147 Aneque hæretica umquam [1] corrumpere pravitas, nec pagana potuerit superare perfidia.
Cap. IV. — His [2] itaque modis, dilectissimi, rationabili obsequio celebratur hodierna festivitas, ut in persona humilitatis meæ ille intelligatur, ille honoretur, in quo et omnium pastorum sollicitudo cum commendatarum sibi ovium custodia perseverat, et [3] cujus dignitas etiam in indigno hærede non deficit. Unde venerabilium quoque fratrum et consacerdotum meorum desiderata mihi et honoranda præsentia hinc sacratior est atque devotior, si pietatem hujus officii in quo adesse dignati sunt, ei principaliter [4] deferunt, quem non solum hujus sedis præsulem, sed et omnium episcoporum noverunt esse primatem. Cum ergo cohortationes nostras auribus vestræ sanctitatis adhibemus, ipsum vobis, cujus [5] vice Bfungimur, loqui credite : quia et illius vos affectu monemus, et non aliud vobis, quam quod docuit, prædicamus : obsecrantes, ut succincti lumbos mentis vestræ castam et sobriam vitam in timore Dei ducatis, nec concupiscentiis carnis mens principatus sui oblita, consentiat. Brevia et caduca sunt terrenarum gaudia voluptatum, quæ ad æternitatem vocatos, [6] a semitis vitiæ conantur avertere. Fidelis ergo et religiosus animus, ea quæ sunt cœlestia, concupiscat, et divinarum promissionum avidus, in amorem se incorruptibilis boni, et in spem veræ lucis attollat. Certi autem estote, dilectissimi, quod labor vester, quo vitiis resistitis, et carnalibus desideriis repugnatis, placeus in conspectu Dei est atque 14 Cpretiosus, nec solum vobis, sed etiam mihi apud Dei misericordiam profuturus : quia de profectu [7] Dominici gregis gloriatur cura pastoris. Corona enim mea, sicut Apostolus ait, et gaudium vos estis (I Thess. ii, 19); si fides vestra, quæ ab initio Evangelii in universo mundo prædicata est (Rom. i, 8), in dilectione et sanctitate permanserit. Nam licet omnem Ecclesiam, quæ in toto est orbe terrarum, cunctis oporteat florere virtutibus, vos tamen 148 Apræcipue inter cæteros populos decet meritis pietatis excellere, quos in ipsa apostolicæ petræ arce fundatos, et Dominus noster Jesus Christus cum omnibus redemit, et beatus apostolus Petrus præ omnibus erudivit. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.
- ↑ Perrumpere edidit Quesnellus, tametsi notarit editos codices et Gaudiival. habere corrumpere. Nos editorum lectionem restituimus, quippe quam antiquiores mss. approbant.
- ↑ Duo Vatt., igitur pro itaque.
- ↑ Ita restituimus ex vetustissimo Vaticano, cum alias editum esset, cujus etiam dignitas in indigno. In prima editione et in aliquot codd. deest etiam.
- ↑ Vat. 544, referunt, et forte melius, cum significetur honorem pontificibus delatum ad Petrum referri.
- ↑ Vicem alicujus gerere, et vicarii antiqua locutione dicuntur etiam successores, qui non minori quam præcessor dignitate et potestate funguntur, ut pluribus antiquis testibus demonstrare possemus. Romani autem pontifices speciali modo dicti sunt fungi vice, aut vicarii Petri, ut intelligantur non suimet propriam obtinuisse, sed eamdem accepisse, in omnes successores transfusam, dignitatem ac auctoritatem Petri, cujus, ut ait Leo hoc ipso in sermone c. 3, in sua sede, id est, in successoribus, vivit potestas, et excellit auctoritas ; et cap. 4, cujus dignitas etiam in indigno hærede non deficit. Hæc notare libuit ob postillam quam hoc loco Quesnellus posuerat : Primatus Petri, cuius Romani pontifices vicarii sunt.
- ↑ Vat. 3836, a cœlesti vita conantur avertere.
- ↑ Vict. cod. delet Dominici. Quesn.
- ↑ In ms. 39 Casinensi, qui post alia aliorum Patrum Opera, duos tantum sermones S. Leonis continet, pag. 588, hic sermo profertur cum titulo: Incipit sermo de Cathedra S. Petri apostoli, quæ celebratur viii kal. Martii; uti sane tertii nocturni lectiones, quæ hac die in Romano Breviario vel hodie leguntur, ex hoc sermone sumptæ sunt. In tabula autem Casanatensis ms. inscribitur : In natalio B. Petri apostoli.
- ↑ Verba, sicut ait Apostolus, a Quesnello omissa, ex omnibus nostris codicibus et anterioribus editionibus revocavimus. Tres codd. Vatt. et editi ante Quesnellum habent : Nos tamen omnes, sicut ait Apostolus, in Christo Jesu unum sumus.
- ↑ Vat. 3836, In unitatem.
- ↑ Ita omnes editiones, et codices nostri, inter quos antiquissimus Vaticanus, et laudatus Casinensis, qui duo solum pro secundum illud habent secundum Evangelium. Quesnellus vero expunctis vocibus sacratissima voce dicentis, unius codicis, quem non designat, auctoritate alia substituens, hunc locum sic expressit : Secundum illud beatissimi Petri apostoli, cui iste sermo debet famulari : Et ipsi tamquam lapides, etc.