nandis91 A castigandisque veterum PP. voluminibus. Ipse namque quandoque clariora sancti pontificis loca obscuris, æquivocis, falsisque annotationibus fœdavit; alia ad prorsus violentas interpretationes detorsit; veritatem fallaciis occuluit, oppressit, atque perpetuo prætextu antiquitatis inquirendæ et illustrandæ ea systemata sensim et ubique stabilire sategit, auæ hæreticorum partibus faveni, et sacræ ecclesiasticæ hierarchiæ regimen dejiciunt; pene quandoque etiam abolita, aut saltem imminuta Romanorum pontificum vera et legitima jurisdictione super omnes alias Ecclesias, etiam Orientis. Alium interim tamen se esse simulavit. Quandoquidem in suis seribendis operibus, et in Leoninis adornandis scriptis, multo artificioso conatu usus est, reverentiam, pietatem, cultumque erga Romanos pontifices et Bapostolicam sedem affectando, ut incautos deciperet, et occulti hostis quam sæpissime partes agendo, post splendidum verborum apparatum, illas veneno aspersas propositiones eructat, quæ erronea et in omnibus commentitia ejus systemata falso aliquo veritatis colore induere posse arbitrantur [1].
In hac ergo rerum conditione cum ingens laborum onus humeris suis impositum existimaret, cum textu a falsis et corruptis lectionibus purgando et ad pristinam integritatem restituendo, id quod synopses etiam a Quesnello studiose temeratas postulare affirmat; tum augendo aliqua genuinorum operum accessione eaque quæ non nisi prava et subdola mente ab eo Leoninis inserta essent (intelligit libros de Vocatione gentium, auctoritates sedis apostolicæ de Gratia, et Epistolam ad Demetriadem, item Codicem CCanonum Ecclesiæ Romanæ) eliminando; neque tamen plene se consecuturum speraret quod cupiebat, nempe ut omnes Quesnelli venenatos aculeos retunderet, quorum plurimos et gravissimos in ejus dissertatione de Vita et Rebus gestis Leonis M. superesse sibi persuaserat; huc præsertim selectissimas doctrinæ suæ copias convertere et ingenii nervis intentissimis contra ipsum in hoc exercitatiorum campo depræliari decrevit. Sed audi ipsum : Inter illas dissertationes fucato colore ecclesiasticæ traditionis et Leoninæ doctrinæ illustrandæ, a Paschiaso Quesnello conscriptas, principem locum habet illa : De Vita et Rebus gestis S. Leonis Magni. Multis fraudibus enim magis atque commentis totam hanc dissertationem et Dcœteras subsequentes esse refertas, vix intelligere potuissem, si in illis percurrendis semper ad ipsum Leoninum textum non provocassem, ut rerum veritatem inspicerem. At cum tanto artificio ipse uti soleat, ut sensim lectores etiam probos et optimos in pravas suas opiniones pertrahere possit, hosque multis præjudiciis imbuere, plurimum mihi laborandum fuisse præsens hoc opus indicabit. Vix enim enarrare possum, 92 Astudium adhibitum in exaggeranda sua erga S. Leonem et apostolicam sedem devotione animique pietate, quam testari se simulat ornata quadam oratione vel in hujus laudes excurrendo, vel Leonina gesta atque statuta cum aliorum episcoporum doctrina, pietate, religione clarissimorum operibus simul comparando, vel in medium interim adducendo quarumdam particularium synodorum regulas, quæ ante Leonis ævum alicubi obtinuerunt, quibus subesse et insistere summum pontificem debuisse asseverat. Quid enim? Aliquando talem, tantumque eruditionis apparatum ad suos lectores delectandos construxit, sensim suisque deque antiquas Ecclesiæ res vertit, perturbavit, miscuit, ut ne vix quidem appareant illicia quibus usus est ad prava sua systemata insinuanda atque firmanda; sibi forte Bblandiendo, in sacris et ecclesiasticis rebus pertractandis hominum ingenia, et dicendi arte et philosophicis conjecturis potius quam rerum veritate et rationum pondere persuaderi posse. Qualis autem quantaque diligentia, et animi attentio, ne deciperer, adhibenda mihi fuerit in percurrenda hac aliisque Quesnelli dissertationibus, nemo facile poterit intelligere, nisi ii forte qui in conscribendis eruditissimis Commentariis, ad ecclesiasticas res pertinentibus, me præcesserunt. Quemadmodum novissime factum fuisse a cl. viro Joanne Antonio Bianchinii norunt qui ejusdem sex volumina de Ecclesiæ potestate æstimarunt. Is enim in familiaribus colloquiis inter nos habitis, non semel testatus est alium numquam scriptorem legisse qui tot simulationibus et artificiis uteretur præter Quesnellum. Quippe qui cum Caliquando se facile perstringi et jugulari posse persensit, statim quasi anguis elabitur, et ex una ad aliam vel plures quæstiones progrediens, vera incertis et æquivocis admiscuit; et rursus falsa et erronea dubiis et probabilibus interserit et implicat, ut ad sibi præfixum scopum perveniat. Non igitur ad eliminanda solum e Leonis Operibus tot commenta, fallacias atque nugas, et ad asserenda sedi apostolicæ sua legitima jura sufficere poterat illorum textum nudum et sincerum undequaque ab omnibus mendis, æquivocis et falsis interpretationibus expurgatum exhibere, verum etiam opus erat ordinata methodo quasdam exercitationes conscribere, quibus haud exiguum lumen Leonis gestis, apostolicæ sedis juribus et ecclesiasticæ regiminis formæ et ordini afferri possemus.
DScilicet enarrandam sibi sumpsit earum hæresium, vel præcipuarum certe historiam, quæ tempore quo S. Leo ad summum pontificatum fuit assumptus, ad vitæ ipsius exitum usque catholicæ religioni vim intulerunt, et Occidentem atque Orientem infestarunt. Propterea, inquit, ut suorum munerum partes impleret, et Christianam fidem custodiret, omne studium ac laborem eum impendere oportuit ad sedandas sævissimas- ↑ In præfatione ipsis Operibus præmissa eamdem querelam sic effert : Tantum abest ut Quesnellus ecclesiasticæ et litterariæ reipublicæ hæc beneficia contulerit (ut scilicet Leonis scriptis primigeniam integritatem et nitorem, quemadmodum professus est, redonaret) ut ipsum potius textum compluribus in locis gravius vulneravit, in aliis ad violentas omnino interpretationes distorserit, et in nonnullis denique eumdem minus catholice explicaverit; ita ut ejus studia et labores nonnisi in S. Leonis injuriam, Ecclesiæ catholicæ perniciem et in acatholicorum præsidium atque favorem redundaverint.