97 Asertim in historia et jure ecclesiastico, non diuturna lectione et studio acquisita, sed pro præsente rei necessitate festinanter coacta fuit, adeo ut quæ modo immenso labore ab aliis addidicit, nisi a sensu ejus atque intelligentia nimis disjuncta fuerint, tamquam sua statim atque intra animum enata proferre atque alios docere audeat; id quod non solum ex Exercitationibus ejus manifestum fit, sed potissimum etiam in iis quæ de Quesnello sentit, declaratur : quippe quem vix semel laudabilem aliquam in Leonis editione operam fecisse agnoscit [1], doctum numquam fatetur, sed hominum ignavorum more adversarium quem inconsulto lacessendum sibi sumpsit, non virtute sua, sed fraude et astutia metuendum clamitat. Certe, si quidquam aliud tot lepidæ de Quesnelli Bartibus, fallaciis, simulationibus falsis et æquivocis interpretationibus exclamationes et querelæ, in singulis pene paginis reptitæ, demonstrant, quanta viri ingeniosissimi eruditio Cacciario inopi negotia facessiverit, præsertim dum ipse semper circumspectans ne anguis in herba lateat, lectoribus frequenter acclamat ne ipsum timidum reputent, aut Quesnellum vinci non posse credant. Hinc fit ut huic certamini plane impar, incertus etiam apertone campo aggredi debeat, an ubi occasio data fuerit hostem vellicare, neque conserto argumentorum robore totum ejus systema falsarum doctrinarum oppugnet, sed declamationibus fere utatur, et non raro pro refutatione se illum non intelligere objiciat. Cæterum hancce Ccensuram unusquisque, cui editionem Cacciarii manu versandi facta fuerit copia, quemque operæ suæ non pœniteat, veram atque justam esse deprehendet. Sed jam antequam moliminis hujus successus hominis ingenium manifestaret, nemini magis quam sibi ipsi imbecillitatem virium incognitam fuisse, ab ipso iterum edocemur. Eo scilicet tendunt illæ ejus de invidis et obtrectatoribus, quorum irrisiones et adversa in se studia quotidie non sine editionis impedimento expertus sit, querimoniæ, quarum jam ad Exercitationum ejus commemorationem mentio injecta est, quasque in utriusque tomi præfatione ingeminat. Qui autem propius intuebantur, nosse poterant operam in alio quovis ecclesiastico scriptore bene ab eo collocatam in Leone perditum iri, unde poterant non aut palam aut occulto consilium illud improbare, et cum Dnimium diu protraheretur, opinari eum in medio opere defecisse.
1755-57. Venetiis apud Simonem Occhi, in-fol. Tomis III. Sancti Leonis Magni Romani pontificis opera post Paschasii Quesnelli recensionem ad complures et præstantissimos mss. codices ab illo non consultos exacta, emendata, et ineditis aucta; præfationibus, annotationibus et admonitionibus illustrata. Adduntur etiam quæcumque in Quesnelliana editione 98 Ainveniuntur, eaque ad crisin revocantur; curantibus Petro et Hieronymo Fratribus Balleriniis, presbyteriis Veronensibus. Tomus primus, sincera S. pontificis Opera continens, id est, Sermones et Epistolas cum suis appendicibus.
Tomus secundus, continens Opera S. Leoni attributa, quæ nec ad Sermones nec ad Epistolas pertinent. Accedunt S. Hilarii episcopi Arelatensis Opuscula, ad codd. exacta et aucta. Subjiciuntur dissertationes undecim Quesnelli in S. pontificis Opera, ejusque notæ in Epistolas, criticis observationibus appositis.
Tomus tertius, seu Appendix ad sancti Leonis Magni Opera, seu vetustissimus Codex Canonum ecclesiasticorum et Constitutorum sanctæ sedis Bapostolicæ, a Quesnello ejusdem pontificis Operibus adjectus, nunc autem ad præstantissima mss. exemplaria recognitus, et in meliorem multo formam restitutus; cui alia subjiciuntur rarissima, et quinque dissertationes Quesnelli in eumdem Canonum Codicem ad criticen revocatæ. Præmittitur tractatus de antiquis, tum editis, tum ineditis collectionibus et collectoribus canonum ad Gratianum usque.
Ita inscribitur editio, quacum præter Coustantii præclaram de Epistolis Romanorum pontificum operam vix alia in tota ecclesiastica litteratura comparari potest, quæque editoribus suis tertium merito inter studii hujus coryphæos, Beluzium et Coustantium subsidiorum, id est, mss. librorum copia ac Cpræstantia, sed multo magis etiam peritia eorum et usu diligenti, tum vero eruditione prompta atque accurata superant. Nimirum codices mss. non solum ex Vaticana plurimos et præstantissimos, sed ex aliis etiam intra et extra Urbem et in omni pœne Italia Bibliothecis, qui in Germania etiam ex Vindobonensi, Cæsarea et Ratisbonensi S. Emerami admodum insignes habuit. Ex his sermonibus emendandis potissimum profuerunt exemplaria Romana, quorum nonnulla ad basilicas Urbis pertinuisse, certoque Romana esse cognoverunt, eorumque lectiones tamquam puriores sæpius vulgatis, quæ a Quesnello non emendatæ erant, aut a Quesnello non apte satis vel perperam mutatis substituerunt. Quippe tercenta circiter loca vel certa emendatione restituisse, vel ad Dmeliorem lectionem revocasse se affirmant. Præterea ex tot diversæ originis codicibus simul collatis ordinem in nonnullis perturbatum esse detexerunt et correxerunt, duos sermones qui in unum coaluerant, diviserunt, sermonem Leoni perperam tributum, aliumque eidem a Quesnello ex suo codice affictum removerunt, alium denique quem ille Leoni detraxerat restituerunt, pluraque id genus, de quibus passim in annotationibus monent, præstiterunt. Similiter in Epistolis nec paucas nec leves correctiones intulerunt, chronologiam in aliquibus restitue-- ↑ Præf, ad T. I, p. 21, ubi de ordine Epistolarum a Quesnello instituto, contra quem justissimis de causis nihil moliri audebat, ait non modicam auctorem exinde laudem retulisse.