Jump to content

Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/52

E Wikisource
Haec pagina emendata est
99
100
SCHŒNEMANNI NOTITIA HISTORICO-LITTERARIA IN S. LEONEM.

99 Arunt totumque ordinem immutarunt, item quasdam a Quesnello in dubium vocatas et nonnulla ab eodem expuncta adjuvantibus mss. libris vindicarunt. Quod inedita attinet, adjecerunt huic editioni tres novas Leonis epistolas ex codice Ratisbonensi [1], et unam Græcam Anatolii Constantinopolitani episcopi ad Leonem; item Epistolas aliquot Græcæ interpretationis antiquæ ex eodem Vaticano; porro ex codice Veneto S. Marci integram actionem concilii Chalcedonensis in gratiam epistolæ 93 Leonis habitam, nec non aliam actionem ejusdem concilii in causa Domni Antiocheni, in qua pontificia Leonis auctoritas commendatur ex ms. olim Veronensi, nunc Vaticano, tomo secundo; denique Sermones complures Leoni in mss. tributos, in appendice. Hic primus Beditorum labor fuit, nempe ut textus emendatior quam in Quesnelliana prodiret et auctior; alteram curam esse voluerunt, ut quoad ipsa Leonis Opera fieret sincerior, secernendo genuina a supposititiis, præsertim illis quæ arbitrario Quesnellus eidem tribuerat. Neque enim omittenda duxerunt, quæcumque ab eo huc semel collata essent, sed segregare maluerunt, iisdemque mss. librorum medelam ubi copia facta esset, adhibere. Restabat tertium, textus intelligentia, rerumque a Leone gestarum aut eum attinentium justa explicatio, id quod absque severo omnium Quesnelli annotationum et dissertationum examine fieri nequibat. Enimvero etsi in quibus ille offensam dedit, ad duo præcipue capita, de gratia divina scilicet et sedis Romanæ quibusdam Cprærogativis redeant, intelligebant tamen, universe iis non eo successu obviam iri posse, ut omnes ejus errores paterent et convincerentur, sed pedetentim se eum sequi oportere, omnesque ac singulas ejus assertiones et commenta ad vivum resecare. Statuerunt itaque ipsas ejusdem lucubrationes integras editioni suæ inserere, et suas cuique observationes subjicere, quibus ea quæ confutatione viderentur digna, impugnarent aut corrigerent. Quo simul illud sese consecuturos esse sperabant, ut Quesnelli editio, quæ huic ipsorum in totum inserta inveniretur, non amplius esset necessaria, et lucubrationes ipsius, quæ in editionibus ejus interdictæ essent, in hac et cum animadversionibus et censuris eorum legere liceret. Quibus ita pro consilio operis descriptis ordo Datque distributio totius hæc exiit. Primus tomus exhibet omnia genuina Leonis Opera, id est, Sermones et Epistolas sinceras, in quibus emendandis tam suis codicibus mss. quam Quesnelli variantibus usi sunt. Constat ergo hic tomus duabus partibus, quarum cuique peculiaris, de fontibus mss. unde omnino tam Sermones quam Epistolæ prodierint, præfatio ad universam hujus scriptorum generis tractationem criticam apprime utilis præmittitur. Ipsis porro Sermonibus atque Epistolis præfationes et admonitiones ubi opus fuit præmiserunt; annotationes autem utrisque subjectæ partim emendationum rationem 100 Areddunt, et variantes lectiones, tum ipsorum, tum Quesnelli codicum designant, partim ipsius pontificis textum, ubi indigere visus est, illustrant. In his Balleriniorum annotationibus etiam locum habent illæ notæ quas Quesnellus Sermonibus vel Epistolis ipsis quandoque apposuit, ne scilicet quidquam illius desideraretur. Quoniam autem ille Sermonibus quasdam notationes aut postillas affixit, quæ longiorem disputationem postularent, idcirco post Sermones ediderunt observationes in quædam peculiaria loca eorumdem, iisque Quesnelli illas notationes aut postillas, sicut et Ciampini de vocis areæ in sermone 27 emendatione dissertationem inseruerunt. Optaverim vero ut simili instituto post Epistolas statim addidissent longiores Quesnelli in easdem Bobservationes, quo concinnius omnia quæ ad Sermonum Epistolarumque elucidationem spectant, uno volumine fuissent comprehensa. Sed tomo secundo illas reservarunt eodem ordine ac apud Quesnellum post dissertationes edendas, haud dubio non aliam ob causam quam ut æqualis voluminum magnitudo evaderet. Proxime autem post Sermones sinceros sequitur appendix dubiorum aut male ipsi tributorum, maximam partem ineditorum. Præmittitur per præfationem notitia aliorum, qui in nonnullis mss. exemplaribus Leoni perperam ascripti, in aliis autem codicibus aliis auctoribus tributi, et quia inter aliorum Patrum Opera jam excusi essent, non repetendi videbantur. Epistolas porro excipit dissertatio de Epistolis deperditis tum S. Leonis ad alios, tum Caliorum ad S. Leonem, ac de aliis monumentis ad Epistolas pertinentibus, dispositis ordine chronologico; ubi simul fragmenta Leonina quæ supersunt inseruntur. Sequitur eam notitia decretorum quæ Leoni in libro Pontificali tribuuntur, ac denique appendix Epistolarum S. Leonis, aliquot litteras supposititias aliaque documenta ad Epistolas pertinentia, quæ inter Epistolas non collocanda erant, comprehendens.

Tomus secundus exhibet appendicem prolixiorem Operum quæ Leoni ascripta fuere, ac primo quidem editur Sacramentarium omnium vetustissimum, Leoninum in vulgatis appellatum ipsiusque creditum. Sed quoniam nec omnia quæ in eo continentur Leonis sunt, nec ipsius compingendi auctor idem pontifex certo appellari potest, quædam Leonina tamen in Deo deprehenduntur, ex quibus eidem in editis adjudicatum est, jure suo in appendice locum postulare visum est. Idque eo magis faciendum fuisse editores monent, quod Quesnellus tres præfationes veluti Leoninas in calce Sermonum edidisset, quarum duæ in ea ejusdem Sacramentarii parte quæ superest inveniantur, tertiam vero in ea quæ intercidit parte exstitisse probabile sit. Sacramentarium excipiunt libri duo de Vocatione omnium gentium, Capitula seu auctoritates de Gratia et Libero Arbitrio, et Epistola ad virginem Demetriadem, seu tractatus de Humilitate; quæ omnia Leonis nomine Quesnellus ediderat, Ballerinii
  1. Easdem, quas hoc ipso fere tempore Cacciarius evulgavit.