Jump to content

Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/22

E Wikisource
Haec pagina emendata est
39
40
P. QUESNELLI PRÆFATIO IN SUAM EDITIONEM.

39 Apta legitur, et decimam septimam, quæ ad universos Siciliæ episcopos, ex epistolarum Leonis nostri numero expungendas censuimus in notis, suum tamen eis locum servavimus, ne doctiorum judicio, quibus rationes nostras subjicimus, præjudicare videremur.

De genuinarum emendationibus abunde a nobis ratio reddita in notis, ad quas lectorem remittimus.

Immutatum epistolarum ordinem incusabit aliquis, tum quia molesta res videtur antiquo numero assuetis, novum menti velut inscribere, tum quod difficile futurum sit loca a Scriptoribus sub priori numero citata adire, epistolis scilicet novo notatis numero, et ignoto jam ordine collocatis. Verum omnem incommodi metum auferent indices præfationem Bsecuturi, qui non posteriorum modo edilionum ordinem repræsentabunt, sed et antiquiorum, quod in nullis aliis invenias. Jam vero quam necessario ineunda fuerit nova epistolarum ordinatio, facile intelliget quisquis recentiorem nostram cum antiqua contulerit, perpenderitque quantopere chronicus epistolarum historicarum ordo et memoriam adjuvet, et ad claram rerum notitiam conferat, et enodandis plerumque gravissimis difficultatibus prodesse consueverit. Innovandi ordinis necessitatem auxit, et earum accessio epistolarum quas primum publicamus, et veterum confusio : ut enim quæque secundum annorum ordinem positæ unam historiæ seriem constituunt; ita si triginta de novo additæ, et triginta ex antiquis, quæ nullo temporum ordine servato Cprius editæ sunt, promiscue collocarentur, informe omnino et inconditum epistolarum corpus conflarent. Tantum vero interest epistolas restituta genuina serie recenseri, ut Pelagius II PP. seu sub ejus nomine Gregorius Magnus, in epistola ed Eliam et cæteros Istriæ episcopos, hoc in eis arguat, quod fuci faciendi causa aliqua ex S. Leonis epistolis ac encycliis testimonia sumpsissent permixto confusoque ordine. Et statim recensens ipse testimonia ab Istricis episcopis prolata ex epistola ad Leonem Augustum, quæ antea 78 numerata, nunc vero 132 nostræ editionis est [1], hanc ultimatum Leonis epistolam vocat; ultimaum procul dubio codicis epistolarum, qui Romæ pontificum manibus volvebatur, qualis nullus [2], puto, ad hanc usque diem emersit e tenebris. In D Thuaneo exemplari ms. Codicis Romani, huic adjicitur : Collectio triginta et trium epistolarum Leonis nostri, quæ antiquissima est et vix ab ipso Canonum et aliorum Constitutorum Codice divellenda : eamdem tamen esse, quam Pelagius II et Gregorius I 40 Apræ manibus habebant, non ausim affirmare : quia licet epistola ultima ab illo appellata, ultima sit earum, quæ ad Leonem Augustum datæ sunt, in laudato Codice, non omnium tamen ultima est : duæ enim ad Anatolium, tertia ad episcopos qui Chalcedonensi concilio interfuerant, quarta ad Dorum Beneventanum, et post aliqua interjecta, quinta ad Theodoritum habentur in eo exemplari ms. An ei postmodum superadditæ fuerint, asseri vel negari a quoquam nisi divinando posse non existimo.

Jam de aucto epistolarum numero paulo fusius disserendum. Duas ex Collectione Romana Lucæ Holstenii viri doctissimi accepimus : tertiam enim aute ipsum non editam ex Grimanico Codice emendatiorem habemus. Unam ex Codice Bonævallensi Bdescriptam subministravit Tomus I antiquorum Conciliorum Galliæ J. Sirmondi. Unicam etiam transcripsimus ex Bibliotheca Floriacensi; sed cujus fides plurimum vacillat.

V. Sed viginti et octo insignes epistolas debet Ecclesia Codici Cardinalis Dominici Grimani, quem bibliotheca domus Institutionis Oratorii D. Jesu in Parisiensi S. Michaelis suburbio nunc possidet dono acceptum a R. P. Andrea de Berziau Oratorii presbytero de eadem domo bene merito. Huic Codex, paternæ hæreditatis pars non ignobilis, obvenit a nobilissimo viro, parente suoo, Theodoro de Berziau Classium Inquisitoriarum in curia Parisiensi præside, non avita solum nobilitate, sed propria etiam laude propter eximias animi dotes, litterarumque Cstudium singulare clarissimo. Is porro Codicem Leoninum cum aliis optimæ notæ habuit a Vitrico suo illustrissimo Andrea Huralto Messæo Regibus Christianissimis Carolo IX, Henrico III et Henrico IV, a sanctioribus consiliis, viro in tractandis publicis rebus prudentiæ dexteritatisque non vulgaris, quem celeberrimus Huraltus Chevernius Franciæ cancellarius regii sigilli custodem etiam se vivente deligi peroptarat, quem denique gemina ad rempublicam Venetam legatio difficillimis temporibus feliciter obita clarum reddidit. Is cum ea occasione Venetiis ageret, ut erat litterarum studiosissimus, plurima selectorum librorum volumina, partim excusa, partim manuscripta diligenter conquisivit, pecunia redemit, inque Gallias exportata suæ intulit Dbibliothecæ. Ex hujus penu jam a septuaginta et quinque annis aliqua Synesii Opuscula Græca prodiere studio Frederici Morelli Regii tunc in Academia professoris, ope ms. codicis Græci, qui Epistolas et Tractatus aliquot continet, quo etiam usus est, mutuante eo-
  1. Nobis est epist. 162.
  2. Ratisponensem præstantissimam collectionem invenire nobis feliciter contigit : in qua quidem ultima Leonis epistola est illa, quæ a Pelagio II indicatur; eamque esse collectionem a Vigilio papa compactam et indicatam ab eodem Pelagio ostendemus in præfatione ad Epistolas numer. 42. Hinc Quesnelli inquisitio, num hæc collectio exhibeatur in Thuaneo codice, omnine superflua, et aliunde etiam inanis est. Cum enim in hoc codice continetur collectio 5, quam non Romanam sed Gallicanam tomo tertio probabimus; tum vero Leonis epistolæ 32 in eadem collect. 5 primitus descriptæ desinunt, non in epistola ad Leonem Augustum, sed in epistola ad Dorum; adeo ut ea solum, quæ huic epistolæ in Thuaneo codice subjiciuntur, additamenta sint, quæ in puris ejusdem collectionis manuscriptis desunt, nec indicantur in ipsa Thuanei codicis tabula, ubi primævæ originis monumenta recensentur.