Jump to content

Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/24

E Wikisource
Haec pagina emendata est
43
44
P. QUESNELLI PRÆFATIO IN SUAM EDITIONEM.

43 Atunc in Ecclesia gestarum memoria maximam inde lucem mutuarentur.

Tomum primum fere claudit Vita S. Hilarii Arelatensis episcopi scriptore S. Honorato episcopo Massiliensi illius discipulo. Hæc ut Leonis Operibus subjiceretur, postulavit initum a nobis Apologiæ Hilarianæ conscribendæ consilium; cujus occasione cum plurima ex ejus Vita decerpserimus in dissertatione quinta lectori fontem ipsum adire cupienti commodum erit eum sub oculis invenire. Nec fas fuit ejus consanguinei, magistri, et in episcopatu Arelatensi prædecessoris Honorati Vitam ab ipso Hilario conscriptam ab hujus Vita sejungere, tum propter arctum utriusque nexum, tum ut quod reliquum habemus Opusculorum Hilarii si quis cum ejus Vita et BApologia conferre voluerit, ea ad manum habeat, et quidem castigatiora antiquis exemplaribus, quæ etiam rara sunt. Habes eodem loco Metrum de Genesi ad S. Leonem papam, quod sub Hilarii nomine circumfertur, et perbrevem ejusdem epistolam ad Eucherium Lugdunensem episcopum scriptam.

VI. Tomus alter hujus operis complectitur Appendicem seu Codicem canonum et constitutorum sedis apostolicæ ex codicibus mss. Thuaneo et Oxoniensi nunc primum editum, deinde Dissertationes tum in ipsum hunc Codicem, tum in Leonem nostrum; denique notas, varias lectiones et observationes nonnullas.

Codicem illum [1] amplissimum vetustissimumque inscripsi omnium qui huc usque editi sunt in lucem, nec contra aliquem dicturum confido. Certe si de Ccodicibus canonum et constitutorum Romanæ Ecclesiæ loqui velimus, amplius aliquid audeo : nec enim vetustissimum modo et amplissimum, sed unicum dicere debueram. De Justelli prisco codice quid sentiendum, dissertatio nostra duodecima explicat. Dionysii vero Exigui uterque codex, unus canonum synodicorum, alter Epistolarum pontificiarum, numquam conditus est ad usum Ecclesiæ Romanæ vel episcoporum Romanorum seu mandato seu consilio; sed ille quidem instantia Stephani episcopi Salonitani, hic vero Juliani presbyteri Sanctæ Anastasiæ piis, ut ipse ait, studiis et sollicitudine; quos postmodum usu celeberrimo Ecclesia Romana complexa est : ita enim ex Cassiodoro (Div. Lect. cap. 3) asserunt vulgo scriptores rei canonicæ; licet de solo canonum Decclesiasticorum codice precibus Stephani adornato, non de altero, id Cassiodorus asseveret. Verum sit ita de utroque; hæc tamen una laus Codicis Dionysiani, quod privati hominis industria conditus, ab Ecclesia Romana meruerit adoptari, suisque deputari usibus sexto sæculo jam mediam partem elapso. At codex noster is ipse est quem sibi confecit Ecclesia Romana statim atque scripto jure et ipsa administrari cœpit et Ecclesias ad suam ordinationem pertinentes regere. Enimvero ante Nicænos Sardicensesque 44 Aconditos canones sola consuetudine ecclesiastica, solis regulis partim a principibus apostolorum, partim a proximis eorum successoribus usu ipso vivæque traditionis manu acceptis jus ecclesiasticum dictum videtur in Ecclesia Romana; post Sardicensem vero synodum, de condendo canonum codice cogitari cœpit, qui ex Nicænis Sardicensibusque canonibus sub una numerorum serie colligatis conflatus, solus per aliquod tempus rerum ecclesiasticarum regendarum legem sanxit, ac variis per succedentes ætates accessionibus auctus eam formam induit, quam nunc habes præ oculis, quæque ducentorum beationis illius ævi annorum disciplinam genuine repræsentat.

Vel ex hoc uno intelligit quisque cujus palato sapiunt antiquitas ecclesiastica et canonica disciplina Bvetus, quo in pretio habendum egregium istud utriusque καμήλιον, quo melius aliquid et ecclesiasticæ rei convenientius haud scio an præsente sæculo fuerit a tenebris vindicatum. Plura tamen adhuc sunt quæ codicem commendent. Quid enim quod exhibet antiquam illam canonum Orientalium versionem, quæ in usu fuit per plures Ecclesias Occidentales ante Dionysianam? Hanc quidem ex parte habemus in Isidoriana Collectione; sed nec hanc illam antiquam esse confidentius quis pronuntiare ausus esset, antequam id ex ejus collatione cum nostra appareret; nec sincera omnino habetur apud Isidorum, sed mendis, interpolationibus, aliisque corruptelis vitiata. Præterea antiqua Romanæ Ecclesiæ disciplina ex ista versione innotescit, dum aliquos Ccanones Orientales ab ea rejectos docet, alios mutatos suoque accommodatos usui : quod ex Dionysii versione obscurum manet, quippe qui canones ad fidem Græci textus transtulit, non habita ratione receptæ ab Ecclesia Romana disciplinæ. Mitto quod antiquas primasque habet versiones opusculorum sanctorum aliquot Patrum, qui sæculi quinti initio celebres fuere, et pontificum Romanorum conciliorumque usu consecratæ; quod Romanæ Africanæque disciplinæ nexum notiorem facit; quod plures fidei libellos qua editos, qua non antehac editos continet; quod aliqua Africanorum decreta in editis prætermissa redintegrat; quod epistolas aliquot Romanorum pontificum aliaque monumenta egregie interpolata sinceritati suæ restituit; quod non ea solum Dexhibet quæ ad disciplinam ecclesiasticam pertinent, sed etiam quidquid fere pro fidei causa actum scriptumque est vel ab apostolica sede, vel ab aliis episcopis per illa tempora, id codex comprehendit; in quo præstat et Dionysiano et cæteris canonum constitutorumque codicibus, qui nihil de rebus fidei attingunt, si capitula de gratia et libero arbitrio Cœlestini epistolæ annexa excipias, quæ apud Dionysium habentur et desiderantur in nostro, et Gangrenses anathematismos.

  1. Hunc codicem vetustum quidem et eximium esse nemo inficiari potest. At nec amplissimum esse omnium collectionum, nec Romanam collectionem exhibere, patebit ex iis quæ tomo tertio de eodem codice ac de aliis incognitis collectionibus canonum et constitutionum apostolicæ sedis fuse disputabuntur; ubi etiam ea confutabimus quæ Paschasius Quesnellus ex eodem suo præjudicio subinde colligit.