Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/81

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
157
158
SERMO VI.

collectæ ejusmodi incurrisse videntur. Initio autem Julii superstitiosus fuerat dies pridie nonas, quo pagani præcipua solemnitate Apollinares ludos peragebant, in quos etiam celebrandos conferebant nummos. Post Cannensem nimirum cladem instituti fuerunt ex Martii clari vatis carmine, cujus in libris hæc inventa Livius recitat lib. xxv, c. 12. Hostes, Romani, si expellere vultis..... Apollini vovendos censeo ludos, qui quotannis comiter Apollini fiant, cum populus dederit ex publico partem, privati uti conferant pro se suisque; iis ludis faciendis præerit prætor. Hoc carmine invento et ad senatum delato censuerunt Patres Apollini ludos vovendos, faciendosque a prætore Urbis. Hic autem in circo maximo cum facturus esset, edixit ut populus per eos ludos stipem Apollini, quantum commodum esset, conferret. Initio nulla statuta die hi ludi edebantur. At U. C. 546, P. Varus prætor urbanus lege ad populum lata jussus est certum diem statuere. Itaque ipse primus, inquit Livius l. xxvii, ita vovit, tecitque ante diem iii nonas Quintiles. Is deinde solemnis servatus. Ex duobus autem antiquis calendariis Maffeiano et Blanchiniano corrigendus Livii textus, et pro iii nonas legendum est ii nonas Quintiles : quod pariter confirmat tertium calendarium marmori insculptum et Amiterni repertum, a Muratorio editum tom. I Thesauri Inscript. pag. 101. Solum calendarium, non tamen ex marmore, sed ex manuscripto Cæsareo vulgatum a Lambecio, quod ætate etiam posterius, tribus laudatis præferendum non est, iii nonas ponit. Id autem librariorum lapsu facile contingere potuit. Bollandistæ tom. VI Junii parte ii, huic calendario, quod Lambecius primus ediderat, e regione apposuerunt aliud antea ineditum calendarium a Polemio Silvio Leonis nostri ætate conscriptum, in quo æque ac in calendariis marmoreis ii non. memorati ludi assignantur. Una dies initio his ludis constituta, dein eosdem repetitos, sive continuatos in plures dies, ex aliquot veterum testimoniis, qui alios et alios dies memorant, collegit Norisius in Cenotaphiis Pisanis dissert. 2, cap. 6, et ante ipsum Manutius de Legibus Romanorum, et Comment. in ep. 1, lib. xvi, ad Atticum. Ex calendario autem Romano, quod primo Ecclesiæ sæculo insculptum in museo Capitolino servatur, et a Francisco Blanchinio editum fuit tom. II Anastasii pag. 305 tab. c, nec non ex Maffeiano sæpius recuso, discimus Apollinares ludos inchoasse ii non. Julias, et continuasse usque ad iv idus, seu usque ad diem ejusdem mensis duodecimam. In calendario Lambeciano iidem ludi Apollinares notantur etiam iii idus ejusdem mensis, id est die 13. Id explicatur ex Cicerone ep. 4, l. xvi, ad Atticum, ubi venationem memorat postridie ludos Apollinares, quæ velut appendix ludorum Apollinarium habebatur. Hinc calendarium Blanchinianum iii id. habet In Circo, et Maffeianum cum Amiternino eodem die, Ludi in Circo.

Hac ergo superstitione ab antiquis Patribus in pium usum conversa, primus collectarum dies fuisse videtur ii nonas Julii, qui est dies octavæ SS. Petri et Pauli; isque ante aliquanto erat indicendus, ut populus ad collectionem sese opportune pararet; ac proinde hos sermones inter diem natalem et octavam SS. apostolorum habitos fuisse verisimillimum est. Quod si tres ex his sermonibus in divinorum officiorum usum assumpti, diebus Dominicis 2, 3 et 4 post natale apostolorum assignati inveniuntur in laudato Lectionario Vallicellano, id posteriori tempore accidit, ut Dominicus dies singulis assignaretur; quemadmodum etiam sermo 84, qui ad octavam Apostolorum pertinet, in eodem Lectionario Dominica 6 post eorumdem natale legendus describitur.

Ex his porro, quæ hactenus constituimus, facile est annum singulorum indicare. Cum enim S. pontifex Romanæ Ecclesiæ præfuerit ab an. 440 usque ad an. 461, primus et quintus sermo annis distinctis recitati, in quibus indicitur prima collecta die Dominico, assignandi sunt an. 441, vel 447, vel 452, vel 458; his enim annis dies sexta Julii et littera Dominicali E indicit in Dominicam. Secundus sermo, qui denuntiat primam collectam feria secunda, ascribendus est an. 442, vel 453, vel 459, in quibus dies ii nonas Julias fuit feria secunda : similique ratione tertius sermo, qui designat tertiam feriam adjudicandus est an. 443, vel 448, vel 454, in quibus idem dies fuit feria tertia; ac sermo sextus, qui præfert diem sabbati, habitus fuit an. 446, vel 457, cum dies sextus Julii in sabbatum incidit.

Unus dies feriæ quartæ, qui sermone quarto designatur, cum alio charactere ejusdem sermonis non videtur congruere. Nam hic sermo manifeste habitus fuit cum sub initium detecti erroris Romæ ageretur adversus Manichæos, unde ad hos deferendos apud presbyteros S. pontifex auditores excitat cap. 4. Id autem mense Julio convenit soli anno 444, nam anno 443 Manichæi eo mense nondum detecti fuerant; serius vero hunc sermonem producere usque ad annum 449, vel 455, vel 460, in quibus dies sextus Julii concurrit cum feria quarta hoc sermone designata, Manichæismi Romæ detecti initia nequaquam sinunt. Hæc difficultas de indicata a Leone alia superstitiosa solemnitate, cujus prima dies, eidemque alligata prima collectio anno 444, inciderit in feriam quartam, suspicionem injecerat. At cum nulla alia paganorum solemnitas, quæ perinde congrueret, inventa nobis fuerit, nulli autem ethnicæ superstitioni magis conveniant cæteri omnes horum sermonum characteres, quam ludis Apollinaribus, qui die sexta Julii inchoabantur; mendum in feriæ quartæ notationem sermone quarto irrepsisse arbitramur. Perfacile autem fuit amanuensium allucinatione feriam quartam legere, aut scribere pro feria quinta; quæ sane an. 444 concurrit cum die secundo nonas Julii.


157 A
SERMO VI [Al. V].
De Collectis I.
 
Synopsis.Eleemosynæ commendatione præmissa, Dominicam collectarum adesse monet.
 
Multis divinarum Scripturarum testimoniis edocemur quantum eleemosynarum meritum et quanta sit virtus. Certum est enim unumquemque nostrum animæ suæ benefacere, quoties misericordia sua inopiæ succurrit alienæ. Prompta ergo, dilectissimi, et facilis apud nos largitas esse debet, si credimus id sibi unumquemque præstare quod indigentibus tribuit. Thesaurum enim suum condit in cœlo qui Christum pascit in paupere. Benignitatem itaque in hoc et dispensationem divinæ pietatis agnosce. Idcirco 158 Aenim te abundare voluit, ut per te alius non egeret, et per ministerium operis tui pauperem ab egestatis labore, teque a peccatorum multitudine liberaret. O mira providentia [1] et bonitas Creatoris, ut uno facto duobus vellet esse succursum! Ventura igitur Dominica dies, collectarum futura est. Hortor et moneo sanctitatem vestram, ut singuli quique et pauperum memineritis et vestri, et pro possibilitate virium vestrarum intelligatis 28 in egentibus Christum, qui tantum nos pauperes commendavit, ut se in ipsis vestiri ac suscipi [2] testaretur, et pasci Christus Dominus noster (Matth. xxv, 40), qui cum Patre, et sancto Spiritu vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.
  1. Voces et bonitas desunt in prima editione.
  2. Ms. Vallic., testetur. Mox in eodem codice omittuntur voces, cum Patre et Spiritu sancto.