105 Aauctore, occasione, consilio, auctoritate et existimatione, qualem ab initio statim et postea semper auctiorem nacta fuerit, disputat. In subsidium stabiliendæ genuinæ lectionis ipsius epistolæ revocavit etiam versionem antiquam Græcam, eademque usus est ad difficiliores quasdam phrases Latinas explicandas. Cf. Commentarii Helmstad. de reb. nov. lit. 1781. fasc. i, sc. 5, p. 38 sq.
1789. Parisiis sumptibus Petri Didot filii primog. in-fol. S. Leonis papæ I Epistolæ XII ad Galliæ episcopos et Epistola ad Flavianum (dogmatica XXVIII), una ad Ravennium missa, cum notis, observationibus et annotationibus denuo illustratæ a monachis Congreg. S. Mauri; in Collectione concilior. Galliæ nuper ab ipsis inchoata, t. I, pagg. 442-568.
BSirmondi editio pro fundamento fuit. In emendationibus autem Quesnellum ita secuti sunt, ut ipsi non negligerent denuo mss. codices inspicere. Suppetebant præterea Coustantii schedæ, ex quibus haud pauca observationibus suis intulerunt.
Sermones Leonis adeo olim in deliciis habitos novimus, ut haud semel in linguam Italicam transfunderentur. Gallicam versionem non nisi unam deprehendere licuit, hoc indiculo teste.
1485. Firenze, in-fol. I Sermoni di S. Leoni tradotti da Filippo di Bartolomeo Corsini, in fine : In Firenze a di 21 di Maggio 1485. Expressa est editio Andreæ Aleriensis, traducta simul ejus ad Paulum II S. P. Epistola, quam excipit brevis traductoris Ccommendatio a Marsilio Ficino ascripta et deinceps rubricæ operis. Memorant hanc editionem Ballerinii T. I, præf. p. 30, Bibl. degli aut. volg. inserta in Pacc. d'Opusc. scient. e filol. T. XXXIV, p. 261, et Argelati Bil. degli volgarizz (in Milano 1767). T. II, p. 300 sq.
1547. In Venezia al segno de la Speranza, in-8º. I divini Sermoni di san Leone papa primo nuovamente di Latino in volgar lingua tradotti per Gabriel Foresto da Brescia. Raccolta l. l et Argelati p. 301, sq., ubi fuse admodum describitur, inserta epistola integra traductoris et contentorum tabula repræsentata. Ex hoc autem apparet duas esse hujus ejusdem anni, loci et typographi, haud parum tamen quoad contenta diversas Sermonum Leonis versiones.
D1564. In Venezia per Girolamo Scotto, in-4º. Sermoni (III) di S. Leone papa I : Sermone V, del Digiuno del settimo mese; Sermone XI, del Digiuno della quattro tempora; Sermone nella festa di Tutti Santi; in Sermoni de SS. Agostino, Crisostomo, Bernardo e Basilio. Parte secunda Cf. Argelati l. l et p. 158, it. t. I, p. 14. Auctor versionis fuit Galeatius Florimontius (Galeazzo Florimonzio) episcopus.
1698. Paris, chez Andr. Pralard, in-8º. Sermons de S. Léon, pape, surnommé le Grand, traduits sur l'édition latine du P. Quesnel, par Nicolas Fontaine. Cat. Bibl. Reg. Paris. t. I, p. 385, n. 811.
Quæ ante Quesnellum in subsidium vocata sunt ab 106 Aeditoribus Leonis mss. exemplaria haud operæ arbitramur sollicite circumspicere. Post Quesnellum Cacciarius plures illi haud visos codices contulit, sed longe plurimos et majori solertia Ballerinii, iique in iisdem examinandis, ordinandis et describendis tam egregiam posuerunt operam, ut ex hac de Leonis mss. codicibus notitia etiam ad aliorum scriptorum ecclesiasticorum, in primis vero pontificum Romanorum opera, non parum utilitatis proficisci possit; quapropter peculiari diligentia nobis hoc loco non indigna visa fuit.
1. Corbeiensis. Codices mss. tres olim monasterii S. Petri Corbeiensis jam Bibl. monast. S. Germani Ba Pratis, in quibus Sermones LX et amplius.
2. Navarræus, i. e. codex Bibl. Regii collegii Navarræi in Acad. Paris. Sermonum variorum, in quibus plures Leonis.
3. Regii. Lectionarii duo, in quibus plures Leonis Sermones.
4. Sammaglorianus, codex lectionarius ms. ad usum abbatiæ S. Maglorii Parisiensis, in Bibl. Sammagloriana seminarii archiepiscopalis presbyterorum Oratorii D. Jesu ad muros Parisienses.
5. Thuanei : 1º codex ms. qui fuerat olim Nic. Fabri, in quo Sermones aliquot Leonis; 2º liber lectionarius ad usum insignis Ecclesiæ Lugdunensis; 3º codex lectionarius S. Petri Fossatensis, in quo Sermones plures, scr. a. 1057.
C1. Barberiniani, codices mss. tres Bibl. card. Franc. Barberinii, ex quibus varias lectiones plurimarum Epistolarum S. Leonis, jussu suo excerptas, ad Quesnellum post publicatam primam editionem transmisit. Signabantur num. 57, 77 et 2888. Tertius quoque codicem Canonum, quem Quesnellus Romanum dicit, continebat.
2. Bellovacensis, i. e. Bibl. Ecclesiæ Bellovacensis codex ms. Canonum et Decretorum pontificiorum, in quibus ex Leone plura.
3. S. Germanensis, codex Dionysianæ Canonum et Decretorum Collectionis ex Bibl. monast. S. Germani a Pratis.
4. Grimanicus, codex ms. D. Grimani card. S. Marci, Dnongentorum circiter annorum, in quo centum et septem Leonis epistolæ, quarum viginti octo ante Quesnellum non erant editæ, et plures aliæ pene novæ. Acceperat eum ex Bibl. domus institutionis Oratorii D. Jesu ad muros Parisienses. De hoc codice fuse disputat Quesnellus in præfatione § 5. Cf. Observata Balleriniorum.
5. Corbeiensis, codex Canonum antiquissimus, cujus collectionem amplissime descripserunt Ballerinii in diss. de antiquis Canonum Collectionibus inserta tomo III, Opp. Leonis. Ex Bibl. monast. S. Germani a Pratis.
6. Herovallianus, codex ms. Isidorianæ Collectionis, cui et Liberati Breviarium et alia quædam sub-