83 Actere est expressa. Alteram quasi tomi primi partem conficiunt Epistolæ 141, in quibus quæ a se præstita sint ipse ad sex sequentia capita refert : 1º Rejecit spurias et subdititias; 2º a germanis mendorum et interpolationum maculas abstersit; 3º ordinem mutavit et ad genuinum revocavit; 4º auxit numerum plurium triginta trium accessione; 5º suam cuique, ut in Sermonibus quoque, synopsin præfixit; 6º quotquot ab aliis ad Leonem datæ sunt Epistolæ, quæ ipsius responsionibus intelligendis sæpe sunt necessariæ, locis suis inseruit, ita ut minori charactere facile a Leonis discernantur. Commode vero fecit, quod numerum ipsis non addiderit. Peccatum est in hoc ab omnibus fere insignioribus Patrum editoribus, maximeque Benedictinis, ut continue cum Bscriptoris sui Epistolarum numero exhiberent eas quæ ab aliis ad illum datæ essent, quod sæpe evolventi ista volumina permolestum accidit, in primis cum indicibus præfixis, in quibus diversarum editionum ordines contenduntur, non occurri huic incommodo videas. Unam ex ante editis epistolam, ad Germaniarum et Galliarum episcopos de Chorepiscopis, tamquam supposititiam omnino rejecit : prætereaque septimam ad Septimium et decimam septimam ad universos Siciliæ episcopos ex reliquorum numero expungendos censuit, locum tamen eis servavit, ne doctorum judicio præjudicare videretur. Adjecta sunt fragmenta quædam Epistolarum et Epistola Juliani episcopi Coensis, unica quæ restat. Claudit denique hunc tomum Vita S. Hilarii CArelatensis episcopi, scriptore S. Honorato episcopo Massiliensi, illius discipulo, Hilarianæ Apologiæ causa addita, cui metrum Hilarii in Genesin, et Epistola ad Eucherium episcopum Lugdunensem subjiciuntur. In præfatione, quam Johannis Cassiani ad S. Leonem Rom. Eccl. tunc archidiaconum epistola librorum suorum de Incarnatione Christi contra Nestorium nuncupatoria, et testimonia quædam de Leone præcedunt, de superioribus Leonis editionibus, et de sua opera atque subsidiis, quibus suffultus eam aggressus sit, luculenter verba fecit. Præfationi subjunxit indices : 1º generalem contentorum utriusque tomi, 2º epistolarum chronicum, 3º epistolarum anteriores editiones cum nova contendentem, 4º alphabeticum epistolarum. Rerum index in Leonis Dscripta ad calcem exstat uberrimus.
Alter tomus inscribitur : Ad Sancti Leonis Magni opera Appendix seu Codex Canonum et Constitutorum Sedis Apostolicæ. Dissertationes, Lectiones Variæ, Notæ, Observationes, Indices. Tomus II. Singula eo ipso ordine, quo in titulo recensentur, se excipiunt, nisi quod lectiones variæ, notæ et observationes permistæ invicem proponantur. Jam de Codice Canonum alio loco dicetur. Dissertationes sunt XVI, quorum V posteriores ad Codicem Canonum spectant, reliquæ Leonem propius attingunt, quas enumerabimus. Disputatur igitur in I De Vita et Rebus gestis Leonis. II. De Libris de Vocatione omnium gentium, qui Leoni vindicantur. III. De auctoritatibus de 84 AGratia Dei et Libero voluntatia Arbitrio eidem esserendis. IV. De libello ad Demetriadem, quod ejusdem Leonis sit, non Prosperi. V. Apologetica est pro sancto Hilario Arelatensi episcopo. VI. De Jejunio Sabbati in Ecclesia Romana tempore S. Leonis præcipit. VII. De Causa Entychis archimandritæ Cp. appellantis a sententia Concilii Cp. sub Flaviano episc. Cp. exponit. In VIII. De causa Flaviani episcopi Cp. appellantis a sententia Pseudosynodi Ephesinæ. In IX. de causa Domini episcopi Antiocheni depositi in eadem Pseudosynodo, et de Maximi in ejus locum ordinatione. In X. De causa Theodoriti episcopi Cyri appellantis ab ejusdem Pseudosynodi sententia agitur. XI. Epistolam de Privilegiis chorepiscoporum ad Germaniarum et Galliarum episcopos Leonis nomine Bconfictam esse contendit. Post dissertationes notasque, addenda quædam in utroque tomo et notitia aliquot Epistolarum S. Leonis et aliorum monimentorum, quæ perierunt, sequuntur.
Descriptio totius operis est elegantissima. Chartæ maximi moduli, densæ et pellucidæ tamen, characteres nitidissimi. Lectorum commoditati ubique prospectum est, in primis in Epistolis, apposita in summa paginæ ora chronologia, et ubique notatis in margine gravioris momenti, quæ quidem Pontificiis æstimari solent, sententiis, quibus passim lectiones varias et loca biblica interspersa invenies. Singularis exempli est dedicatio operis, qua ipsi Leoni Magno illud consecratur, et raro sane acumine cuncta Leonis præconia, tum ex vita gestisque et scriptis Cejus, tam et coævorum et omnis posteritatis ipsiusque Quesnelli de eo judiciis collecta, ad formam inscriptionis lapidaris redacta sunt. Quatuor paginarum spatia exæquat, additis in margine locis singulis, unde quæque sint petita. Scilicet Quesnellus cum non posset non sentire, quantum invidiæ nubem, quantosque adversarios in se concitaturus esset libertate sua judicandi et inveteratos errores oppugnandi audacia, hac quasi fidei formula contra læsi numinis pontificii calumniam se tueri voluisse videtur.
Ex his autem, quæ hactenus de hujus editionis contentis atque instructione enarravimus, facile quidem, etiam absque monitore patet, quanto spatio ea omnes superiores post se relinquat, immo Dquantopere omnes omnium Patrum tam Græcorum, quam Latinorum, quæ ad hunc usque annum comparuerunt editiones, ingenii et doctrinæ copiis studiique impensa antecellat. Quapropter haud opus esse arbitramur speciosa testium inductione, ut probetur quam honorifice utriusque Ecclesiæ docti de eadem senserint ac judicarint. Nec sane catholicis scriptoribus religioni esse debet, justam ipsi, quamvis atro in Romana curia carbone notatæ, laudem tribuere, novissimorum editorum exemplo, qui digna meritorum Quesnelli commendatione et æqui et perfecti arbitri personam sustinuerunt, neque aliter quam ex justa adversarii virium æstimatione et majorum conscientia victoriam sperandam esse docuerunt.