Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/498

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
991
992
S. LEONIS MAGNI EPISTOLÆ.

991 Acandi [1] reperiantur habuisse fiduciam. [2] Adjecit etiam accusatorum supplicatio variis referta 1144 criminibus, et tertio evocatus per reverentissimos fratres et coepiscopos nostros admonitione canonica, venire contempsit conscientiæ detentus arcano. Episcopos etiam a provinciali synodo, cui subdebantur, jure damnatos iniqua usurpatione suscipiens, ipse contra se damnationis sententiam provocavit, veterum patrum sæpius statuta conculcans. Unde 992 Asanctus ac beatissimus papa caput universalis Ecclesiæ Leo, per nos vicarios suos, sancta synodo consentiente, Petri apostoli præditus dignitate, qui Ecclesiæ [3] fundamen et petra fidei, cœlestis regni janitor nuncupatur, episcopali eum dignitate nudavit, et ab omni sacerdotali opere fecit extorrem. Superest uti congregata venerabilis synodus canonicam contra prædictum Dioscorum proferat justitia suadente sententiam.


EPISTOLA [4] CIV.
[5] AD MARCIANUM AUGUSTUM.
[6] De ambitu Anatolii episcopi Constantinopolitani.
Per Lucianum episcopum et Basilium diaconum.
Synopsis. — I. De fidei victoria, et errorum utilitate in Ecclesia. — II. Multa ex Anatolii ambitu mala exsurgere. — III. Constantinopolitanam sedem, quæ regia est, non apostolica, aliarum depressione attolli non posse. — IV. Rogat Marcianum ut Anatolii cupiditatem comprimat. — V. Ex prioribus excessibus Anatolium animos sumpsisse.
991 B
[7] Leo episcopus Marciano Augusto.

Cap. I. — Magno munere misericordiæ Dei totius Ecclesiæ catholicæ multiplicata sunt gaudia, cum sancto et glorioso clementiæ vestræ studio perniciosissimus error 1145 exstinctus est : [8] ut labor noster citius ad desideratum perveniret effecdtum, quem Deo serviens principatus vester, et fide et potestate juvisset. Quia etsi in virtute Spiritus sancti, inter quaslibet [9] dissensiones per sedis apostolicæ famulatum Evangelii erat defendenda libertas, manifestior tamen apparuit gratia Dei, quæ præstitit mundo ut in victoria veritatis auctores tantum violatæ fidei [10] deperirent, et sua integritas Ecclesiæ redderetur. Bellum igitur quod pacis nostræ inimicus [11] excitaverat, adeo Cfeliciter, dextera Domini pugnante, confectum est, ut triumphante Christo, omnium sacerdotum esset una victoria, et coruscante lumine veritatis, solæ erroris tenebræ cum suis assertoribus pellerentur. Nam sicut in ipsa Domini resurrectione credenda, ad corroboranda initia fidei multum securitatis accessit, quod

992 B
Τῷ πανενδοξοτάτῳ, καὶ φιλανθρωποτάτῳ υἱῷ Μαρκιανῷ Λέων Ἀρχιεπίσκοπος Ῥώμης.

Μεγάλῃ χάριτι [12] ἐλεημοσύνη Θεοῦ πάσης τῆς καθολικῆς ἐκκλησίας ἐπολυπλασιάσθη χαρά· ὁπότε ἁγίας καὶ ἐνδοξοτάτης τῆς σῆς φιλανθρωπίας 1146 σπουδῇ ὀλεθριωτάτη πλάνη ἐπεσβέσθη, ὥστε τὸν ἡμέτερον κάματον τάχιστα εἰς ἔργον ἐκβῆναι, ᾧτινι τῷ Θεῷ [13] δουλεύων τῇ βασιλικῇ καὶ πίστει καὶ ἐξουσίᾳ ἐβοήθησας. Εἰ γὰρ καὶ ἐν τῇ ἀρετῇ τοῦ ἁγίου πνεύματος μεταξὺ τῶν διχονοιῶν διὰ τοῦ ἀποστολικοῦ θρόνου ἐκδικητέα ἦν ἐλευθερία, τηλαυγεστέρα ὅμως ὤφθη ἡ χάρις τοῦ Θεοῦ, καὶ τῇ ἐκκλησίᾳ ἡ ἰδία ἀποκατέστη καθαρότης. Ὁ πόλεμος τοίνυν, ὅνπερ ὁ τῆς ἡμετέρας εἰρήνης ἐχθρὸς διέγειρεν, ἐπὶ τοσοῦτον εὐτυχῶς τῆς δεσποτικῆς δεξιᾶς μαχομένης καθώρθωται, ὥστε [14] τριαμβεύοντος τοῦ CΧριστοῦ, μίαν πάντων τῶν ἱερῶν εἶναι τὴν νίκην· καὶ τοῦ φωτὸς ἐκλάμποντος τῆς ἀληθείας, μόνας τὰς τῆς σκοτείας πλάνας μετὰ τῶν ἰδίων διδασκάλων ἐκβληθῆναι [15] τῇ ἀναστάσει εἰς βεβαίωσιν τῶν ἀρχῶν τῆς πίστεως πολλὴ ἀμεριμνία ἐπλῆλθε· καὶ γὰρ τινῶν ἀποστόλων περὶ τῆς σωματικῆς τοῦ δεστότου Χριστοῦ ἀληθείας ἀμφι-

  1. Sirmondus in textu et Quesn. in marg., reperiatur. At reperiantur prætulimus, quia ex Græco hæc referuntur ad cæteros episcopos, quibus venia præstita fuit, eo quod ipsi non similem Dioscoro judicii causam habuerint.
  2. Ex Græco et versione antiqua sensus postulat corrigendum accessit; sed sine codicibus textum immutare noluimus. Porro ex eodem Græco textu post vocem fiduciam et ante vocem adjecit, sive accessit, excidisse noscuntur, quæ ex antiqua versione hic appendimus : Sed quoniam secundis excessibus priorem iniquitatem valde transcendit : præsumpsit enim et excommunicationem dictare adversus sanctissimum et beatissimum archiepiscopum magnæ Romæ Leonem. Dein additur adversus Dioscorum oblatos fuisse accusatorum libellos, ad quos referuntur sequentia : Accessit etiam accusatorum supplicatio variis referta criminibus.
  3. Alias, fundamentum.
  4. Alias 88. Quæ autem antea 104 erat, nunc 130. Scripta 22 Maii an. 452.
  5. Est in codicibus collect. 5 Hisp., Isid. 16, 18 et reliquis usque ad 24, ac in exemplari Sichardi. Respondet epistolæ 100. Græca versio nunc primum profertur ex cod. Vat. Gr1-co 1455.
  6. Hic titulus legitur in mss. collect. 5, cap. 90. In Hispanica autem sic : Ubi de ejus gratulatur fide, quæ in Chalcedonensi concilio gesta est; et de Anatolio Constantinopolitano episcopo, qui in eodem concilio Alexandrinam et Antiochenam Ecclesias contra constituta per ambitum sibi voluit subjugare.
  7. In editionibus Leonis post Canisianam et ante Quesnellum hæc inscriptio legitur : Leo episcopus Romanæ et universalis Ecclesiæ Marciano Augusto. Ex Græca autem versione sic : Per omnia gloriosissimo et clementissimo filio Marciano Leo archiepiscopus Romæ.
  8. Cod. Ratisp., et labor.... pervenit. Post pauca omittit vester, sicuti etiam omittitur in Vindebon. Hisp. et in versione Græca.
  9. Mss. codd. tres Quesn., dispensationes.
  10. Ita Ratisp. et utrique Vindebon. collect. 5 et Hisp., cum aliis nostris codd. et vulgatis ante Quesn., apud quem, perirent.
  11. Idem Ratisp., exciverant. Postea confractum est pro confectum est legitur in utrisque Vindebon. atque in mss. collect. 21.
  12. Leg., ἐλεημοσύνης.
  13. Locus quidem haud plane corruptus, sed Leonis textui non respondens.
  14. Leg., θριαμβεύοντος.
  15. Locus mutilus et male acceptus, quem sic corrigere possis : Ὡς γὰρ ἐν τῇ ἀναστάσει τοῦ Κυρίον..... ἐπῆλθε, ὅτι τινῶν ἀποστόλων, etc.