155 Anostræ, non solum apostolica, sed etiam episcopalis beatissimi dignitas Petri, qui sedi suæ præesse non desinit, et indeficiens obtinet cum æterno Sacerdote consortium Soliditas enim illa quam de Petra Christo etiam ipse Petra factus accepit, in suos quoque se transfudit hæredes, et ubicumque aliquid ostenditur firmitatis, non dubie apparet fortitudo pastoris. Nam si omnibus fere ubique martyribus pro susceptarum tolerantia passionum, hoc ad merita ipsorum manifestanda donatum est, ut opem periclitantibus ferre, morbos abigere, immundos spiritus pellere, et innumeros possint curare languores; quis gloriæ beati Petri tam imperitus erit aut tam invidus æstimator, qui ullas Ecclesiæ partes non ipsius sollicitudine regi, non ipsius ope credat augeri? Viget Bprorsus et vivit in apostolorum principe illa Dei hominumque dilectio, quam non claustra carceris, non catenæ, non populares impetus, non minæ regiæ 156 Bexterruerunt; et insuperabilis fides, quæ bellando non cessit, vincendo non tepuit.
Cap. V. — Cum ergo in diebus nostris mœstitudines in lætitiam, labores in requiem, discordiæ vertuntur in pacem, agnoscimus nos præsulis nostri meritis et precibus adjuvari, et documentis frequentibus experimur ipsum salubribus consiliis, ipsum æquibus præsidere judiciis; ut manente apud nos jure ligandi atque solvendi, per moderamen beatissimi Petri et condemnatus ad pœnitentiam, et reconciliatus perducatur ad veniam. Et ideo quidquid in nobis hodie sive [1] dignatione fratrum, sive pietate filiorum detulistis officii, illi vos mecum religiosius et verius impendisse cognoscite, cujus sedi non tam præsidere quam servire gaudemus, sperantes orationibus ipsius Besse præstandum, ut Deus misericordiarum ministerii nostri tempora benignus aspiciat, pastoremque ovium suarum custodire semper dignetur, et pascere.
- ↑ Officium quo fratres sibi aliquid ex dignatione detulisse S. Leo tradit, eos tantum respicit episcoporum conventus, ad quos isti ob celebrandum anniversarium diem ordinationis ejus invitati concurrerant. Lege serm. 2, c. 2. Hæc et his similia officia, ad quæ nulla lex, præceptum nullum cogeret, sicut pietate filiorum, ita dignatione fratrum pendebantur. Nihil ergo erat cur Quesnellus huic loco generalem propositionem in postilla apponeret : Episcopi ex dignatione officia deferunt Romano pontifici.
Celeberrimi sunt S. Leonis sermones de Collectis; quippe peculiares quasdam collectas indicant, quæ etsi ex Leone memorentur a pluribus, eas tamen a quopiam explicatas veperire non licuit. Quesnellus in notatione ad primum de Collectis sermonem hoc unum subjecit : De collectarum usu et antiquitate multa hic congerere esset actum agere. Consulat qui volet em. card. Baronium. ad an. Ch. 44, n. 30, 31, et ad an. 58, num. 35. Illas non in sola Dominica fieri solitas Leonis tempore, patet ex sermone 2 et 3, ubi secundæ et tertiæ feriæ fit mentio. Non tomen de communibus collectis, quæ in omnibus Ecclesiis olim fiebant, sed de extraordinaria ac præcipua eleemosynarum collectione S. Leonem his in sermonibus loqui credimus : quæ certo anni tempore, ac in certum primum diem indicta et incœpta, aliis consequentibus diebus perficiebatur.
Patet indictio in certum diem ex unoquoque sermone : nam sermone primo in Dominicam, secundo in secundam feriam, tertio in feriam tertiam, quarto in quartam feriam, vel potius quintam, quinto iterum in primam Dominicam, ac sexto in diem sabbati collectæ indicuntur. Cum hi sermones diversis annis habiti fuerint, in hac dierum varietate certus procul dubio alicujus mensis dies innuitur, qui uno anno in Dominicam, alio in feriam secundam, alio in tertiam, etc., incideret, et annorum cursu iterum caderet in Dominicam. Dies autem in his sermonibus memoratus, non unicus sed primus collectarum dies appellatur sermone 2, et serm. 5, c. 4 dicitur : Die Dominica prima est futura collection. Igitur aliis diebus aliæ collectiones fiebant; ac perinde hæ collectæ in aliquot dies producebantur.
His autem diebus Romani per Ecclesias suarum regionum debebant convenire ad eam eleemosynarum largitionem, quam et facultas et pietas suadebat, uti traditur serm. 3 et 4, c. 3, et serm. 6, c. 2. Erant vero Leonis tempore septem regiones ecclesiasticæ in Urbe, quarum singulæ suam diaconiam habebant, ubi nosocomia et pauperum diversoria erant, in quibus viduæ aliique egentes ecclesiastica stipe alebantur. Vide Mabillonium Comment. in Ordin. Roman. tom. II Musei Italici, pag. 17, Ad has ergo diaconias deferendæ erant eleemosynæ, quæ per præsidentium curam necessariis serviebant expensis : quia ad Ecclesiam maxime ab unoquoque opem quærente decurritur, ut ait Leo serm. 6, c. 2.
Nunc statuenda, si fieri poterit, harum collectarum institutio, nec non in quem mensem inciderent, et quo inchoarent mensis die, quotque diebus peragerentur. Institutionem subindicat S. pontifex serm. 3, 4 et 5, ubi collectas ejusmodi olim a Patribus inductas prodit, ut eo die quo pagani superstitionibus suis diabolo serviebant, Christiani suas oblationes Deo sacratius offerrent. Sic enim serm. 2 : Ad destruendas antiqui hostis insidias in die quo impii sub idolorum suorum nomine diabolo serviebant, providentissime in sancta Ecclesia prima est instituta collectio. Et apertius serm. 4, cap. 3; Dies nos apostolicæ institutionis invitat, in quo sanctarum collectionum prima collectio est prudenter a Patribus et utiliter ordinata, ut quia in hoc tempore gentilis quondam populus superstitiosius dæmonibus serviebat, contra profanas hostias impiorum sacratissima nostrarum eleemosynarum celebraretur oblatio. Quod quia incrementis Ecclesiæ fructuosissimum fuit, placuit esse perpetuum. Et serm. 5, c. 1, testatur hanc institutionem antiquis profuisse ad destructionem vanitatum. Duo ex his colligenda. Primum ab antiquis Ecclesiæ Patribus, qui plures alios dies superstitionibus pollutos in pios cultus traduxerunt, celebrem aliquam paganorum superstitionem, qua profanæ hostiæ, seu oblationes aliquæ conferebantur celebri quodam die in impium idolorum cultum, in pias ejusmodi collectas fuisse conversam. Secundum adeo solemnem hanc institutionem fuisse, et Ecclesiæ utilem, ut iidem Patres voluerint esse perpetuam; et idcirco sublata licet ea veteri superstitione, Leonis adhuc ætate vigebat.
Quæ porro hæc superstitio fuerit, unde ejusmodi collectæ originem sumpserint, et quem in mensem ac diem inciderint, unde collectarum mensis ac dies statuatur, cum S. Leo nihil prodat, aliunde colligendum est. In id autem juvat horum sermonum ordo quem in aliquot mss. reperimus. In Lectionario Vallicellano A, 6, quatuor ex his sermonibus continentur. Describuntur autem post sermones diei SS. Petri et Pauli, et ante sermonem Leonis 84, qui in mss. collectionibus tertia, quarta, et quinta octavæ eorumdem apostolorum affigitur; idemque ordo deprehenditur in codicibus collectionis secundæ. Igitur in initium Julii et superstitiones jam memoratæ, et