87 A1700. Lugduni apud Joannem Certe bibliop. in vici Mercatorio sub signo Trinitatis, in-fol. T. II. S. Leonis M. papæ I Opera omnia, nunc primum Epistolis triginta tribusque de Gratia Christi opusculis auctiora, etc.
Iteratio Quesnellianæ recensionis. Mutavit in levioribus quibusdam auctor sententiam suam, sed non in iis quæ impio furore contra sedem apostolicam debacchatus esse criminabatur. A pagina 195 ad 202 tomi primi insertum est : Opusculum de vocis correctione in sermone 7 sancti Leonis Magni de Nativitate Domini Γραμματίου Δωρημάτιον (sic) sive litterulæ munusculum, quod reverentissimo patri Erasmo Gattola a Caieta, inclyti monasterii Casinensis monacho, ac Decano et Vic. Gen. nec non a BBibliotheca, dono dat et offert Joannes Clampinus Romanus magister brevium gratiæ ac in utraque signatura referendarius Romæ M. DC. XCIII. ex typogr. Jo. Jac. Komarek Boemi apud S. Angelum custodem; in quo auctor vocem aræ in laudato sermone corruptam esse contendit, et ex codicibus mss. legendum demonstrat areæ ad significanda spatia quibus scalarum per quas ascensus in basilicam D. Petri detur, ordines distinguantur. Emendatio sane certissima; quapropter a Quesnello absque ulla hæsitatione in textum pag. 81, addito auctoris elogio, est recepta. Ex hac epistola porro hausimus notitiam quarumdam Sermonum Leonis editionum, quas aliunde mihi innotescere haud memini. Sed lectores non celare debeo, id quod singulis in locis etiam ubi eas Cproponimus monui, fidem viri in hoc non satis mihi esse exploratam. Quod reliquas hujus repetitionis dotes attinet, indices paulo copiosiores nacta est, inque his novum librorum, eorumque capitum, sermonum, Epistolarum, earumque synopseωn, et aliorum omnium tomi primi titulorum, quo prior editio ægre caret. Enimvero displicet, eosdem, qui tamen ex superiore maximam partem sunt repetiti, in utriusque tomi titulo magna cum pompa ostentari. Denique descriptio operis facta est luculento charactere, binis per paginam columnis, in charta neutiquam contemnenda.
1739. Romæ typis S. Michaelis ad Ripam sumpt. Hieron. Mainardi, in-fol. S. Leonis Epistolæ Ddecretales; in Collectiones amplissima Bullarum pontif. Rom. ed. Carolo Cocquelines. T. I, a pag. 25 ad 47.
Numerus contentorum est XIX. Sunt vero, juxta Quesnelli ordinem, hæ : I, II, III, V, VIII, XII, XV, XVI, XVII, XIV, XCVII, XXIX, XLVII, L, CXXXV, LXXVII, LXXXVII, CXXIX, CXXXVI. Ab initio statim editor subjecta ad primam epistolam notula monet, se omnes ex Anatolii card. Carafæ Epistolis decret. summor. pontif. tomo I deprompsisse, additque studio hujus cardinalis, qui scilicet codicibus Vaticanis adjutus fuit, admodum dissimiles esse redditas iis quas canonistæ et Operum S. Leonis collectores ediderint.
1741. Venetiis apud Augustinum Savioli, in-fol. S. 88 ALeonis Magni pontificis Opera omnia ad mss. codicum fidem emendata. Accedunt Opera Maximi Taurinensis.
Parum cognita editio, et cujus vix unum exemplar trans Alpes migravit. Merito quidem suo, si nostrates mutare bibliopolæ nequitias olfecerint, qui codices in titulo venditavit ad emptores frequenter alliciendos; revera Opera Leonis, quæ in Quesnello exhibita sunt, additis ejusdem super tribus Leoni primum ab eo vindicatis opusculis dissertationibus, recudit, et, si Cacciario fides sit, quæ nobis non videtur ei deneganda, innumeris operarum vitiis fœdavit. Nec vero palam eum ferre putes Quesnelli diligentiam. Immo ipse contemnens lectorum judicium Quesnelli personam induit, et quæ ille scripserat a se demum Leoni Bvindicata, quasi sua (bibliopolæ scilicet) opera nunc primum vindicata' et ad manuscriptos codices denuo emendata profert. Hac ipsa denique impudentia sua legentibus jocum dedit, dum elogio Leonis a Quesnello condito et hic pariter eadem pompa recuso in locum nominis Quesnelli substituit: Devotissimus et obsequentissimus cliens Augustinus Savioli. Cæterum meminerint leclores ab eodem bibliopola Petri Chrysologi Opera juxta editionem priscam esse recusa, quod Fulgentio pariter accidisse in sequenlibus discent.
1748. Venetiis apud Andream Poletti, in-fol. T. II. S. Leonis Opera. Accedunt Codex Canonum Ecclesiæ Romanæ, et Sermones et Homiliæ S. Maximi episcopi Taurenensis ad mss. codices denuo casligaii et aucti.
CCurator hujus editionis fuit Andreas Polettus, Venetus item typographus. Ex eo primum discimus priorem Augustini Savioli editionem, quamvis misere consarcinatam, tam frequenti tamen emptorum concursu esse distractam, ut exemplaria jam desiderarentur. Quocirca cum ex re sua existimaret denuo Leonis Opera prelo committere, ipse lamen nefas esse reputasset Savioli exemplar temere exscribere, doctorum virorum consiliis ductum se asseverat, ut aliud melioris notæ et accessionibus auctum exemplar repræsentari curaret, id quod non aliud quam ipsius Quesnelli editio Parisiensis fuit, demptis tamen aliquibus et additis invicem quæ in titulo significantur. lilud tamen scias, non Quesnellum, sed tantum Parisiensem editionem eum appellasse, justone metu Dan ut homines parce doctos, sed tanto religiosores simulatione hac falleret, non disceptaverim. Tomus primus, pariter ac Quesnellianæ editiones, continet Sermones in varia capita distinctos, prælixa singulis synopsi qua a Parisino editore primum instructi sunt; Epistolas deinde totidem, eodemque ordine ac distributione, fontibus unde novæ illæ ductæ essent Quesnelli verbis indicatis. Nec tria illa opuscula, quæ in Parisina editione Leoni primum tributa sunt, repudiavit, in hoc solum ab ea recedens, quod non in fronte reliquorum, sed ad calcem potius addiderit, subjectis statim tribus quæ ad eadem spectant dissertationibus. Contra quæ ad primum lomum accesserant in Parisina, Vita Hilarii auctore Honorato, et