77 Arum editionum institutum, textus Biblici et variantes quædam in marginibus ajectæ sunt.
1567. Coloniæ ex off. Jo. Quentel., in-fol. Epistolæ Leonis papæ primi et Decretalia, in Concil. Collectione Suriana.
1568. Parisiis apud Mich. Sonnium, in-fol. Epistolæ Leonis papæ, cum Clementis Romani Operibus, edente Joanne Sichardo.
Hanc adhibuit Quesnellus, atque hæc de ea in Præf. gen. monuit: ‹ Joannes Sichardus Clementis Romani Opera collegit, quibus et veterum pontificum Pseudo-Epistolas adjecit. Hæ post plures editiones in Germania emissas Parisiis etiam prodierunt 1568, cum plurium pontificiarum Epistolarum præsertimque Leonis nostri accessione, quas ad fidem Bveterum exemplarium Victorinorum restitutas fuisse testatur editionis hujus procurator anonymus. › Crediderim equidem hæc ejus verba non ita esse accipienda, ut hanc Parisiensem demum editionem Epistolis illis locupletatam esse voluerit, sed quæ de accessione scribit, ad Germanicas quoque editiones traxerim. Quatenus vero hoc valeat, in superioribus ad a. 1536 declaratum est. Quid quod fortassis nec Victorinorum codicum emendationibus prima gloriari possit hæc editio? Præcessit enim Parisiensis apud Carolam Guillard. viduam 1544, in-fol., quæ nescio an fons illius fuerit. Certe Epistolas Clementis ex Victorinis codicibus emendatas titulus profitetur, quem in Addendis ad Rufinum (ad p. 635 T. I) in tomo tertio dabimus.
C1569. Coloniæ per Martin. Cholimnum, in-fol. Leonis Sermones aliquot (XXI); in Homiliario doctorum catholicorum selectis homilis aucto et edito a Laurentio Surio. Jo. Ciampinus Leonis Sermones hoc anno et loco et hac forma editos, nulla addita collectionis, cui inserti essent, mentione laudat. Integram ideo editionem seorsim factam innui existimare aliquis posset, in primis cum non manu tantum tenuisse, sed accurata attentione legisse se affirmet. Sed hæc ut cæteræ viri illius promissiones vanæ sunt, quippe qui unius vocis cura occupatus, ad alia non nisi desultorie advertit.
1569. Basileæ per Henric. Petri, in-fol. Leonis papæ I Epistola ad Flavianum, contra Eutychen; in Monum. Orthodoxgr. Jac. Grynaei, p. 41.
D1572. Tiguri, in-fol. Leonis episcopi Romani epistolæ duæ, una ad Flavianum episc. Constantinop. contra Eutychen; altera ad Leonem Augustum contra Nestorii et Eutychetis blasphemias; inter Scripta veterum Latina de una persona et duabus naturis Domini, etc. ed. a Josua Simlero, p. 74.
1573. Venetiis, in-fol. S. Leonis Sermones. Auctor est Ciampinus, sed non significat, utrum seorsim an in collectione aliqua prodierint.
1575-77. Lovanii apud Hieron. Wellæum ad untersigne Diamantis, excudente Joanne Masio, in-8º, tomis II. D. Leonis papæ hujus nominis primi Epistolæ decretales et familiares (Sermones et Homiliæ), a mendis et maculis variis diligentius nunc 78 Arepurgatæ; per canonicos regulares Sancti Martini oppidi et academiæ Lovaniensis. Epistolæ a. 1575, Sermones a. 1577 prodierunt. Ad manum est non nisi volumen prius, editioni Petri Canisii quoad externa persimile. Præfatio abest. Num alteri volumini addita sit, nescio. In secunda certe editione omnino desideratur. Inscripsit eam tamen Joannes Ulimmerius prior S. Martini, qui primas partes hujus recensionis sustinuisse videtur, Arnoldo Ganthois abbati monasterii Marcenensis, prædicans in epistola data Lovanii kalendis Augusti 1575 : Epistolarum librum ms. Johannis Wamesii, juris utriusque doctoris, et juris pontificii in Lovaniensi universitate professoris.
1578. Basileæ ex off. Henr. Petri, in-8º. Leonis BMagni Epistola ad Flavianum Græco Latina, rectæ fidei columna; cum Legatione imp. Cæs. Manuelis Comneni ad Armenios, ed. a Leunclavio a. p. 169 ad 227.
1583. Antuerpiæ apud Philippum Nutium, in-8º, tomis II. Opera D. Leonis M. per canonicos reg. S. Martini, etc., ex manuscriptis codicibus emendata cum indicibus novis.
Hic est titulus tomi primi seu Sermonum; Epistolæ inscribuntur ut in prima. At charta atque characteres nitidiores sunt ac illius.
1585. Venetiis apud Dominic. Nicolinum, in-fol. Leonis Epistolæ decretales; in Conciliorum omnium Collectione per catholicos quosdam theologos (potissimum Dominic. Polanum Venet. ord. Prædic.).
C1588. Lugduni ex off. Iuntarum, in-fol. Leonis Sermones aliquot; in Bibliotheca homiliarum et sermonum priscorum PP. Laurentii Cumdii, ed. et perfecta a Ge. Mosano.
1591. Romæ ex ædibus Pop. Rom. exc. Ge. Ferrario, in-fol. S. Leonis I Epistolæ decretales; in Collectione Epistolarum decretalium summorum pontiff., adornante card. Antonio Carafa, quam publici juris fecit Antonius de Aquino.
Splendidi hujus operis vetustissimis et Vaticanæ bibliothecæ, et aliis permultis mss. codicibus perfecti, copiam nobis deesse vehementer doleo. Sed vide infra quæ ad mentionem Collectiones Bullarum Cocquelinianæ docentur.
1569. Romæ typis Congreg. Orat., in-fol. Leonis DEpistolæ aliquot antehac non editæ; in Baronii Annalibus T. VI. Nimirum 1º ad episcopos per Arelatensem Galliæ provinciam constitutos, in sequentibus ed. n. 106, ad a. 449, n. 16, ex antiquo codice Ecclesiæ Arelatensis; 2º ad Ravennium Arelatensem episc., ad a. 449, n. 62, ex eodem codice 207; 3º Epistola comprovincialium episcoporum metropolis Arelatensis, ad a. 450, n. 52, ex eodem fonte (108); 4º Epistola Leonis ad episcopos comprovinciales metropolis Arelatensis, ad a. 450, n. 57 (109); 5º ad Ravennium Arelatensem archiepiscopum (210), ex eodem ms. pariter utraque.