95 Aque doctorum virorum post examen institutum arbitrio Leoni adjudicavit. V. De Natali sancti Pauli Apostoli, itidem a Trombello tamquam alius a pontifice Leonis editus, nunc autem ad antiquissimum cod. Vat. num. 3835 repræsentatus et Leoni M. assertus. Dubios deinde spuriosque et ex diversis Leonis fragmentis consarcinatos appendicibus Quesnelli et PP. Maurinorum, qui Augustini sermones ediderunt, more secrevit, ac in primam quidem eos solos quos Quesnelli appendicula continet, compegit, in altera vero, quam novam Appendicem inscripsit, novem sermones mutilos et imperfectos, dubios et apocryphos, qui in variis mss. Leonis nomen gerebant, exhibuit, postremoque loco posuit Breviarium contra hæreticos et schismaticos a Sirmondo et in Bibl. PP. pridem Bevulgatum, recens autem in bibliotheca FF. Eremitarum S. Augustini Patavii in ms. codice vii sæculi sub Leonis nomine inventum. Hactenus de primo hujus editionis tomo. Alter tomus Epistolas complectitur, in quo non minori codicum mss. imprimis Vaticanorum adjutus fuit auxilio, tantamque in iis messem sibi fecisse visus est, ut libere fateri ausus sit hanc editionem prorsus novam esse ac ex mss. fide unice eductam. Et cum Græcis juxta quam Latinis codicibus mss. bibliotheca Vaticana abundaret, nova quædam monumenta Græca offendere contigit, quorum alia quidem jam in Conciliorum Collectione edita medicam manum postulare videbantur; alia, Græce nusquam, Latine tantum evulgata, in majorem historiæ ecclesiasticæ fidem, alia denique, nec Græce, nec CLatine antehac cognita, tamquam editionis suæ ornamenta adjicere constituit : In quo negotio, quoniam ipse nec in Græcis scriptoribus satis versatus, multo minus compendiosas manu exaratorum librorum notas legere posset, usus est opera docti cujusdam Græci Raphaelis Vernazza, Chio oriundi, presbyteri Romani, qui quadraginta septem epistolas Græcas exscripsit, easdemque ad alia exemplaria iterum relegit, aut cum editis ubi suppetebant diligenter contulit. Sed singula hic enumerare non refert; sufficiet indicasse quatuor epistolas, plane novas, quibus primus Quesnellianarum numerum 141 ad 145 amplifcavit. Sunt illæ : 1º num. 27 : Leonis ad Theodosium imperatorum de Verbi divini Incarnatione epistola, seu fragmentum potius epistolæ Gr. Latinum ex cod. Vat. num. 720, p. 74, erutum : 2º num. 85 : Ad Julianum Depiscopum de Monachis Eutycheti adhærentibus; 3º num. 117 : Ad eumdem de ejusdem contra Eutychianos industria; 4º num. 126 : Ad Anatolium episcopum super Attico ep. Cp. : omnes ex codice ms. Ratisbonensi monasterii S. Emerani, de quo infra dicendi locus erit. Has igitur locis notatis inseruit; in cæteris sequitur Quesnelli ordinem, aliorumque ad Leonem Epistolis, illius more, nullos numeros ascripsit. Synopses quoque Quesnelli retunit, ea licentia ut ubi sensibus Leonis easdem non omnino respondere existimaret, castigaret, suppleret, aut plane novas concinnaret, et ad calcem singularum fere epistolarum discrimen inter Quesnelli verba suaque notaret. Notas 96 Adenique, monita ac marginalia adjecit, quibus partim de variantibus et emendationibus rationem reddit, partim et frequentissime quidem in Quesnellum gladium stringit. Nam cum in ejus annotationibus, quas magno lectorum incommodo ad calcem ab eo rejectas fuisse censet, nec veram semper, nec sanam doctrinam continere observasset, sed quam sæpissime fraudem, fallacias, malam fidem sensim in iisdem haberi detexisset, eas omnes (loquimur verbis ejus) convenientibus suis locis ad veritatis trutinam revocavit, et gravissimis rationibus insistens, eum aut hallucinatione defecisse, aut incautios lectores fallere quæsivisse demonstravit. In quo fungendo munere, inquit, non semper brevitati studuimus, cum multa quandoque et varie inter se admodum Bdisparata objicerentur quæ paucis verbis indicare, eripere atque refellere cuique prorsus impossibile credebatur.
Restat nunc ut pauca de operis totius descriptione, specie ac norma adjiciamus. Singulis itaque tomis post dedicationem (prior inscriptus est cardinalii Nerio Corsinio, alter Benedicto XV, P. S.) subjicitur præfatio in qua de editionis consilio, editionibus superioribus, in primis Quesnelliana ejusque methodo et malis artibus, suoque denique studio et subsidiis verbosius fere disputat, et utramque indice mss. librorum, quibus usus fuit, claudit. In secundo tomo, antequam ad hæcce argumenta devenit, prolixam de iis, maxime catholicæ Ecclesiæ doctrinis; quas Quesnellus labefactare studuerat, sermocinationem orsus Cest, cui vix post quadriganta et amplius paginas finem imponit. Sequuntur deinde Sermonum Epistolarumve contentorum indices una cum synopsibus, quæ dupliciter adeo impressæ sunt, tandemque ipse textus binis columnis impressus, cui notæ in ima ora latis lineis exscriptæ subsunt. Ab intitio cujusque sermonis aut epistolæ ad marginem litteris minusculis editiones et codices mss. ex quibus desumptæ et castigatæ fuerint, sicut in cæteris marginalibus argumenta et sententiæ potiores indicantur. Monita vel admonitiones modo præmittuntur, modo ad calcem subjecta, interdum media inter duo, ad quæ pertinent scripta, collocata sunt. Tandem cuique volumini index rerum et nominum memorabilium satis copiosus additus est. Characteres ut plurimum rotundi sunt, grandiusculi, Dsed apti invicem pro loco suo et luculenti, et raro typothetarum vitia occurrunt.
Jam si de editore ejusque meritis sententiam requiras, satius ipsi fuisset, putaverim, si vires consideratius ponderasset, antequam tale opus Leoninarum lucubrationem in primisque Epistolarum editionem post Quesnellum, nedum contra Quesnellum, aggrederetur. Enimvero sine ulla hæsitatione tanto immersit se oceano, etsi sentire debeat sibi multa eorum quæ in unoquoque editore necessaria, nedum ornamento sunt, deesse. Etenim præter doctrinam aliquam in theologia polemica, non elegantem illam, sed talem quæ fortasse muneri examinatoris apostolici cleri Romani sufficeret, omnis ejus eruditio, præ-