59 Aquasi ab oris atque corporis Leonis augustiori specie id profectum esse, quod Attilæ animum frangeret. Alii eloquentiæ ejus hanc vim asserere maluerunt; et licet haud difficulter animadverti possit, ad Hunni animum movendum fortiores existere debuisse causas, nec desint etiam in historia expeditionis ejus quæ sat probabiles dici queant [1], fuere tamen quibus tota res a miraculo non aliena videretur, iidemque commentis suis effecerunt, ut et apud eos quibus tum ob longinquitatem, tum ob aciem hebetiorem virtutes ejus occulerentur, nomen illustre esset. Econtrario alia ejus ad Gensericum Vandalum occursio, multo licet utilior, parum inclaruit. Nam cum a. 455, Valentiniano imperatore perempto, Maximus imperium Occidentis invasisset, Eudoxiamque Buxorem ejus parricidii nesciam matrimonio sibi junxisset, illa mox sceleris Maximi in marito perpetrati certior facta necem ulcisci statuit atque iræ nimio studio totam Urbem excidio devovit, Genserico Vandalorum rege ex Africa arcessito. Illico enim Vandalus ingenti cum exercitu in Italiam trajecit Urbemque ab omni præsidio vacuam aggressus occupavit jamque totus ad cædes atque incendia se dedisset, nisi Leo extra portas ei obviam factus supplicatione sua impetrasset, ut direptione contentus a cæde atque incendio abstineret. Certe hoc quidquid fuit miseræ opis, totum Leonis erat. Neque enim hic Attila erat superstitiosis terriculamentis vexatus inter eundum et redeundum fluctuans, aut attritis lue atque inopia copiis hostilem occursum metuens; sed hostis cuncta Cjam in potestate tenens, cui præter insitam ferociam ipsa religio iræ stimulos adderet, cujusque sævitiam adeo nulla nisi orationis vis frangere aut flectere potuit. Postremam ipsi sollicitudinem attulerunt turbæ in Alexandrina Ecclesia a Timotheo Æluro a. 457 excitatæ, per quas concilii Chalcedonensis auctoritas haud leve in discrimen adduci videbatur. Res omnis sub novo imperatore Orientis Leone et per Constantinopolitanum episcopum transacta, episcopi autem Romani studiis et prudentia plurimum adjuta est, qui postquam denuo causæ suæ victoriam et expulso Timotheo Æluro alium Timotheum (Solophaciolum) rite sedem Alexandrinam occupare viderat, non diu inter mortales versatus, ultimum curæ suæ pro Ecclesia monumentum, litteras ad novum episcopum, Dejusque ordinatores et clericos Alexandrinos gratulatorias reliquit, nec integro anno post, die 10 Novembris 461 ad superos migravit.
Scripta Leonis M. Sermonibus et Epistolis constant. Utrumque genus juxta Balleriniorum editionem enumerabimus, addito Quesnelli et anteriorum editionum ordine.
60 AAb his segregati sunt et in Appendicem rejecti tamquam falso Leoni tributi.
D- ↑ Vid. ill. Heyne d. de Leone M. Attilæ et Genserico supplice facto in T. III Opusculor. Academicor. p. 127 sqq.