Jump to content

Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/47

E Wikisource
Haec pagina emendata est
89
90
SCHŒNEMANNI NOTITIA HISTORICO-LITTERARIA IN S. LEONEM.

89 Areliqua, hic in tomo altero post Codicem Canonum exhibentur, iisque denique ad voluminis complementum, quoniam reliquæ Quesnelli dissertationes omissæ sunt, Maximi Sermones succedunt.

Jam si quæratur quale nomen pretiumque operæ huic Poletti statuendum sit, ut lubet expurgatam seu mutilatam Quesnelli editionem recte appellaveris. Nam non ea solum quæ modo indicavimus de Parisina dempta sunt, sed multa etiam ex animadversionibus ed admonitionibus ipsius frustra hic exspectes. Atque hoc præcipuum est, quod in laudibus illius ponit Petrus Thomas Cacciari, sequentis auctor, cui hujus æque ac præcedentis Venetæ notitiam unice debemus. Is universe quidem reprehensione summa et dixerim pene detestatione dignum censens, quod e Quesnello Baliquid in suam derivare instituerit Polettus, tum eo magis ei succensendum arbitratur, quod famæ, quæ de suo (Cacciarii) molimine novæ editionis spargi cœpisset, nullam rationem habuerit; atque ea solum in meritis ejus ponit, quibus a Parisina editione recessit. ‹ In primis illud minime possumus dissimulare, inquit, typographum Polettum aliquam ex eo laudem sibi comparasse, quod non præcedentem Savioli editionem exscripserit, quam innumeris typographiæ mendis scatere ipsi, et quotquot eam lustrarunt, jure meriotque conquesti sunt. Alia porro laus quam Polettus comparavit sibi, ea est, quod scilicet in suam Venetam editionem quam plurimas Quesnellianas animadversiones minime intulerit, et admonitiones quæ ut plurimum, aut Leoninis sensis, aut CEcclesiæ ritibus, aut ecclesiasticæ hierarchiæ ordinibus, vel demum etiam catholicæ fidei regulis repugnant, resecarit; cujus quidem generis observationes et monita, quæ in utraque Gallica Quesnelli editione legenda occurrunt, prorsus in illa desiderantur quam Polettus vulgavit; qui in suis novis typis et Quesnellianus dumtaxat synposes et Leonis textum attendens, prout ille in Gallis lucem aspexit, tantam sibi blanditus præ se ferre puritatem, ut castigatior atque limatior prodire minime possit. › Ob utrumque porro acrius in ipsum calamum diffusa Quesnelli confutatione stringit Cacciarius. Sed quod ex proprio magis instituto hoc facit, de eo post videbimus. Illud vero ejus de Poletto judicium incautius nobis visum est, quo reprehendit quod tres laudatas Quesnelli Ddissertationes suscipere non gravatus fuerit, nulla interim mentione facta scriptorum illorum qui totis nervis Quesnello sese opposuerunt ad præjudicatas ejusdem opiniones refellendas, et porro quod Codicis Canonum auctoritatem ab aliis scriptoribus elevatam magni fieri dixerit a Petro Coustantio in præfatione ad Epistolas pontificum Romanorum, seque lectorum votis consuluisse professus sit, ut opus illud qualecumque alibi quærere non cogerentur. Egregie scilicet rei suæ consuluisset bibliopola, si litium istarum commemoratione scrupulum hominibus superstitiosis injecisset. Gravior haud dubie reprehensio ea est, quod plurimis typorum erratis opera Poletti laboret, et manifesta nimiæ festinationis vestigia ostendat, cujus exemplum prodit 90 Aadmodum turpe, nempe Tractatum S. Leonis adversus errores Eutychetis aloriumque hæreticorum bis iisdem verbis et eadem epigraphe semel pagina 102, iterumque pagina 309 excusum.

1751. Bononiæ apud Hieron. Corciolani et H.H. Colli, in-4º. Sermo S. Leonis de Quadragesima, incipiens: Dilectissimi nobis, fides nostra nos admonet, cum annotationibus Jo. Chrys. Trombelli, cum aliis tribus de Resurrectione Domini, in festivitate S. Pauli, falso eidem ascriptis, et uno de Abrahæ filio incerti auctoris, forte Leonis ejusdem, ex codice Bononiensi; in Opusculis vet. PP. Lat. s. Anecdotis a canonicis reg. S. Salvatoris Bononiæ evulgatis. T. II, part. i, pagg. 233-253. Nullus omnino, nec prior ille de Quadragesima, ut Trombellus inscripsit, Leonis Best, docentibus Balleriniis in diss. de Sermonibus Leoni M. suppositis.

1751. Romæ ex typographia Antonii Fulgonii apud S. Eustachium, in-fol. Exercitationes in universa S. Leonis Magni Opera pertinentes ad historias hæresium Manichæorum, Priscillianistarum, Pelagianorum atque Eutychianorum, quas summo studio ac labore SS. pontifex evertit atque damnavit, et dicatæ sanctissimo patri Benedicto XIV, pontifici maximo a fratre Petro Thomas Cacciari, Carmelita, in collegio Urbano Propagandæ Fidei sacræ theologiæ polemicæ lectore, et Romani cleri examinatore apostolico.

Leonis Operum editionem Anti-Quesnellianam jampridem non intra animum sola volverat CCacciarius, sed exspectari etiam ex aliquo tempore jusserat. Attamen cum diutius protrahi illa videretur, quod ipse justis causis, muneris scilicet avocationi, et ipsius negotii gravitati tribuit, et jam cavillationibus ab iis quibus vel impar huic spartæ æstimaretur, vel totum consilium displiceret, peti cœptus esset; hisce tandem editis dissertationibus et invidos rumores dispellere et viam apud æquiores sibi præmunire studuit. Hoc ergo præ cæteris ratio postulat, ut quo in Quesnellum affectus sit animo ostendamus. Tria autem potissimum ab eo commissa graviter conquestus est: primum, quod plura a genuino textu abhorrentia intulerit; deinde, quod multa admiscuerit ecclesiastico agendi ordini ac rationi minus consona, et, quod gravius, a catholica regula plane Daliena; adeo ut non tam medelam pontificiis scriptis adhibuisse, sed ea graviter vulnerasse videatur; tandem, quod non solum omnia monumenta non collegerit, sed alia de industria prætermiserit, alia vero, utpote adversa scopo quem forte sibi proposuerat, tamquam omnino supposititia, vel certe, ut suppositionibus referta rejecerit vel mutilaverit. Ita summatim sese habent Cacciarii in Quesnello reprehensa, distinctius autem sic persequitur: Quesnellus, inquit, acerrimo pollens ingenio, valde facilis ad contentiones et jurgia excitanda, omnino promptus ad æquivocationes et fallacias construendas, alium sibi scopum proposuit, præter illum quem catholici cuncti, et præcipue suæ gentis homines habuerunt, in ador-