51 Anum egit. Sed quæ de administratione rerum ecclesiasticarum ab eodem Cœlestino ei concredita Quesnellus disputat, alia desiderant, quam quibus ille nititur, argumenta [1]. Attamen qua æstimatione Leo tunc Romæ fuerit, testatur luculentissime Cassiani epistola, qua an. 431 libros de Incarnatione contra Nestorium hortatu ipsius Leonis scriptos ei obtulit. Sed et alia adsunt hoc non inferiora documenta auctoritatis et gratiæ, qua non Romæ solum apud pontificem, sed in principum aula etiam valeret. Nam si Prospero credimus, Leonis maxime vigilantia et hortatu factum est, ut Sixtus papa Juliani Eclanensis artibus, quibus in communionem Ecclesiæ irrepere moliebatur, resisteret; legatio autem quam anno 440 jussu imperatoris ad conciliando Aetii et BAlbini exercitus Romani in Gallia ducum, odio toti imperio timendo dissidentium, animos suscepit, ipsa ejus ad episcopatum Romanum electione notior est reddita. Dum enim Leo adhuc in negotio isto distinebatur, Sixtus papa diem obiit, cunctaque statim cleri ac populi Romani suffragia diaconum Leonem episcopum nominarunt. Accitus igitur legatione honorifica atque ordinatus, novum munus solemni gratiarum actione auspicatus est, eumdemque ordinationis suæ diem quotannis sermone celebravit.
Incidit quidem episcopatus ejus in funesta imperii Romani in Occidente tempora. Quippe in extrema principum socordia et stupore, undique barbarorum cohortes aut imperii finibus ingruebant, aut provincias incursionibus inundabant, easque aut Cdevastabant ac depopulabantur, aut pulsis subactisve incolis sibi ipsis sedes faciebant. Calamitatem quam Ecclesia universa ex singularum provinciarum afflictione necesse sentiebat, intueri non licebat, quin metus ne similis Italiam ipsamque Romam fortuna maneret, suboriretur, a cujus oppressione, si duratura esset, gravissimum sedis apostolicæ dignitati, quæ nunc erat, damnum portendebatur. Quo accedebat barbarorum Arianismo imbutorum in Ecclesiæ catholicæ asseclas odium et graves passim persecutiones. Inter has ergo suborientis tempestatis nubes animi sane robore opus erat episcopo Ecclesiæ gubernaculum suscipienti. Cæterum non item desperatus erat internus Ecclesiæ status; quin immo non carebat lætis auguriis, siquidem ex pontificis Romani Dcommodis æstimandus erat. Hæreticorum enim qui tam crebri erant per ista sæcula motus non poterant sollicitare novum episcopum auctoritatis sedis suæ promovendæ et exemplorum priscorum non penitus ignarum, utpote qui nosse debebat, quanta incrementa ex singulis fere ejusmodi disceptationibus etiam per minus doctos et parum firmati animi episcopos Romanæ sedis auctoritas potestasque cepisset, 52 Aquantisque amplificationibus per nuperas Orientis contentiones locus factus esset [2]. Quanto vero majora Leo sperare debebat, qui præter cæteras animi ingeniique dotes eruditionis et eloquii auctoritatem ad hanc dignitatem afferebat, et in gravissimis ac subtilissimis de fide quæstionibus definiendis Græcis nedum par, sed etiam superior sibi videri poterat. Atque hæc taliave Leonem sensisse eventus comprobavit. Utut enim sincerum erat et strenuum ejus disciplinæ ecclesiasticæ regendæ fideique antiquitus acceptæ tuendæ studium, quod a primordiis muneris statim et numquam non deinceps per omne episcopatus sui tempus declaravit, et sane propria ipsi animi alacritate et firmitate plurimum adjuvabatur : non minus tamen eodem ad augendam sedis suæ dignitatem et Bauctoritatem usus est, et in hisce conaminibus insita ingenii vis in arrogantiam et pertinaciam intolerabilem sæpe et insanam degeneravit. Testis est concertatio ejus cum Hilario Arelatensi, plena superbiæ et affectuum tanto episcopo indignorum; tametsi minime Quesnello in excusando et defendendo Hilario assentiamur. Alia ejusdem animi documenta suppeditat historia causæ Eutychianæ, et quidem talia ut, si lubenter concedamus antecessores ejus in sede Romana nonnisi pro re nata auctoritati potestatique suæ promovendæ studuisse, hunc primum meditato consilio omnes cæteros episcopos sub imperio subjicere conatum esse, et vero hoc consilium non in ipso episcopatu demum fovere cœpisse, sed ad eumdem attulisse existimem. Referenda mihi huc in primis videtur illa ejus Csollicitudo, qua doctrinam de dignitate potestateque Romanæ sedis in Petro fundata, et ab eo in successores transmissa stabilire, et cunctorum per Occidentem et Orientem animis inserere studuit.
Cœpit hæc doctrina in Innocentio, a cujus deinde successoribus numquam ea neglecta fuit, a Leone autem ita explicata et firmata est, ut non ipsi solum, sed omnibus deinceps Romanis episcopis pro fundamento machinationum evehendæ et amplificandæ dominationis esset, nec ulla monstris opinionum eidem faventium inveniretur feracior. Neque solum ea utebatur si quid auctoritate sua efficere vellet, sed coram populo peculiari studio tum alias sæpe, tum in anniversario ordinationis suæ tractare solebat. Ac primum quidem quæ Petro præ cæteris apostolis Da Christo concessa fuerint dona atque privilegia adeo extollit atque exornat, ut jam profiteri ausus sit, huic viro consortium suæ potentiæ tribuisse divinam dignationem, et si quid cum eo commune cæteris voluerit esse principibus, numquam nisi per ipsum dedisse quidquid aliis non negaverit [3]. Mox dum ejusdem Petri vices sustinere se affirmat, eo omnem operam suam confert, ut persuadeat audientibus,- ↑ Quesnellus in Vita Leonis ad an. 430-32, num. 3, apud Ballerinios T. II, p. 406. Sed confer horum notata ad Epistolam Leonis ad Maximum Antiochenum 119, T. I, p. 1216, n. 24.
- ↑ Quesnellus quo magis arduum describeret episcopatus Leonis initium, præter calamitosum imperii statum etiam Ecclesiam internis hostibus, hæreticis scilicet passim propullulantibus, misere vexatam ac quasi discerptam fingit; recte sane, si universe res æstimanda erit; non item, si ex Romani episcopi, et Leonis in primis persona, meo judicio.
- ↑ Sermo 4 apud Ballerin., p. 16, n. 12, quem si ab initio lustraveris, intelliges, verbum principes non carere dolo