Tractatus contra Eutychianos, habitus in templo S. Anastasiæ. Hic sermo contra Eutychianos cum conservatus fuerit in mss. collectionibus S. Leonis, quæ, ut videbimus, e Lectionariis dimanant, haud dubitamus quin in aliquo Lectionario libro contineatur, quem hactenus reperire nobis non contigit.
10. Id ipsum autem dici non posse credimus quoad alios tres sermones, videlicet quintum de natali papæ, sextum de collectis, et nonum de jejunio decimi mensis, qui ex ms. Nicolai Fabri editi sunt. Sicut enim desunt in collectionibus sermonum S. Leonis, quæ e Lectionariis manarunt; ita in nullis Lectionariis inventos aut inveniendos censemus. In uno igitur codice Nicolai Fabri hos tres sermones contineri putamus, nisi fortassis alius similis aliquando prodeat. Hic autem Fabri codex, qui in bibliothecam Thuanæam Quesnelli ætate transierat, unde Thuanæus ab eodem appellatur, postea vero in Colbertinam, postremo autem in Regiam Parisiensem migravit, varia Patrum opuscula continet. De hoc fuse agit Joseph Antelmius diss. 6, De veris operibus SS. Leonis et Prosperi n. 4 et seqq., eumque ante annos nongentos exaratum Mabillonii, Baluzii, aliorumque peritorum judicio testatur. Inter diversorum Patrum opuscula tres laudati Leonis sermones describuntur, quorum primus omnino erronee Prospero tribuitur hoc titulo : Incipit sermo Prosperi de natale papæ; alii autem duo sermones sic inscribuntur : Incipit de collectarum die, et : Incipit de mensis decimi jejunio. Omnes hos sermones Leonis esse, styli ratio ac argumenti sententiarumque consonantia cum aliis eorumdem titulorum sermonibus plane Leoninis omnino evincunt. Nicolaus Faber, qui ipsum codicem possidebat, in epistola ad Vossium præpositum Tungrensem opusculis inserta hoc idem pervidit. De primo enim sermone, qui Prosperum præfert, inquit : Qui Prospero ascribitur, ejusdem esse auctoris cum reliquis, argumento sunt mihi similitudo, et quod auctor ipsius de se velut pontifice Romano loquitur. Quamvis enim opera Prosperi usum fuisse B. Leonem dicant, nemo tamen mihi persuadeat disertissimum pontificem aliena verba emendicasse, et pro suis ad populum pronuntiasse. Idem Antelmius, qui in laudata dissertatione non tam hos tres quam omnes Leonis sermones Prospero aliqua ratione asserere visus fuerat, hujusque codicis inscriptionem ingesserat, mentem suam apertius explicans in epistola secunda Gallice scripta die 4 Novembris an. 1689, num. 35 et 40, communi sententiæ qua Leoni tribuntur, suum quoque calculum addidit. Unde vero tres hi Leonis sermones hoc uno in codice, qui nihil præterea Leoninum habet, reperiantur, et cur primus saltem Prosperi nomen exhibeat, quis divinet : Num Prosper, qui Leoni intimus fuit, et ab Adone notarius ejus dicitur, hos separatim sua manu descripserat, ac in Gallias miserat, ubi conservati nobis fuerunt; primus autem amanuensis qui eos codici inseruit, ex charactere sibi noto exscriptorem fecit auctorem? Simile quidpiam epistolis accidit. Quinque enim Leonis epistolæ inter alias aliorum conservatæ nobis fuerunt in solis exemplaribus mss. collectionis Avellanæ, de qua fusius agetur in præfatione ad epistolas Leonis; et solæ quidem illæ quinque epistolæ ex omnibus Leoninis in eadem collectione inveniuntur. Sicut autem ignotum est quatenus hæ epistolæ, quæ in omnibus aliis collectionibus desunt, separatim migrarint in eam collectionem; ita qua ratione tres illi sermones in Fabri codicem venerint, latet.
11. Ut autem ad Lectionarios codices revertamur, horum incommoda Quesnellus in præfatione recensens, peregrina additamenta potissimum urget. Cum, inquit, iidem variis propriisque locorum solemnitatibus accommodati sint, sæpe sæpius peregrinis quibusdam additamentis, et ab auctoris mente prorsus alienis, auctiores habentur, quibus nonnumquam discernendis vix sufficias. Insigne hujusmodi exemplum habes in sermone 41 (nobis 42) qui quartus est de Quadragesima. Aliqua additamenta in quibusdam Lectionariis, sicut etiam quidam saltus, atque mutilationes nonnumquam contingunt. At sæpe sæpius id evenire saltem in Leone, plures licet contulerimus id genus libros, falsissimum est. Immo ejusmodi defectus, quos in posterioribus collectionibus frequentius deprehendimus, ex Lectionariis feliciter deteximus et emendavimus; sicut idem Quesnellus ex quinque Lectionariis sustulit additamentum sermonis 4 de Quadragesima, quod ex posterioribus collectionibus Leoninis in editiones irrepserat. Quod porro idem Quesnellus queritur de frequentibus maculis et mendis quibus librariorum sive incuria sive ignorantia ejusmodi libri vitiantur, commune est omnibus mss. codicibus : sed alii aliis corriguntur, nobisque nonnulli codices optimæ notæ ac præsertim mss. basilicæ S. Petri maximo adjumento fuere, quibus quingenta circiter loca saniori lectioni restituere aut emendare licuit.
12. Antequam a Lectionariis ad collectiones transeamus, notandum est præcipuum inter Lectionarios libros discrimen. Non solum enim alii plures, alii pauciores Leonis sermones ad eamdem solemnitatem pertinentes præferunt; alii unius, alii alterius festivitatis sermones prætermittunt : sed ordo etiam eorumdem sermonum in diversis Lectionariis diversus est. Exemplo sint insigniora Lectionaria Romana basilicarum S. Petri ac SS. Philippi et Jacobi. In Lectionariis S. Petri sermones, ex gr., de Passione diversum ordinem habent ac in Vaticano 3835 basilicæ SS. Philippi et Jacobi : ex quo cum alter liber ab altero non prodierit, verisimillimum est hos perantiquos Lectionarios codices Romanos ex autographis S. Leonis sermonibus diverso ordine primum descriptis profectos fuisse. Varius vero ordo qui in aliis Lectionariis aliarum Ecclesiarum deprehenditur, ex librariorum arbitrio dimanare potuit. De supposititiis sermonibus qui in Lectionariis (non tamen Romanis paulo ante laudatis) passim Leoni tribuuntur, in præfatione ad appendicem dicemus non pauca.