Jump to content

Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/39

E Wikisource
Haec pagina emendata est
73
74
SCHŒNEMANNI NOTITIA HISTORICO-LITTERARIA IN S. LEONEM.

73 Alineis in integra pagina 34. Signaturæ, numeri, custodes et litteræ initiales absunt. Interpunctioni solum punctum inseruit. Hanc fere descriptionem editionis mihi incognitæ præbet P. Placidus Braun in Not. Hist. Lit. I, p. 56, eamque jam a Bavero in Bibl. univers. T. II, p. 275, notatam esse monet. Apparet auiem eam ab illa quam sub anno 1475 recensui admodum esse diversam, tametsi ex titulis concludas unam ex altera fuisse expressam, atque adeo habere in quibus a Romanis archetypis differant. Optaverim igitur ut viro solertissimo placuisset contenta ejusdem diserte indicare. Hæsitavi aliquantulum, qui factum sit, ut tum Braunius, tum alii bibliographi in æstimanda editionum innominatarum ætate unam fere normam anni 1475 sequerentur. Jam Braunius Baddidit a. 1475, aliara editionem absque typographi et loci nota prodiisse. Cave vero ne supra a nobis descriptam cognitam ipsi existimes. Alia causa subest, Deburii nempe commentum, quasi editio Romana absque anni nota (Ulrici Galli), anno 1475 procusa fuerit. Hinc annus iste percrebuit. Sed hunc Deburii errorem P. Xav. Laire in Specim. p. 153 reprehendit.

Sine anno, loco et typogr. in-fol. (III vel IV). S. Leonis papæ Sermones. Ab initio : Incipit liber beati Leonis papæ Sermonum, et sermo primus de ordinatione sua sequitur. In fine : Ihesus Christus Maria. Insunt Sermones 94, quorum penultimus tractatus contra heresin Eutychetis, ultimos sermo de Absalon est suppositus. Tertia hæc est, vel si mavis, quarta Ceditionum Leonis locum et annum haud præferentium, atque omnium omnino antiquarum rarissima. Notitia ejus debetur Denisio V. Cel. in Memorabilib. Bibl. Garell. p. 194, nec præter eum quisquam hactenus exemplum illius tractavit. Prodidit itaque folia hujus voluminis a se numerata esse 133, linearum 37, litteras esse gothicas, sed novi plane generis, majusculas nimirum, fluctuantes et asperas, quæ quasi scalpro exaratæ videantur. Mediis in vocibus tradit conspici passim litteras rotundas a, st, et ct, atque unciales etiam C, O, S, T, sæpius Romanam formam referre. Rara litterarum compendia. Distinctionis signa, punctum et colon. Absunt custodes, signaturæ, numeri, litteræque initiales. Singulis sermonibus tituli sui sunt ascripti; singulis in fine addita vox DAmen, litteris late distantibus. Ascriptus erat exemplari Garelliano colore purpureo annus 1461, sed fraudulenter hoc factum esse suspicatur Denisius. Sibi ipsi conjecturam ferre coacto vel Antonium Sorg, Augustanum, vel Conradum Finer, Esslingensem artificem, videri pronuntiat. Illud vero ex contentis manifestum, non ex Romanis, earumque repetitionibus, Venetis, sed ex una reliquarum, quas ante recensuimus, omissis quibusdam et additis aliis, hanc editionem fuisse descriptam.

Sine anno, Coloniæ per Conrad. de Homborch. in-fol. Leonis Sermones aliquot; in Homiliario doctorum, editione supra inter Augustiniana descripta.

74 A
sæculo xvi.

1505. Venetiis in typographeio Bartholomæi de Zanis de Portesio librariæ artis peritissimo, expensis hæredum nobilis viri Q. Domini Octaviani Scoti, in-fol. S. Leonis Sermones. Juxta editionem Parmensem. Commemorat Quesnellus in Præfat. gen.

1511. Parisiis per Jo. Badium Ascensium, in-4º. S. Leonis papæ Epistolæ catholicæ et sanctæ eruditionis plenissimæ. Cat. Bibl. Reg. Paris. it. Bunav. et Bodlei. Insertus est libellus de Conflictu vitiorum et virtutum, Leoni, ut tot aliis Patribus, perperam ascriptus.

1515. Parisiis, in-4º. Leonis pontificis maximi Sermones quam diligentissime nuperrime castigati et quantum anniti ars potuit feliciter impressi. BVenumdantur Parisius (sic) in vico divi Jacobi sub Lilio aureo a Joanne Parvo (Jean Petit).

Exemplar juxta quod descripti sunt, editionis Romanæ fuit. Insunt igitur et epistolæ 5, eodem omnes ordine et appendices. In fine, absoluto plane reliquo opere, post paginam vacuam folii ultimi, id est, centesimi octavi, adeo ut separari possit, additus est libellus Leonis papæ de Conflictu vitiorum. Huic titulo, qui in summa pagina cernitur, subjungitur statim notula : Leoni insuper quod sequitur ascribitur opusculum. Illud ergo (quod conducere videbatur) addidimus. Tuitaque quidquid et illud est, æquilector optime bonique, consulito. Occupat folia 8, quæ numeris non signantur. In fine hæ clausula : Explicit præclarus et insignis tractatus Leonis pape de conflictu Cvitiorum et virtutum; vna cum sermonibus eiusdem. Parrhisiisque impressus in sole aureo vici diui Iacobi per magistrum Bertholdum rembolt. Anno dni. M. CCCCC. XV. die vero II. martii. Characteres sunt gothici minuti, verba crebris compendiis concisa, in margine loca insigniora Leonis lemmate notantur, et biblicorum numeri sunt ascripti.

1516. Lugduni per Johannem Clein. in-fol. Leonis Sermones aliquot, in Homiliario doctorum f. Augustinus.

1524. Parisiis..... in-fol. Epistolæ Leonis papæ, in Jacobi Merlini Collectione conciliorum cum generalium, tum provinc., et decretor. pontificiorum.

Testis est Quesnellus, qui nonaginta quatuor epistolas Leonis, multis quidem locis mendosas, sed Dvicissim in aliquibus multo recentioribus emendatiores inesse scribit.

1525. Lugduni per Joannem Crespin. in-fol. Leonis Sermones aliquot; inter Homilias doctorum ecclesiasticorum, etc.

1525. Moguntiæ apud Jo. Scheffer, in-fol..... Decreta Leonis papæ 49, in ed. principe Collectionis Concil. et Canon. Dionysii Exigui, quem sæpe jam in superioribus allegavimus.

1530. Coloniæ ex off. Petri Quentel. in-fol. Epistolæ Leonis papæ; in repetita ejusdem Merlini Collectione conc. gen., etc. T. II, a fol. 188 ad 228 Epistolæ numerantur XCVII.

1530. Coloniæ ex off. Eucharii Cervicorni, in-fol.
Patrol. LIV.
3