2. Lectionaria antiquioris originis esse solent. Paucis enim sanctis contigit quod SS. Zenoni, Gaudentio, et Petro Chrysologo, ut sermonum collectiones auctoribus æquales vel quasi æquales ad nos usque pervenerint; idque iis forte accidit quorum sermones in Lectionaria haudquaquam traducti, si peculiaribus collectionibus non fuissent custoditi, periissent. At cum non multo post auctoris mortem sermones tantæ auctoritatis ac celebritatis fuere, ut apud universas fere Ecclesias in Lectionaria relati, inter officia publica legerentur; tunc vel nullæ collectiones factæ, vel si quæ factæ fuerunt, sensim periere : cum enim omnes, aut fere omnes sermones in Ecclesiarum libris servarentur, horum collectionem separatim describere superfluum videbatur. Ita Augustini sermones, seu, uti vocabantur, tractatus, in bibliotheca Hipponensis Ecclesiæ aliqua fortassis serie dispositos extitisse Possidius subindicat. In Augustini enim Vita c. 18 perinde loquens de tractatibus ac de cæteris S. doctoris operibus, quæ sane in distinctis codicibus continebantur, omnium indiculum se subjecisse affirmat, ut sibi quisque voluerit ad legendum et cognoscendum eligat, et id ad describendum vel de bibliotheca Hipponensis Ecclesiæ petat, ubi emendatiora forte exemplaria poterunt inveniri, vel unde voluerit, inquirat, et inventa describat. Vetustissima tamen ejusmodi exemplaria desiderantur. Tres enim antiquores quæ supersunt collectiones sermonum S. Augustini de Verbis Domini, de Verbis Apostoli, et homiliarum quinquaginta, ut observarunt doctissimi Patres Maurini in præfat. ad tomum V, licet in mss. octingentorum annorum et amplius reperiantur, non tamen Augustino æquales credi queunt, non solum quia earum Possidius non meminit, sed præsertim quia supposititiis non carent. In Lectionaria nimirum ejus sermones sparsim traducti, collectionum describendarum laborem sustulere. Ex Lectionariis autem tres memoratæ collectiones posterius fuerunt digestæ, ac deinceps alii sermones ex aliis Lectionariis descripti Augustinianis adjecti fuerunt in editionibus quæ subinde apparuerunt; nec deerunt qui alios ejusdem doctoris sermones ex iisdem fontibus derivare queant, sicuti nos viginti et amplius genuinos in Anecdotis Miscellaneis aliquando edituri sumus.
3. Simile quidpiam S. Leonis sermonibus accidisse arbitramur. Hunc sanctum pontificem multo studio sermones lucubrasse, et accurata eorum exempla apud se retinuisse illud indicio est, quod in suis dogmaticis epistolis, quæ ob sublimem difficilemque explicationem dogmatum de quibus disseruit, maximam non tam sententiam quam verborum cautionem et delectum flagitabant, quædam ex sermonibus non exigua fragmenta inseruerit. Hæc autem sermonum autographa exemplaria in archivo apostolico dutius fuisse custodata, dubitare non licet. Cum vero pro auctoritate ac celebritate auctoris et cura peculiari in sermonibus lucubrandis hi, paulo post Leonis obitum, in Lectionariis Romanarum Ecclesiarum inter aliorum sanctorum sermones fuissent transcripti, et exinde transissent in similes codices aliarum Ecclesiarum totius Occidentis; hinc factum fuit ut corumdem sermonum in aliquo separato volumine colligendorum cura antiquitus defuerit. Quare nihil mirum si Gennadius, qui memorat sermones S. Maximi Taurinensis, in Leone, c. 70, nullam ejusdem sermonum mentionem facit : aliquam enim Maximi sermonum vetustissimam collectionem, nullam autem Leonis invenit, nec ad Lectionaria in quæ hujus sermones traducti fuerant oculos ac mentem intendit.
4. Fontes igitur vetustiores ex quibus Leonis sermones ad nos pervenerunt, sunt antiqua Lectionaria. Ex his sane eos allegarunt noni sæculi scriptores, Hincmarus Remensis, Remigius Lugdunensis, Prudentius Tricassinus, ac præsertim Florus. Is nimirum, qui in mss. collectaneis ad Pauli epistolas, in Carthusia Majori custoditis, integrum duarum et sexaginta ingentium columnarum librum, compendiariis notis scriptum, ex Leonis testimoniis digessit, sermonum fragmenta ex Lectionariis manifestissime excerpsit, utitur enim iisdem ordine ac titulis quos in Lectionariis basilicæ S. Petri invenimus. Ante hos omnes iisdem Lectionariis usus est Paulus Diaconus in Homiliario, in quo plures Leonis sermones pro festorum ratione descripsit.
5. Plures id genus et præstantissimos codices, qui diversam originem præferunt, videre et consulere licuit in biliothecis Romanis Vaticana, basilicæ S. Petri, Vallicellana, et Chigiana, in Venetis S. Marci, et S. Gregorii Majoris, in Patavinis monachorum S. Justinæ, conventualium S. Antonii, et eremitanorum SS. Philippi et Jacobi, in Vercellensi Eusebiana capituli cathedralis, in Regia Taurinensi, in Padilironensi Casinensium S. Benedicti, in Bergomensi S. Alexandri in columna, ac tandem in nostra capitulari Veronensi. Ex his mss. utpote antiquioribus sermonum fontibus lectiones, seu lectionum correctiones potissimum sumendæ erunt. Quesnellus, qui horum codicum præstantiam et antiquiorem originem supra mss. collectiones deprehendit (ut patet ex ejus præfatione generali, ante medium), in recolendis sermonibus Lectionariis plurimum deferendum agnovit; ac præcipuæ eorum emendationes, quas in textum induxit, his mss. debentur. At id incommodi in ejusmodi libris expertus, quod non omnes contineant sermones, et hi quidem aliquos, illi alios pro diverso Ecclesiarum more, quarum usui descripti sunt; adeo ut immensa et innumera plerumque evolvenda tibi sint volumina, ut paucos aliquos sermones ad illos codices recenseas : id, inquam, incom-