Jump to content

Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/36

E Wikisource
Haec pagina emendata est
67
68
SCHŒNEMANNI NOTITIA HISTORICO-LITTERARIA IN S. LEONEM.

67 AJoannes Baptista Marus canonicus Romanus, editis a. 1644 quibusdam Augustini sermonibus ex mss. Vaticanis et Barberinis, iterumque ex Vat. codice Desiderii Casinensis abbatis, postea Victoris III dialogis, et a. 1633 Petri diaconi de viris illustribus Casinensibus opusculo, notus. Et sermones quidem, codicibus mss. Vaticanis et basilicæ S. Petri, item aliis et Vossii variantibus suffultus, absolvit, sed mors repentina totum opus e manibus excussit, Sermonumque ad plurium mss. fidem restitutorum volumen per fratrem ejus cardinali Michaeli Angelo Riccio traditum, totum, præter præfationem, oblivione est sepultum.

Hactenus igitur virorum doctorum in Leone M. restituendo studium processerat. Nihil enim refert in hoc generali editionum censu commemorare Bvarias impressiones Epistolæ ad Flavianum per plura diversi consilii opera hoc et superiori sæculo factas, aut Sermones in Bibliothecis Patrum et Concionatoria insertos, aut Epistolas in conciliorum collectionibus ex superioribus editionibus iterum descriptas. llla autem respicientes fateri cogimur magnas quidem a prima inde Sermonum editione variis occasionibus Operum Leonis accessiones factas esse, sed quod textus emendationem atque explicationem attinet, virorum eruditorum studia atque ingenium, non quidem culpa omnium, ut vidimus, admodum desiderari. Sed quod per duo integra sæcula frustra exspectatum fuerat, dummodo ingenia copiis, quibus Leonis editor necesse instructus esse debebat, modo Ccopiæ ingeniis defuerant, id unus subito, absque speciosa significatione, præstitit Paschasius Quesnellus, , a quo tota editionum Leonis historia nova quasi auspicia capit.

Quesnellus enim insigni copia codicum mss., maxime Gallicanorum, qui, paucis exceptis, a nemine antea adhibiti fuerant, tam Sermones quam Epistolas innumeris in locis castigavit, novis auxit, nova ratione digessit ac disposuit, varietatisque lectione ubere, notis, amplioribus observationibus, dissertationibus doctissimis, variarumque et cum Leonis gestis remotius subinde conjunctarum rerum tractatione abundantibus adeo nobilitavit, ut qui modo tam jejune habitus fuerat, auctor jam ac causa novæ eruditionis, multarumque ac sane tum Dgravissimarum quæstionum atque disputationum fieret. Prodiit Quesnelliana editio 1675 Parisiis, quaternis, duobus splendidis voluminibus; sed non citius omnium admirationem atque acclamationes, quam severam pontificis Romani animadversionem in se excitavit. Nam cum novus editor liberius de nonnullis tam fidei quam disciplinæ veteris Ecclesiæ capitibus 68 Adisseruisset, præcipueque pontificis Romani auctoritatem in multis usurpatam ostendere atque testimoniis consensuque tum Leonis sententiarum, tum aliorum scriptorum demonstrare ausus esset, sacræ inquisitionis vindictam effugere non potuit, sed anathemate percussus fuit in decreto anno 1676, tertio kalendas Maias proposito,omnibusque Ecclesiæ catholicæ filiis, ne novas, peregrinas atque venenatas doctrinas imbiberent [1], sub eadem anathematum pœna depravatorum a Quesnello Operum Leonis lectione interdictum, omniaque ejus in Leonem annotata disputataque in prohibitorum indicem [2] relata sunt. Sed cum bene esset perspectum in Romana curia omnem humanam naturam pronam esse in vetitum, facileque sentiebant hac sua obvallatione non posse Bab omnium animis tam perniciosarum opinionum contagionem arceri ac defendi, remedium infectis exoptabant, quod omnem veneni vel imprudenter vel ex prava appetentia hausti vim statim retunderet et penitus exstingueret, editionem Anti-Quesnellianam. Nec sane vana ista sollicitudo fuit. Tot enim lectores atque amatores nova hæc editio invenit, ut anno hujus sæculi ultimo iterum typis tradi posset; id quod Lugduni forma maxima factum est; atque Quesnellus tam parum resipuit, ut nihil ex omnibus quæ tantopere Romanæ sedi displicuisse cognoverat, in Lugdunensi editione tolleret aut retractaret. Contra desiderio isti novæ editionis Leoninæ tardius satisfactum fuit. Non defuerunt quidem homines eruditi, qui imponi sibi hoc onus paterentur, aut Csponte illud subirent; et erat utique quod causæ pondus addere et honoris cupidos invitare poterat, desiderata a nonnullis viris doctis in Quesnelli emendationibus cura vel etiam ingenuitas, et ex altera parte codicum Romanorum et quasi archetyporum ostentatio, unde Leo purior educi posse videbatur. Sed sive quod minus alii pensitassent cum suis viribus, aut in profligando opere difficultatibus obrepti destitissent, aut alio quovis impedimento spes certissimæ identidem evanuerunt. Interea privato bibliopolarum aliquot Venetorum instituto, Augustini Savioli a. 1741, et Andreæ Poletti a. 1748 Leonis Opera juxta Quesnellianam editionem, additis plus minus ex notis et dissertationibus ejus recusa et ciio distracta sunt. Post eos Petrus Thomas Cacciarius, carmelita, theologiæ polemicæ in coIlegio Romano de Propaganda Fide lector, novam, ad codices mss. Romanos potissimum formatam et Quesnello oppositam, Romæ, tribus voluminibus in-folio, quorum primum Exercitationes in Leonem, reliqua duo opera ipsa complectuntur, a. 1751, 1753 et 1755, protrudit. Sed licet non deessent ipsi quotquot exoptari poterant manuscripto-
  1. Cacciarii verba sunt, ex præf. t. I, pag. 3, ubi apostolicam sedem divino Spiritu ductam, ac suorum filiorum pietati ac saluti præcaventem hanc sanctionem sanxisse ait. Quod si recte ab eo statutum fuit, non potuit non a malo quopiam spiritu profecta esse sacræ facultatis theologicæ Parisiensis censura (d. 14 mensis Junii 1670), qua nihil se in hac editione nactos esse profitentur isti theologi, quod dogmatibus revelatis sit contrarium, moribus Christianis repugnans et a disciplina Ecclesiæ universæ alienum; econtrario probarunt editoris fortitudinem, qua Ecclesiæ Gallicanæ splendorem, Gallicanorum præsulum innocentiam et veras Ecclesiæ Gallicæ libertates animose ex occasione propugnaverit.
  2. Anni 1682, pag. 277.