsi enim hoc ipso præfationis loco primæ editionis nostram ipsi censuram castigassemus, re tamen iterum examinata styloque perpenso, ad priorem mentem redimus, hunc sermonem Leoni adjudicare non ausi.

Quid ex Pontificali Romano, quamque ob rationem Sermonibus attexuerimus, quid istorum appendicula contineat, admonitiones suis quæque locis præfixæ satis superque explicant.

IV. Epistolæ [3], quæ ultimam tomi primi partem occupant, primum merito locum inter Leonis Opera omnium sententia tenent, eo quod plurima habeant decreta, quæ ad totius ecclesiasticæ disciplinæ seu Cgeneralis seu sacramentalis notitiam conferant, ac præsertim pœnitentialis, in quam quasi fibulam, totius Ecclesiæ disciplinam coarctari jam olim Pacianus monuit. Nec disciplinam solam perdocent epistolæ, sed et quidquid rerum majoris momenti, ab anno 440, per viginti et amplius annos actum est in Ecclesia, id fere totum his epistolis vel continetur, vel illustratur.

Sed porro circa eas a nobis præstita sunt. 1º Rejectæ spuriæ ac subdititiæ. 2º A germanis abstersæ mendorum et interpolationum maculæ. 3º Mutatus ordo et ad genuinum quoad fieri potuit revocatus. 4º Auctus est plurium accessione earum numerus. 5º Suam cuique synopsim præfiximus, quod nec in Sermonibus est omissum. 6º Quotquot occurrerunt Dad S. Leonem datæ ab aliis Epistolæ, relativis ejus litteris inseruimus, quibus intelligendis sæpe sunt necessariæ, nec legenti Leonem plerumque ad manum sunt.

Unam, quæ est ad Germaniarum et Galliarum episcopos, de chorepiscopis, omnino rejecimus : quia de ejus suppositione dubitari non potest; rejectionis que causas dissertatione 11, quæ tom. II habetur, exposuimus. Septimam [4], quæ ad Septimium scri-
  1. Confer nostram præfationem Sermonibus præmissam.
  2. Hic sermo suppletus et integer in appendice supposititiorum sermonum edetur serm. 14. Admonitio eidem prælixa legenda erit.
  3. Vide præfationem Epistolis præmissam.
  4. Hanc, quæ in nostra editione est epist. 2, et sequentem ad episcopos Siculos, quæ nobis quoque est epist. 17, Leoni prorsus adjudicandas in peculiaribus admonitionibus demonstrabimus.