Jump to content

Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/68

E Wikisource
Haec pagina emendata est
131
132
PRÆFATIO IN SERMONES S. LEONIS MAGNI.

Postremi quinque sermones, qui desunt in prima collectione, extra propriam sedem positi sunt; nam primus collocandus erat inter sermones de Quadragesima, ut in Lectionariis et posterioribus collectionibus habetur; secundus de Machabæis ante sermones de S. Laurentio statuendus erat; cæteri autem tres de jejunio mensis septimi adjiciendi erant aliis sex ejusdem tituli sermonibus, a num. 72 usque ad 77, superius proprio loco descriptis. Id autem palam facit hanc collectionem prima cura lucubratam fuisse ex iis libris Lectionariis qui his sermonibus carebant : postea vero in collectoris manus venisse alios libros, qui cum hos sermones præferrent, eos in fine adjiciendos putavit.

19. In hac collectione inveniuntur omnes genuini Leonis sermones qui exstant in collectione prima, excepto serm. 2 de natali papæ, qui incipit Honorabilem : at duodecim alios germanos complectitur, qui in Casinensi desiderantur. Quamvis plures alieni sermones in his duabus collectionibus Leoni tribuantur, qui in tribus sequentibus non inveniuntur, unde hoc nomine illis postponendæ sint; cum tamen lectiones plerumque meliores præseferant, multum per se editoribus utiliores, ac pluris æstimandæ sunt. In ms. 210 basilicæ S. Petri, post centum sermones hactenus indicatos, exstant quædam S. Cypriani opera : hæc autem excipit epistola S. Leonis ad Leonem Augustum 165, quæ in Lectionario Vallicellando 26 inserta est, et dein quatuordecim alii sermones subduntur sine ullo auctoris nomine, qui fere in appendice Augustiniana recensentur. In codice autem Barberino 88 hæc sermonum additio subnectitur centum sermonibus memoratis, ita ut ejusdem Leonis videri possit. At deest omnino in ms. Casanatensi G. III 7, unde nec primi collectoris opus esse, nec ad hanc collectionem spectare cognoscitur. Petrus Mallius xii sæculi scriptor, in Historia basilicæ S. Petri a Bollandistis edita tom. VI Act. SS. part. ii, cum cap. 5 num. 37, mentionem facit cujusdam collectionis sermonum S. Leonis, quæ præferebat etiam epistolam ad Flavianum; tum vero c. 7 n. 131 allegat sermonem laudatæ appendicis, inquiens : Est et castellum, quod fuit memoria Hadriani imperatoris, sicut legitur in sermone S. Leonis papæ de festivitate S. Petri; refert autem testimonium ex sermone 13 laudatæ appendici inserto, quem in appendice nostra edemus. Respicere videtur collectionis memoratæ exemplum, quod in archivo basilicæ S. Petri servatur.

§ IV. De tribus aliis collectionibus.

20. Tertiam collectionem appellamus eam quæ exstabat in ms. unde prima editio Romana a Joanne Andrea episcopo Aleriensi sumpta fuit. Hanc nos invenimus in Vaticano ms. 545, qui solos Leonis sermones continet. Ad hanc eamdem collectionem pertinere credimus codicem Bononiensem, cujus variantes notatas invenimus in ms. Barberino 3520, hæ enim cum lectionibus primæ editionis fere conveniunt. Continet autem hæc collectio Leonis sermones XCIII, omnes sinceros, nullos ascititios, si unum de Machabæis excipias, quem in appendice Augustino vindicabimus. Sermonibus de Natali Domini præmittit epistolam ad Flavianum, quæ hanc quoque collectionem ex Lectionariis derivatam innuit. Desunt ex sinceris tres soli sermones, qui ex ms. Nicolai Fabri editi sunt. Ordo autem sermonum XCIII idem est ac in vulgatis communioribus, qui his tribus sermonibus carent, hac una exceptione, quod sermo 51 in Evangelium Matthæi c. xvii describitur inter sermones de Quadragesima, uti in omnibus Lectionariis positus est sabbato quatuor temporum Quadragesimæ, editi autem in alium locum transtulerunt.

21. Hæc collectio, præter ordinem ab anterioribus longe diversum, duos sermones in iisdem omissos exhibet, unum de collectis, cui initium Notum vobis, in nostra editione serm. VII; alterum contra hæresim Eutychetis, qui incipit Sicut peritorum, nobis serm. XCVI. Titulos autem sermonum peculiares habet, quibus tam ab editis quam a cæteris collectionibus maxime discrepans, sicut et in lectionibus sæpe valde dissimilibus, alium omnino fontem apertissime prodit. Titulos diversos indicasse sufficiat. Duodecim sermones de Quadragesima hanc peculiarem divisionem et hos titulos præferunt : Quatuor primi inscribuntur de Quadragesima; quintus, de jejunio Quadragesimali sermo V; sextus, septimus et octavus, de Passione et Resurrectione Domini sermo I, II et III; nonus, decimus et undecimus, de Festo paschali sermo I, II et III; duodecimus autem, de Passione Domini sermo quartus. Dein subjecto sermone in Evangelium Matthæi c. xvii, sermones 19 vulgati de Passione et duo sequentes de Resurrectione, continuata numerorum serie sic efferuntur : Primus In Parascevem Domini de Passione sermo primus; quinque sequentes, de Passione Domini II, III, IV, V et VI; septimus, de Pascha Domini sermo septimus; alii quatuor de Passione VIII, IX, X et XI. Cæteri editi octo de Passione et primus de Resurrectione hac inscriptione prænotantur : De Passione et Resurrectione Domini XII, XIII, XIV, XV, XVI, XVII, XVIII, XIX et XX. Tandem postremus sermo, de Resurrectione Domini sermo XXI.

22. Cum vero quoad hanc collectionem usi simus frequentissime exemplo primæ Romanæ editionis, quæ rarissima est, et Quesnello ignota fuit, de hac non nihil dicendum videtur. Ille quidem in præfatione generali, n. 2, veluti primam traduxit sermonum editionem Venetam an. 1485, quæ Joannem Andream episcopum Aleriensem auctorem præfert, eamdemque alicubi, sed rarissime in variantibus adhibuit. Sed præterquam quod exstat alia editio Veneta Lucæ Veneti an. 1482, ulræque hæ editiones recusæ fuerunt ex Romana, quam laudatus episcopus ex Vaticano codice Romæ vulgaverat, et Paulo II Romano pontifici inscripserat. Qui typographicos Annales edidere, hanc editionem Romanam assignant an. 1470, et in ejus