Jump to content

Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/38

E Wikisource
Haec pagina emendata est
71
72
SCHŒNEMANNI NOTITIA HISTORICO-LITTERARIA IN S. LEONEM.

71 AVolumen est foliorum 124, impressum charactere gothico breviori et pingui, sed nitido, binis columnis, lineis per paginam 38. Chartæ sunt densæ, satis candidæ at paulo crudiores; margines et interstitia columnarum lata; distinctionis signa, colon et punctum; litteræ initiales, numeri, custodes et signaturæ desunt. Tituli sermonum vero omnes eodem charactere sunt impressi. Textum præcedunt folia tria Jo. Aleriensis præfationem et rubricas sermonum complexa; sed rubricæ non nisi in lineam 13 paginæ primæ folii tertii per utramque columnam protenduntur. Quamquam autem propter laudatam Aleriensis episcopi præfationem videri possit hunc typum plane Romanam editionem referre, revera tamen eam non refert, quippe qui una cum tractatu contra Bhæresin Eutychetis, qui ultimus est, sermones 95 numerat, et epistolis, quæ in superioribus exstabant, nec non quæ appendicis loco epistolis accesserant, symbolo Nicæno et testimoniis ex PP. scriptis a Leone collectis prorsus caret. Optandum igitur esset ut ab aliquo harum rerum curioso diligentius excuteretur num fortasse in singulis etiam lectionibus a Romanis differat. Sed jam quærentes ex me lectores audio, unde tandem, si ampliori subscriptione careat hoc Leoninorum Sermonum volumen, annum suprascriptum hauserim. Nimirum hæc est illa editio, cujus in Mættarianis indicibus t. I, part. i, p. 351, fit mentio, cujus tamen præter illum nemo bibliographorum meminit. Quamobrem succinctam ac certam ejus notitiam lectoribus diutius non invidendam Cduximus. Videlicet uno eodemque charactere atque habitu simul cum Leonis Sermonibus excusæ sunt Homiliæ Gregorii M. atque Origenis, ita quidem ut cujusque auctoris opus ab alterius opere separari commode possit, posteriora duo tamen una eademque subscriptione ad calcem Homiliarum Origenis comprehensa sint [1]. Hinc factum est ut sæpius invicem divellerentur et conjunctas cernere rarissime jam obtingat. Sic Gregorii et Origenis Homiliæ, Leone avulso, occurrunt in Cat. bibl. ducis de la Val. t. I, p. 180, n. 499, eamdemque, nisi forte solas Origenis, Vallarsium tractasse dixeris, dum in Hieronymianis subsidiis laudat homiliarum aliquot Origenis editionem Basileensem a. 1475, quam ignorare me in superioribus professus sum [2]. Ego tamen Ddiversam ab hac censeo. Certe si hæc ipsa fuit, quam fortasse conjectura ductus Basileensem dixerit, me assentientem non habet. Nam, nisi omnia me fallunt, in Italia boc volumen excusum est. Ne quis vero hac nostra argumentatione contrarium potius quam quod intendimus effici existimet, cogique nos posse putet ut absque loci et anni nota, alio quovis tempore excusam scribamus hanc Leonis editionem, utpote nulla alia de causa anno 1475 prænotatam, quam quia cum opere simili hoc aimo exscripto compacta sit, respondebimus, primo, nos, missa omnino de 72 Aanno assignando quæstione, curare voluisse ut ab omnibus quam certissime dignosceretur. Quod futurum putavi, si non ultro editionum absque anno prolatarum numerum augerem et ad Mættarianam illam, alias incognitam [3], digitum altius intenderem. Deinde vero nec magnopere me errasse existimo, quandoquidem tria illa opuscula et argumenti affinitate inter se connexa et preli exsecutione sibi simillima sunt, neque id ab antiquorum typographorum more valde abhorret, ut ex pluribus, quæ junctim excuderant operibus, solum ultimum anno et loco impressionis signarent.

1482. Venetiis, per Lucam Venetum Dominici filium. vii id. August. in-fol. S. Leonis papæ Sermones et Epistolæ cum præfatione Jo. Aleriensis. Maitt. t. I, Bpart. ii, 429. Occurrit in Cat. bibl. ducis de la Val. t. I, p. 180, n. 495.

1482. Spiræ per Petrum Drach. in-fol. Leonis Sermones aliquot; in Homiliario doctorum vulgo Caroli Magni. Sermones sunt 21. De ipsa hac rarissima editione supra occasione Sermonum Augustini egimus. Cf. Ballerinii in præf. Sermonibus Leonis præmissa, § 6, n. 26. Hi quidem non perfunctorie hac editione usi sunt, sed ut germanas Pauli diaconi lectiones cognoscerent, cum Basileensi Nicolai Kessler a. 1496 diligenter contenderunt.

1485. Venetiis per Andream Parmensem, in-fol. min. Divi Leonis Homiliæ (Sermones et Epistolæ) Maitt. t. I, part. ii, p. 470. Erat in Bibl. Crevennæ. Vid. Cat. novissimus (in-8º) t. I, p. 112, n. 498.

C1493. Basileæ per Nicol. Kessler, in-fol. Leonis Sermones aliquot; in Homiliario doctorum, juxta ordinem vetustissimum bibliothecæ Ecclesiæ Basiliensis impresso. Cf. Augustiniana.

1494. Norimbergæ per Anth. Koburger, in-4º. Leonis aliquot Sermones; in eadem collectione.

1496. Basileæ per Nic. Kessler, in-fol. Leonis aliquot Sermones; in Homiliario doctorum repetitæ editionis.

1498. Basileæ..... in-fol. Leonis Sermones; in eadem collectione, quam laudat Maitt. t. I, part. ii, p. 675.

Sine anno et loco, in-fol. (II vel etiam III hujus generis) S. Leonis I papæ Sermones.

Incipit a præfatione Aleriensis, quæ similiter ac Din editione a. 1475 inscribitur : Joannis Andreæ episcopi aleriensis ad summum pontificem paulum secundum Venetum in laudem ipsius sancti Leonis pape. Impressa vero cernitur in aversa folii primi pagina, et linea 28 absolvitur, proximeque succedentes habet rubricas, quæ prima folii tertii pagina linea 35 terminantur, aversa vacua relicta. Textus incipit eadem inscriptione ac ed. a. 1475. In fine pariter : Expliciunt Sermones leonis pape.

Constat opusculum foliis 152 impressum charactere gothico majusculo in charta alba mundaque,
  1. Sonat : Expliciunt omelie beati gregorii pape et origenis presbyteri. Addito anno, non item loco. Uberiorem descriptionem accipies inter editiones Gregorianas in tomo sequenti.
  2. Vid. t. I, p. 475.
  3. Vid. Denis. Garell. Bibl. p. 195.