Jump to content

Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/75

E Wikisource
Haec pagina emendata est
145
146
SERMO III.

145 Aenim [1] tam insolitum, tam pavendum, quem labor fragili, sublimitas humili, dignitas non merenti? Et tamen non desperamus neque deficimus, quia non de nobis, sed de illo præsumimus, qui operatur in nobis. Unde et Davidicum psalmum, dilectissimi, non ad nostram elationem, sed ad Christi Domini gloriam consona voce cantavimus. Ipse est enim de quo prophetice [2] scriptum est : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech (Hebr. vii, 11): hoc est, non secundum ordinem Aaron, cujus sacerdotium per propaginem sui seminis currens, temporalis ministerii fuit, et cum veteris Testamenti lege cessavit; sed secundum ordinem Melchisedech, in quo æterni Pontificis forma præcessit. Et dum quibus parentibus sit editus non refertur, in eo ille intelligitur Bostendi, cujus generatio non potest enarrari. Denique cum hujus divini sacerdotii sacramentum etiam ad humanas pervenit functiones, non per generationum tramitem [3] curritur, nec quod caro et sanguis creavit, eligitur; sed cessante privilegio patrum, et familiarum ordine prætermisso, eos rectores Ecclesia accipit, quos Spiritus sanctus preparavit; ut in populo adoptionis Dei, cujus universitas sacerdotalis atque regalis est, non prærogativa terrenæ originis [4] obtineat unctionem, sed dignatio cœlestis gratiæ gignat antistitem.

Cap. II. — Quamvis ergo, dilectissimi, nos ad explendam nostri officii servitutem, et infirmi inveniamur et segnes, dum si quid devote et strenue agere Ccupimus, ipsius nostræ conditionis fragilitate tardamur; habentes tamen incessabilem propitiationem omnipotentis et perpetui Sacerdotis, qui similis nostri, æqualis Patri, divinitatem usque ad humana submisit, humanitatem usque ad divina provexit, digne et pie de ipsius constitutione gaudemus : quoniam etsi multis pastoribus curam suarum ovium delegavit, 12 ipse tamen dilecti gregis custodiam non reliquit. De cujus principali æternoque præsidio, etiam [5] apostolicæ opis munimen accepimus, quod utique ab opere suo non vacat : et firmitas fundamenti, cui totius Ecclesiæ superstruitur altitudo, nulla incumbentis sibi templi mole lacessit [F. leg. lassescit]. Soliditas enim illius fidei, quæ in apostolorum principe est 146 Alaudata, [6] perpetua est; et sicut permanet quod in Christo Petrus credidit, ita permanet quod in Petro Christus instituit. Cum enim, sicut evangelica lectione reseratum est, interrogasset Dominus discipulos, quem ipsum, multis diversa opinantibus, crederent, respondissetque beatus [7] Petrus, dicens : Tu es Christus filius Dei vivi : Dominus ait : Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cœlis est. Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni cœlorum. Et [8] quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cœlis (Matth. xvi, 16-19).

BCap. III — Manet ergo dispositio veritatis, et beatus Petrus in accepta fortitudine [9] petræ perseverans, suscepta Ecclesiæ gubernacula non reliquit. Sic enim præ cæteris est ordinatus, ut dum Petra dicitur, dum fundamentum pronuntiatur, dum regni cœlorum janitor constituitur, dum ligandorum solvendorumque arbiter, mansura etiam in cœlis [10] judiciorum suorum definitione, præficitur, qualis ipsi cum Christo esset societas, per ipsa appellationum ejus mysteria nosceremus. Qui nunc plenius et potentius ea quæ sibi commissa sunt peragit, et omnes partes officiorum atque curarum in ipso et cum ipso, per quem est glorificatus, exsequitur. Si quid itaque a nobis recte agitur, recteque [11] discernitur, si quid Ca misericordia Dei quotidianis supplicationibus obtinetur, illius est operum atque meritorum, cujus in sede sua vivit potestas, et excellit auctoritas. Hoc enim obtinuit, dilectissimi, illa confessio, quæ a 13 Deo Patre apostolico inspirata cordi, omnia humanarum opinionum incerta transcendit, et firmitatem petræ, quæ nullis impulsionibus quateretur, accepit. In universa namque Ecclesia, Tu es Christus Filius Dei vivi, quotidie Petrus dicit, et omnis lingua, quæ confitetur Dominum, magisterio hujus vocis imbuitur. Hæc fides diabolum vincit, et captivorum ejus vincula dissolvit. Hæc erutos mundo inserit cœlo, et portæ inferi adversus eam prævalere non possunt. Tanta enim divinitus soliditate munita est, ut eam
  1. Codd. Bodleian. et Gaudiival. ad marginem, sollicitum. Quesn. — Ita quoque antiquissimus Vat. 3836.
  2. Duo mss. Vatt., dictum est.
  3. Alias, currit. Quesn.
  4. Manifestum est, ni fallor, ex hoc loco materialem episcoporum unctionem jam tum in usu fuisse in ordinatione episcopali, apud Romanam saltem Ecclesiam. Siquidem apud Leonem idem est obtinere unctionem ac fieri episcopum; quod de sola spiritali unctione si intelligeretur, valde ambiguum esset. Est et in sermone sequenti, cap. 1, non absimilis mentio, magis tamen obscura, materialis unctionis. Vide etiam serm. 8 de Passione Dom. cap. 7: Nunc, inquit, et ordo clarior levitarum, et dignitas amplior seniorum, et sacratior est unctio sacerdotum. Ad exteriorem etiam sacerdotum unctionem manifeste alludit in subsequenti sermone, cum de spiritali omnium baptizatorum seu fidelium unctione sermonem facit c. 1: Omnes in Christo regeneratos sancti Spiritus unctio consecrat sacerdotes. Et infra : Effuso benedictionis unguento, etc. Quesnellus.
  5. Editi ante Quesnellum, apostolici operis. Ille prætulit lectionem codd. Vict. et Gaudiival. Quibus quatuor nostri Vatt. suffragantur. Porro accipimus pro accepimus est in antiquissimo Vaticano.
  6. Idem cod. Vat., perpetuat. Quesnelli annotationem huic loco subjectam, in observationes quæ post Sermones edentur, rejecimus; ibique Leonis sententiam explicabimus.
  7. Duo mss. Vatt. addunt, apostolus.
  8. Ms. Vatt. 3836, quæcumque ligaveris..... erunt ligata. Et quæcumque solveris..... erunt soluta. Similis lectio occurrit etiam in sermone sequenti c. 3.
  9. In eodem cod. et in alio Vat. vox petræ deest. Post pauca iidem mss., non relinquit.
  10. Vetustissimus cod. Vat., judiciorum definitione præfinitur ; alius Vat., perficitur.
  11. Idem antiquissimus codex, decernitur, et forte melius.