163 Aet paupere ipsius Jesu Christi Domini nostri persona sentitur, qui cum esset dives, [1] pauper factus est, ut nos sua paupertate ditaret (II Cor. viii, 9). Et ne deesse nobis [2] sua præsentia videretur, ita humilitatis et gloriæ suæ temperavit mysterium, ut quem Regem et Dominum in majestate Patris adoramus, eumdem in suis pauperibus pasceremus, liberandi ob hoc in die mala a damnatione perpetua, et pro intellecti pauperis cura, regni cœlestis consortiis inserendi.
Cap. IV. — Ut autem in omnibus, dilectissimi, placeat Domino vestra devotio, etiam ad hanc vos hortamur industriam, ut Manichæos ubicumque latentes vestris presbyteris publicetis. Magna est enim pietas prodere latebras impiorum, et ipsum in eis, Bcui serviunt, diabolum debellare. Contra istos enim, dilectissimi, omnem quidem orbem terrarum, et totam ubique Ecclesiam decet fidei [3] arma arripere; sed vestra in hoc opere devotio debet excellere, qui in progenitoribus vestris Evangelium crucis Christi ab ipso beatissimorum apostolorum Petri et Pauli ore didicistis. Non sinantur latere homines, qui legem per Mosen datam, in qua Deus universitatis conditor ostenditur, recipiendam esse non credunt; prophetis, et sancto Spiritui contradicunt, psalmos Davidicos, qui per universalem Ecclesiam cum omni pietate cantantur, damnabili impietate ausi sunt refutare; Christi Domini nativitatem secundum carnem negant; passionem et resurrectionem ejus Csimulatam dicunt fuisse, non veram; baptismum regenerationis totius gratiæ virtute dispoliant. Nihil est apud eos sanctum, nihil integrum, nihil verum. Cavendi sunt, ne cuiquam noceant; prodendi sunt, ne [4] in aliqua civitatis nostræ parte consistant. Vobis, dilectissimi, ante tribunal Domini proderit, quod indicimus, quod rogamus. Dignum est enim, ut eleemosynarum sacrificio [5] etiam hujus operis palma jungatur, auxiliante vobis per omnia Domino Jesu Christo, qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.
- ↑ Ita Vallicell. et codd. collect. 4 et 5. Alias, sicut dicit Apostolus, inops factus est.
- ↑ Al., sui præsentia.
- ↑ Editio Antuerp. in margine, scutum. Vallic., corripere.
- ↑ Præpositionem in, a Rainaudo et Quesnello omissam, ex cæteris editionibus et omnibus nostris codicibus restituimus.
- ↑ Editi, et hujus, ac dein nobis pro vobis. Prætulimus lectionem codicis Vallicell., cum quo in voce vobis concinunt mss. collect. 5.
- ↑ Unus codex Vat., tanta sanctæ devotionis utilitas.
- ↑ Ita Vallic. cod. Alias, paupertatem.
- ↑ Verba, quantumque non possit, desiderantur in cod. ms. Victorino Quesnelli, nec non in aliis nostris collect. 5.
- ↑ Cod. Vallic., qui eas non magis porrigendas tradidit, quam dispensandas commisit. Sed in hanc lectionem paulo ante scribendum fuerat, earum, uti præfert editio Antuerp., quæ tamen in cæteris vulgatam lectionem sequitur.
- ↑ Sic cum Quesnello nostri codices. Anteriores editiones : Nam divitiæ quidem, quantum ad ipsas species, etc.
- ↑ Cod. Vallic., obstruit. Paulo post idem cod. quam dissipentur expensæ.
- ↑ Ms. Vallicell. et unus Vat., cum prima editione, inter copias.
- ↑ Cod. Victorin. apud Quesnellum et nostri collect. 5, blanda frugalitas.
- ↑ Ita ex Vallic. Alias, possunt. Paulo post pro incu-