Jump to content

Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/82

E Wikisource
Haec pagina emendata est
159
160
S. LEONIS MAGNI SERMONES.
159 A
SERMO VII [Al. VI].
De Collectis II.
 
Synopsis.Eleemosynam alterum esse lavacrum a peccatis, et opus maximæ charitatis.
 
Notum vobis, dilectissimi, et familiare mandatum pastorali prædicamus hortatu, ut in opere misericordiæ studeatis esse devoti. Quod etiam si numquam a vestra sanctitate negligitur, nunc tamen promptius est et impensius exsequendum : quia primus collectarum dies saluberrime a sanctis Patribus institutus hoc exigit ut unusquisque, prout votivum atque possibile est, in usus atque [1] alimoniam pauperum de vestris facultatibus conferatis; scientes præter illud regenerationis lavacrum, in quo universorum ablutæ sunt maculæ peccatorum, hoc remedium infirmitati Bhumanæ divinitus esse donatum, ut si quid culparum in hac terrena habitatione contrahitur, eleemosynis 29 deleatur. Eleemosynæ enim opera charitatis sunt, et scimus quod charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. iv, 8; Prov. x, 12). Proinde, dilectissimi, in secundam feriam spontaneas [2] collectas vestras sollicite præparate, ut quidquid vobis de temporalibus substantiis desumpseritis, id multiplicatum in æterna retributione sumatis.


SERMO VIII [Al. VII].
De Collectis III.
 
Synopsis.Collectas occasione paganarum superstitionum esse institutas, a quibus ne pauper quidem excluditur; eleemosyna cruciari dæmones; pauperes a collectarum fructu non esse alienos.
 
CChristianæ pietatis est, dilectissimi, ut quæ apostolicis sunt traditionibus instituta, perseveranti devotione serventur. Nam illi beatissimi discipuli veritatis, hoc divinitus inspirata commendavere doctrina, ut quoties cæcitas paganorum [3] superstitionibus suis esset intentior, tunc præcipue populus Dei orationibus et operibus pietatis instaret. Quoniam immundi spiritus, quantum gentilium errore lætantur, tantum veræ religionis observantia, [4] atteruntur et augmenta justitiæ urunt impietatis auctorem. Cujus impia et profana commenta, ne sacratis Deo vero cordibus aliquid pollutionis inferrent, beatus magister gentium præcavebat, cum voce apostolica diceret : Nolite jugum cum infidelibus ducere. Quæ enim Dparticipatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras (II Cor. vi, 14)? Et deinde vocem prophetici spiritus [5] addidit, dicens : Exite, exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis (Ibid., 17; Isai. lii, 11). Unde quoniam ad 160 Adestruendas antiqui hostis insidias in die quo impii sub idolorum suorum nomine diabolo serviebant, providentissime in sancta Ecclesia prima est instituta collectio : volumus dilectionem vestram tertia feria per omnes regionum vestrarum Ecclesias cum voluntariis oblationibus eleemosynarum convenire. In quo opere et si non est omnium æqualis facultas, debet esse par pietas : quoniam fidelium largitas non de muneris pensatur pondere, sed de benevolentiæ quantitate. 30 Habeant [6] ergo in hoc misericordiæ commercio etiam pauperes lucrum, et ad sustentationem egentium de quantacumque substantia aliquid quod eos non contristet excerpant. Sit dives munere copiosior, dum pauper animo non sit inferior. Quam vis enim major speretur redditus de majore semente, Bpotest tamen [7] etiam de exigua satione multus fructus provenire justitiæ. Justus enim est judex noster et verax, qui neminem fraudat mercede meritorum. Et ideo nos curam pauperum vult habere, ut in futuræ retributionis examine, misericordibus, quam promisit, misericordiam largiatur Christus Deus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.


SERMO IX [Al. VIII].
De Collectis IV.
 
Synopsis. — I. Evangelica luce gentilitiæ superstitionis tenebras repelli, a quibus omnia manant flagitia. — II. Ideo futurum judicium a Christo prædicitur, ut misericordiæ largitate peccata redimantur. — III. Collectas institutionis esse apostolicæ : occasione paganicæ superstitionis esse ordinatas; verecundos Cmaxime pauperes esse sublevandos. — IV. Hæreticos prodere Deo imprimis gratum. Manichæorum dogmata.
 
Cap. I. — Misericordia, dilectissimi, et justitia Dei formam retributionum suarum a mundi constitutione dispositam, per doctrinam Domini nostri Jesu Christi benignissima nobis expositione reseravit, ut acceptis rerum significationibus, quæ futura credimus, [8] jam quasi gesta nosceremus. Sciebat enim Redemptor noster atque Servator quantos fallacia diaboli per totum mundum sparsisset errores, et quam multis superstitionibus maximam sibi partem humani generis subdidisset. Sed ne ultra per ignorantiam veritatis creatura ad imaginem Dei condita in præcipitia perpetuæ mortis ageretur, evangelicis paginis Djudicii sui inseruit [9] qualitatem, quæ omnem hominem a callidissimi hostis revocaret insidiis : cum jam nulli esset incognitum quæ bonis speranda præmia, et quæ malis essent [10] timenda 31 supplicia. Incentor namque ille auctorque peccati primum superbus ut
  1. Prima editio, eleemosynam.
  2. Al., collectiones. Ita etiam ms. Gaudiival. apud Quesnellum, et tres nostri Vaticani, pro quo perperam alius Vat., collationes.
  3. Vulgati addunt præpositionem in, quam melius delevimus ex ms. Vallicell. Nonnulli codd. et vulgati ad marginem, super institutionibus suis. Prima editio, in superstitionibus eorum.
  4. Vat. collect. quintæ, observantiam reverentur. Cod. Vallicell. pro atteruntur habet conteruntur.
  5. Ita cum potioribus et plerisque nostris codd. editiones anteriores Quesnello, apud quem adderet.
  6. Addidimus ergo, quod desiderabatur, ex duobus mss. Vatic. et Lectionario Vallicellano.
  7. Ex iisdem mss. nec non ex editione Antuerp. an. 1583, adjecimus etiam.
  8. Unus Vat. et prima editio, tamquam gesta.
  9. Latinus Latinius, in Bibliotheca sacra et profana, p. 74, corrigendum censuit æquitatem, vel æqualitatem. In cod. Bon., æqualitatem habetur.
  10. Vulgati cum plerisque mss., inferenda. Melior visa est lectio codicis Vallicellani, cum vox timenda voci speranda Leonino more opponatur.