Jump to content

Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/69

E Wikisource
Haec pagina emendata est
133
134
PRÆFATIO IN SERMONES S. LEONIS MAGNI.

calce legi testantur versus Aspicis illustres, etc., qui typographorum in ædibus familiæ Maximæ laborantium nomina referunt. Quo autem fundamento hæc tradiderint, latet. Non solum enim omni temporis locique notatione, ac memoratis versibus carent duo quæ eminentissimus cardinalis Quirinus vidit ejus editionis exemplaria, verum etiam illa tria quæ nobismetipsis videre contigit, unum Romæ apud eminentissimum Passioneum, alterum Veronæ in bibliotheca Muselliana, tertium in suburbio Veronensi apud canonicos Lateranenses S. Leonardi emptum in Urbe a celeberrimo viro Celso Maffeio anno 1472, ut in manuscripta ejusdem Maffeii notatione traditur. In catalogo quidem librorum qui a Conrado Sweynheim et Arnoldo Pannartz Germanis typographis in ædibus Maximorum fuerant impressi usque ad diem 20 Martii an. 1472, et a supradicto Aleriensi recensentur initio tomi V Operum Nicolai de Lyra; in hoc, inquam, catalogo referuntur Divi Leonis papæ Sermones, et notantur edita exemplaria cclxxv, quo factum est ut rarissima sit hæc prima editio, cum tam pauca exemplaria impressa fuerint. Ante annum vero 1472, typis subjectam fuisse liquet ex Aleriensis epistola ad Paulum II, qui supremum diem obiit xii kal. Augusti an. 1471 [1].

23. Quarta collectio frequentior in mss. occurrit. Eosdem autem omnino sermones eodem ordine præfert, ut in anteriori vidimus : titulis autem, qui iidem sunt ac in vulgatis, ab illa discrepat, ac præterea variantibus nec modicis, nec infrequentibus, quæ diversæ origini, non librariorum lapsui vel arbitrio tribui queunt. Plerique codices annexam habent epistolarum collectionem, et hac de causa omittunt inter sermones epistolam ad Flavianum, cum in epistolis suo loco ponatur. Ejusmodi autem sunt tres mss. Vatt. 541, 546 et 547; Vat. Urbinas 65; unus Angelicæ Eremitarum S. Augustini; alius Venetus S. Marci 79; et Fesulanus canonicorum Lateranensium. Hanc eamdem collectionem cum epistola ad Flavianum, sed sine collectione epistolarum, invenimus in mss. Justinæ Patavino Casinensium, nec non in alio Veneto monachorum S. Georgii majoris. Nullum exemplar sæculo xiv vetustius reperire licuit, unde collectionem valde recentem colligimus. Omnium certe vitiosissima est : cumque ex codice hujus collectionis profectæ videantur vulgatæ editiones sermonum per eos qui Aleriensis editionem ignorarunt, nihil mirum si pluribus mendis et corruptis lectionibus scateant.

24. Quintam collectionem sermonum ab epistolarum collectione in nullo codice separatam invenimus. Sicut autem epistolarum collectio quæ huic adjungitur diversa est a collectione epistolarum quæ cum quarta collectione sermonum copulantur, ita etiam sermonum collectio aliquot, etsi paucis et exploratis characteribus, distinguitur, et diversam originem promit. Mitto discrepantes lectiones, quibus etsi melior sit hæc quam duæ lectiones præcedentes, primæ tamen et secundæ collectionibus facile cedit. Præcipuum discrimen est in duobus sermonibus Exsultemus de SS. Petro et Paulo, et Gratias, dilectissimi, de Machabæis, qui in hac collectione non leguntur : primus autem in quatuor antecedentibus legitur, secundus vero exstat in secunda, tertia et quarta. Ordo autem in cæteris sermonibus idem est ac in collectionibus tertia et quarta, hoc uno discrimine, quod post sermones de jejunio Pentecostes habetur ordine inverso primum In octavis apostolorum, Religiosam, serm. LXXXIV; dein In natali apostolorum Petri et Pauli, Omnium quidem, serm. LXXXII, qui ordo horum sermonum est in collectione 2. At rectius in tertia et quarta inserto sermone Exsultemus, efferuntur sic : In natali SS. apostolorum Petri et Pauli serm. I; Omnium quidem, serm. II, Exsultemus et In octavis apostolorum Petri et Pauli, Religiosam. Hæc collectio, quæ est omnium purissima, cum nihil subdititium contineat, invenitur in Vat. 544 sæculi circiter xii, in Vat. Reginæ Suetiæ 139 sæculi xiii, vel xiv, et in uno Cæsenate Minorum Conventualium S. Francisci sæculi {[sc|xv}}, nec non in Victorino, quem Quesnellus adhibuit.

§ V. De alia ms. Oxoniensi collectione a Quesnello laudata.

25. Hæ sunt collectiones quas vidimus. Porro Quesnellus codicem Oxoniensem sæculi xi, vel xii, laudat dissert. 12, cap. 2, in quo collectio quædam sermonum Leonis una cum ejusdem epistolis continetur, adeo ut primo intuitu credi possit alteruta ex duabus postremis collectionibus quæ sermones et epistolas pontificis jungut. Sed aliam omnino esse quam hactenus invenire nequivimus, hoc Quesnelli indicium demonstrat. Epistolis, inquit, insertæ sunt constitutiones imperatorum Theodosii et Valentiniani adversus Manichæos et contra Hilarium Arelatensem. Sermonibus subjiciuntur duæ epistolæ Proterii Alexandrini, et Paschasini Lylibætani ad Leonem nostrum, et alia nonnulla ad vitam S. pontificis attinentia. Sicut autem epistolarum collectio cum memoratis additamentis nullibi a nobis inventa fuit, ita collectio sermonum, ex indicatis additionibus, ab omnibus quas vidimus discrepat. Displicet Quesnellum exactiorem hujus collectionis notitiam

  1. Hic, in Erratis tomo suo II annexis, Ballerinii addenda indicant sequentia : ‹ His in prima editione perscriptis, a P. Montio bibliothecario S. Mariæ Gratiarum PP. Prædicatorum Mediolani moniti fuimus, in bibliotheca ejusdem ecclesiæ inveniri exemplum Romanæ editionis anni 1470, in cujus calce leguntur præter anni notationem indicati versus Aspicis illustres, etc., uti in Annalibus typographicis editi sunt. Hæc autem editio omnium rarissima differt ab ea pariter Romana cujus quinque exemplaria recensuimus. Non solum enim ista posterior versos memoratos annique notationem ignorat, verum etiam in lineis et singulis paginis discrepat; ac præterea prior illa caret iis quatuor Leonis epistolis, quibus secunda ditata fuit. Cum vero hæc altera quam recognovimus e prima editione omnino fuerit expressa, cumque codicem referat quem Aleriensis in prior editione exhibuit; allegationes primæ editionis, quas in notis attulimus, corrigendæ non sunt. › Edit.