Jump to content

Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/31

E Wikisource
Haec pagina emendata est
57
58
SCHŒNEMANNI NOTITIA HISTORICO-LITTERARIA IN S. LEONEM.
57 Ametropolitanorum jura imminui querebatur, majoraque Ecclesiæ ex importuno episcopi hujus honorum appetitu mala præsagiebat [1]. Interim ad litteras episcoporum ex synodo Chalcedonensi ad eum directas, quibus quæcumque acta fuerant significaverant, nihil rescripsit; unde apud nonnullos decreta illius in suspicionem adducta sunt, et de orthodoxia eorum, utpore quibus episcopus Romanus refragaretur, ambigi cœpit. Sed ubi irrita hac ex parte sua studia vidit, et imperatores potius urgerent ne ultro decreta Chalcedonensia confirmare differret, in tantum illorum auctoritati cessit, ut ipsum obsequii sui non pœniteret, adeoque omnia, quæ fidei negotium concernerent, assensu suo confirmavit, illos autem de honore sedis Constantinopolitanæ canones penitus Breprobavit. Quid quod ab omni cum Anatolio litterarum commercio abstinuit, ac novo prorsus exemplo tamquam minus fidei catholicæ intento custodem ex suis addidit, et gestorum ejus speculatorem Julianum episcopum Coensem [2]? Et licet postea instante Marciano, et Anatolio quoque flagitante, in gratiam cum eo redire se simularet, ipsa tamen ejus pacis declaratio adeo in opprobrium et injuriam Constantinopolitani episcopi spectabat, adeo captiosa erat et anceps, ut mirum non sit ad hoc inde tempore Ecclesiæ Orientalis episcopum primarium a Romana sede fuisse alienatum. Post partam de Eutyche victoriam suæque formulæ triumphum non alia re gesta 58 Aclarior exstitit Leo, quam legatione ad Attilam eodem anno quo Chalcedonense concilium peractum est, suscepta. Nimirum Attila, redintegratis post acceptam in campis Catalaunicis cladem viribus, per Pannonias Italiam invaserat, summa imperatoris et Aetii ducis socordia ne levissimo quidem præsidio munitam. Quin tanta utriusque ignavia fuit, ut ipsi ex omni potius Italia discedere mallent, quam ad defendendam aliquid moliri. Patuere igitur nobilissmæ provinciæ omni hostilis rapacitatis ac libidinis furori, et primo velut impetu regiæ civitates, Aquileia, Ticinum et Mediolanum, captæ ac direptæ sunt, jamque Hunnus inopinato rerum successu superbus Romam properabat. Tum in extrema omnium trepidatione nullum salubrius principi senatui ac Bpopulo Romano consilium visum est, quam ut per legatos pax a truculentissimo rege expereretur. Concreditum fuit paciscendi negotium Leoni, additis duobus viris consularis et præfectoriæ dignitatis, Avieno et Trigetio. Sed de partibus horum, sicut et de conditionibus quas offerre debebant, silet historia, unius pene Leonis memoriæ celebrandæ hac in re curiosa. Quid egerint et quomodo, pariter ignoramus; sed solus effecisse dicitur, ut ab hostili animo Attila abstineret et subito discessum pararet. Tota legatione dignanter accepta, ita summi Sacerdotis præsentia rex gavisus est, ut bello abstineret, et ultra Danubium discederet, Prosper narrat, innuens
  1. Singulare Balleriniorum acumen est, contendentium, non idcirco a legatis Romanis canoni 28 contradictum eumdemque a Leone improbatum esse, quod proximus Constantinopolitano episcopo post Romanum honor (τὰ ἶσα πρεσβεῖα τῆς τιμῆς μετὰ τὸν Ῥώμης ἐπίσκοπον) decretus, aut illi jus in tres novas Ponti, Asiæ et Thraciæ diœceses datum esset: quippe quo utroque nihil neque dignitatis, neque jurisdictionis primatui Romani pontificis derogatum sit, sed solummodo propterea quod privilegia Romanæ Ecclesiæ a Patribus propter imperium concessa dixisset atque episcopo CP. ob novæ Romæ dignitatem paria conferre præsumpsisset, cum tamen sedes Romana non a Patribus nec ob imperii dignitatem Urbi annexam, sed ab ipso Deo per Petrum apostolum primatum suum acceperit, adeoque sedes Constantinopolitana neque institutione divina neque jurisdictione cum ea comparari potuerit. Vid. notæ ad diss. Quesn. de Vita Leonis T. II, p. 514, 515. Sed hujus offensionis, quæ facile quidem tolli potuisset, ne verbo quidem mentio ab iracundo Leone injecta est.
  2. Vulgaris ea est opinio, in hoc Juliani Coensis officio primum apocrisiarii apostolici in aula principum exemplum exstitisse. Sed qui ubique summa cum religione honori sedis Romanæ student Ballerinii monuerunt, Leonem dum Juliano vicem suam in imperatoris comitatu committeret, non eo consilio commisisse, ut Alexandrini episcopi aut aliorum Orientalium insigniorum exemplum sequeretur, sed hac solum de causa, ut is fidei integritati apostolico zelo prospiciens caveret ne quid a Nestorianis vel Eutychianis catholica fides detrimenti caperet; et ut in hanc rem, ubi opus esset, imperatoris patrocinium et opem posceret. Neque enim tunc Romanam urbem, æque ac Orientales, imperatori Orientis subjectam fuisse observant, ut pro variis causis ac negotiis agendis aliquo ministro indigeret; totamque responsalium et apocrisiariorum Romanæ Ecclesiæ institutionem sub Justiniano demum, qui non minus Italiæ quam Orienti imperabat, incœpisse. Ad hoc autem Leonem commotum fuisse, quia in Anatolio non eum vigorem catholicum, quem circumstantiæ postularent perspexisset. Atque hæc sane tum historiæ, tum Leonis dictis consona sunt. Ad Marcianum enim scripsit (Epist. 111): Illud quoque clementiæ vestræ benevolentiam peto, ut veneratorem vestrum fratrem meum Julianum episcopum, in vestro, sicut facere dignamini, habeatis affectu; cujus obsequiis præsentiæ meæ vobis imago reddatur. Nam et de fidei ejus sinceritate confidens, vicem ipsi meam contra temporis nostri hæreticos delegavi; atque propter Ecclesiarum pacisque custodiam, ut a comitatu vestro non abesset, exegi; cujus suggestiones, pro concordia catholicæ unitatis, tamquam meas audire dignemini, placentes Deo qui vobis præter regiam coronam etiam sacerdotalem conferat palmam. Juliano autem mandat (Epist. 113): studeat dilectio tua, frater charissime, piam et necessariam curam sollicitudini apostolicæ sedis impendere, quæ tibi apud se nutrito catholicam contra Nestorianos et Eutychianos hæreticos actionem materno jure commendat, ut divino fultus auxilio, speculari de Constantinopolitanæ urbis opportunitate non desinas; ne prædictorum dogmatum impius usquam turbo consurgat. Et quia tanta est gloriosorum principum fides, ut confidenter eis possis quæ sunt insinuanda suggerere, pietate ipsorum ad utilitatem Ecclesiæ universalis utaris. Consulente autem dilectione tua de his in quibus putaveris ambigendum, non deerit relationibus tuis meæ responsionis instructio: ut sequestrata eorum actione causarum quæ in quibusque Ecclesiis præsulum suorum debent cognitione firmari, hanc specialem curam vice mea functus assumas, ne hæresis vel Nestoriana vel Eutychiana in aliqua parte revirescat, quia in episcopo Constantinopolitano catholicus vigor non est, nec multum aut pro sacramento salutis humanæ, aut pro sua æstimatione sollicitus: cum si quid illi inesset spiritualis industriæ, ita et a quibus ordinatus sit, et cui viro successerit, cogitare deberet, ut magis beatum Flavianum quam sui honoris sequeretur auctores.