Jump to content

Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/71

E Wikisource
Haec pagina emendata est
137
139
PRÆFATIO IN SERMONES S. LEONIS MAGNI.

officii lectionibus, quas sancta Ecclesia in præcipuis anni solemnitatibus ex magni Leonis divina eloquentia mutuari solet, menda non pauca residerent, quod in typis renovandis ad ultimam editionem velut emendatiorem soleat recurri. Quare cum diversa exempla typis edita, et fide digna manuscripta antiqua non pauca, quibus caruerat Theophilus Rainaudus, nacti essemus; lucem, quæ ex illis copiosa confici poterat, in honorem tanti pontificis scriptorumque ejus optatam restitutionem, et utilitatem Ecclesiæ, atque eruditionem voluptatem duximus conferendam. Vale, amice lector, et dum foveris labore nostro, fave, ac si quid melius nosti, prome. ›

Hic Joan. Baptista Marus, qui hisce studiis delectabatur, an. 1644, ex mss. Vaticanis et Barberinis quosdam Augustini sermones, et ex Vat. cod. 1203 dialogos Desiderii abbatis Casinensis, postea Victoris III, ac tandem anno 1655 e ms. Barberino Petrum Diaconum de Viris Illustribus Casinensibus Romæ ediderat. Observamus autem in laudata præfatione nullam mentionem fieri variarum lectionum Vossii, quas Laurentius Marus memoravit. In codice autem Barberino subduntur plures variantes sermonum ordine nonnumquam perturbato. Pleræque sumptæ sunt ex codicibus basilicæ S. Petri, aliæ ex Vaticanis, nonnullæ ex cod. Bon., id est Bononiensi. Frequentiores sunt in iis sermonibus qui continentur in Lectionariis basilicæ S. Petri. Ubi autem hæc Lectionaria defuere, rarissimæ et quandoque nullæ variantes indicantur. Quæ sint variantes ex Vossio sumptæ, quæ autem additæ a Maro, discerni nequit. Vossium quidem, qui Romæ aliquando studuit Romanos codices, quoad Leonem contulisse colligitur ex Miscellaneis SS. Patrum subjectis editioni Moguntinæ an. 1604 Operum S. Gregorii Thaumaturgi, ubi aliqua Leonis ex Romanis mss. edidit. Plura tamen quam quæ innuuntur in epistola Laurentii Mari, eum parasse probant quæ idem Vossius tradit in calce Operum S. Ephrem, in qua non solos sermones, sed omnia S. pontificis Opera recognita et illustrata se editurum pollicetur : et in notatione ad tractatum S. Leonis in Eutychem vulgatum in laudata editione Moguntina testatur : De pluribus per nos, inquit, in recognitione nostra Leonina observatis, ac ad marginem epistolarum annotatis, ubi, præter sermones, epistolas pariter a se recognitas, et variantes ad marginem editionis epistolarum annotatas ostendit. Unde etiam Nicolaus Faber in epistola ad eumdem Vossium inter ejusdem Fabri Opuscula pag. 113 et 114 se audisse testatur Michaelem Sonnium Parisiensem typographum exspectare quam citius ipsius editionem Operum S. Leonis. Qusnellus in fine præfationis generalis memorat codicem Operum S. Leonis, quem collatum a doctissimo viro Francisco Pegna cum Romanarum bibliothecarum mss. codicibus, olim post Pegnæ mortem apud Marium Sancti Angeli canonicum viderat Emericus Bigotius. Cum Joannes Baptista Marus paulo ante memoratus S. Angeli in foro piscium canonicus in editis ejus Operibus appelletur, nihil dubium est quin Marius a Quesnello laudatus idem sit ac Joannes Baptista Marus. Quis autem fuerit codex quem Bigotius apud ipsum invenit ex Barberino ms. innotescit; et errore forte Bigotii, quod Vossio erat adjudicandum tributum fuit Pegnæ, eo quod Vossii codex in hujus manus venisset antequam in Mari bibliothecam transiret. Nos ipsum codicem seu editionem Leonis a Vossio cum mss. collatam non invenimus, sed Mari lucubrationem nacti sumus in codice Barberino, quæ Vossii et Marii variantes complectitur. Hujus vero Barberini manuscripti multa loca contulimus cum Lectionariis basilicæ S. Petri; cumque ea exacte notata deprehendimus, a fusiori collatione eorumdem levati fuimus; sicque aliis quampluribus tum ejusdem basilicæ, tum Vaticanis, tum aliarum Romanarum bibliothecarum mss. exemplaribus recognoscendis vacare commodius potuimus.




S. LEONIS MAGNI
PONTIFICIS ROMANI
SERMONES
IN PRÆCIPUIS TOTIUS ANNI FESTIVITATIBUS
AD ROMANAM PLEBEM HABITI.

ADMONITIO IN DUOS SEQUENTES SERMONES,
Qui in antecedentibus editionibus, sicut et in non paucis mss. exemplaribus in unum perperam coaluerunt.

In anterioribus editionibus unus erat sermo qui nunc a nobis in duos divisus profertur. Hujus facti rationem ut, lector, intelligas, nonnulla præmonenda sunt. In vulgatis ante Quesnellum enitionibus primo sermoni ex duobus sequentibus compacto hic titulus præfigebatur : In anniversario de die assumptionis ejus ad summi

Patrol. LIV.
5