Jump to content

Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/77

E Wikisource
Haec pagina emendata est
149
150
SERMO IV.

149 A5, 9). Omnes enim in Christo regeneratos, crucis signum efficit reges, sancti [1] vero Spiritus unctio consecrat sacerdos : ut præter istam specialem nostri ministerii servitutem, universi spiritales [2] et rationabiles Christiani agnoscant se regiis generis, et sacerdotalis officii esse consortes. Quid enim tam regium quam subditum Deo animum corporis sui esse rectorem? Et quid tam sacerdotale quam vovere Domino conscientiam puram, et immaculatas pietatis hostias de altari cordis offerre? Quod cum omnibus per Dei gratiam commune sit factum, religiosum tamen [3] vobis atque laudabile est, de die provectionis nostræ quasi de proprio honore gaudere; [4] ut unum celebretur in toto Ecclesiæ corpore pontificii sacramentum, quod, effuso benedictionis Bunguento, copiosius quidem in superiora profluxit, sed non parce etiam in inferiora descendit.

Cap. II. — Cum itaque, dilectissimi, de consortio istius muneris magna sit nobis materia communium 16 gaudiorum, verior tamen nobis et excellentior erit causa lætandi, si non in nostræ humilitatis consideratione remoremini; cum multo utilius multoque sit dignius ad beatissimi Petri apostoli gloriam contemplandam aciem mentis attollere, et hunc diem in illius potissimum veneratione celebrare, qui ab ipso omnium charismatum fonte tam copiosis est irrigationibus inundatus, ut cum multa solus acceperit, nihil in quemquam sine [5] ipsius participatione transierit. [6] Verbum caro factum jam habitabat in nobis C(Joan. i, 14), et reparando humano generi totum se Christus impenderat. Nihil indispositum sapientiæ, nihil erat arduum potestati. Famulabantur elementa, [7] ministrabant spiritus, angeli serviebant, nec ullo modo poterat inefficax esse sacramentum, quod simul ipsius Deitatis unitas operabatur et Trinitas. Et tamen de toto mundo unus Petrus eligitur, qui et universarum gentium vocationi, et omnibus apostolis, cunctisque Ecclesiæ Patribus præponatur : ut 150 Aquamvis in populo Dei multi sacerdotes sint [8] multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Christus. Magnum et mirabile, dilectissimi, huic viro consortium potentiæ suæ tribuit divina dignatio; et si quid cum eo commune cæteris voluit esse principibus, numquam nisi per ipsum dedit quidquid aliis non negavit. Omnes denique apostolos Dominus quid de se homines opinentur interrogat; et tamdiu sermo respondentium communis est, quamdiu [9] humanæ ignorantiæ ambiguitas explicatur. At ubi quid habeat sensus discipulorum exigitur, primus est in Domini confessione, qui primus [10] est 17 in apostolica dignitate. Qui cum dixisset : Tu es Christus Filius Dei vivi, respondit ei Jesus: Beatus es Simon Bar-Jona, quia caro Bet sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cœlis est (Matth. xvi, 16, 17); id est, ideo beatus es, [11] quia te Pater meus docuit, nec terrena opinio te fefellit, sed inspiratio cœlestis instruxit : et non caro nec sanguis, sed ille me tibi, cujus sum unigenitus Filius, indicavit. Et ego, inquit, dico tibi : hoc est, sicut Pater meus tibi manifestavit divinitatem meam, ita et ergo tibi notam facio excellentiam tuam : Quia tu es Petrus : id est, cum ego sim inviolabilis petra, ego lapis angularis, qui facio utraque unum, ego fundamentum præter quod nemo potest aliud ponere (Ephes. ii, 14 et 20); tamen tu quoque petra es, quia mea virtute solidaris, ut quæ mihi potestate sunt propria, sint tibi mecum participatione communia. CEt super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam (Matth. xvi, 18). Super hanc, inquit, fortitudinem æternum exstruam templum, et Ecclesiæ meæ cœlo inferenda sublimitas in hujus fidei firmitate consurget.

Cap. III. — Hanc confessionem portæ inferi non tenebunt, mortis vincula non ligabunt : vox enim ista, vox vitæ est. Et sicut confessores suos in cœlestia provehit, ita negatores ad inferna demergit. Propter
  1. Particula vero deest in antiquissimo Vaticano, et in Casinensi, qui postremus pro consecrat habet efficit. Post pauca in Vat. laudato deest nostri.
  2. Sic tres præstantiores nostri codices et prima editio. Reliqui vulgati ante Quesnellum, et alii mss. cum cod. Gaudiival., et rationabiles : quas vocas Quesnellus expunxit, et margini apposuit.
  3. Ita tres mss. Vaticani et unus Bononiensis cum prima editione; et sane melius, cum S. Leo auditores laudet, qui de provectione seu ordinatione sua tamquam de proprio honore gaudebant. In cæteris editis et in nonnullis codd., nobis; in aliquibus mss. deest tamen.
  4. Vetustissimis Vaticanus omittit sequentia usque ad finem capitis. Paulo post de effuso in ms. Casinensi.
  5. Prætulimus lectionem præstantiorem codicum Vatt. et Cas. Aliqui mss. collectionis quartæ cum editis pro ipsius habent, illius; alii, ejus.
  6. Erat in editis: Verbum enim caro factum fuerat, et habitabat jam in nobis, ut reparando humano generi totum se Christus impenderet. Magis placuit lectio vetustissimi Vaticani et Casinensis, quam etiam confirmant mss. collectionum quartæ et quintæ quoad postremam partem et reparando,.... impenderat.
  7. Ita omnes editi et codices, excepto Casinensi, qui pro ministrabant habet adorabant. Quesnellus notavit sic legi non solum in editis, sed etiam in mss. Gaudiival. At quo fultus codice hanc lectionem excluserit, et in textu ediderit : Famulabantur elementa, spiritus angelici serviebant, non docuit.
  8. Quesnellus expunxit voces, multique pastores, quæ legebantur in editis, quatuor mss. allegans, qui his verbis carent. Nos vero non tam editorum omnium quam Romanorum et præstantiorum Italiæ codicum auctoritate eas voces revocavimus.
  9. Ita Vaticanus antiquissimus et Casinensis. Alii Vaticani cum editis intelligentiæ pro ignorantiæ; sed explicatur constanter exhibent. Quesnellus ex quatuor mss. edidit, humanæ intelligentiæ ambiguitas perstitit; et notavit in Gaudiival. æque ac in editis legi, explicatur. Si ignorantiæ pro intelligentiæ reperisset in antiquis codicibus, lectionem nostram facile antetulisset.
  10. Quesnellus cum mss. collectionis quintæ, erat. Ex cæteris pluribus et præstantioribus mss. libris est restituimus, quod retinetur etiam in sermone 83, cap. 1, cui hic locus ab ipso Leone insertus fuit.
  11. Secuti sumus præstantissimos codices Vat. et Casin. Vulgati cum aliquot mss. habebant, quia Pater meus te docuit ..... sed inspiratio cœlestis te instruxit; et non caro et sanguis, etc.