Jump to content

Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/86

E Wikisource
Haec pagina emendata est
167
168
S. LEONIS MAGNI SERMONES.

167 Ageret, quæ vulneratos medicina sanaret, nisi eleemosynæ solverent culpas, et necessitates pauperum fierent remedia delictorum? Unde quia dixerat Dominus : Beati misericordes, quia ipsorum miserebitur Deus (Matth. v, 71) : omne illud examen quo majestate præsenti universum judicaturus est mundum, sub hac ostendit æquitate librandum, ut sola erga inopes operum qualitate discussa, et impiis ardere cum diabolo, et benignis paratum sit regnare cum Christo. Quæ ibi in medium facta non venient? quæ occulta non detegentur? quæ conscientiæ non patebunt? ubi vere nemo gloriabitur castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato (Prov. xx, 9). Sed quoniam exaltabitur super judicium misericordia, et omnem retributionem justitiæ transcendat dona clementiæ, omnis vita mortalium, et Bcunctarum diversitas actionum sub unius regulæ conditione taxabitur, ut nulla ibi commemoratio cujusquam facienda sit criminis, ubi confessione Creatoris opera fuerint inventa pietatis. Non ergo solum quod eis exprobrabitur fecerunt sinistri, nec quia humanitatis docebuntur 38 extranei, aliorum peccatorum invenientur alieni; sed in multis rei ob hoc maxime damnabuntur, quod crimina sua nullis eleemosynis redemerunt. Cum enim durissimi cordis sit quacumque laborantium miseria non moveri, et habens auxiliandi copiam tam iniquus sit qui non juvit afflictum, quam qui oppressit infirmum, quæ spes superest peccatori, qui nec ideo miseretur, ut misericordiam consequatur? Primitus itaque, dilectissimi, Csibi malus est, qui alteri bonus non est, et animæ nocet suæ, qui ut potest non succurrerit alienæ. Una est divitum pauperumque natura, [1] et inter cætera fragilitatis humanæ, nulla est sanitatis tuta felicitas, quia quod aliqui possunt incidere, non est qui debeat non timere. Agnoscat se in quibuscumque hominibus mutabilis et caduca mortalitas, et pro conditione communi socialem generi suo reddat affectum; fleat cum flentibus, et cum dolentium gemitibus ingemiscat; communicet cum indigentibus copias suas; [2] bene valente corporis ministerio, ad male jacentem inclinet se ægrotum : inter cibos suos numeret esurientium portionem, et in pallenti trementium nuditate se credat algere. Qui enim relevat temporalem 168 Amiseriam laborantis, evadit æternum supplicium peccatoris.

Cap. II. — Providenter igitur, dilectissimi, a sanctis Patribus pieque dispositum est, ut in diversis temporibus quidam essent dies qui devotionem fidelis populi ad collationem publicam provocarent; et quia ad ecclesiam maxime ab unoquoque opem quærente decurritur, fieret ex possibilitate multorum, voluntaria et sancta collectio, quæ per præsidentium curam necessariis serviret expensis. Ad cujus operis desideratum vobis, ut credimus, fructum dies vos vicinus invitat; accedentibus admonitionibus nostris, ut [3] ad ecclesias regionum vestrarum sabbato proxime futuro misericordiæ munera deferatis. Et quia hilarem datorem diligit Deus (II Cor. ix, 7), nemo sibi Bamplius quam substantia ejus permittit indicat. Inter se et pauperem æquus quisque sit judex. [4] Removeat diffidentiam læta et secura miseratio; et qui egeno subvenit, Deo se impendere quod largitur intelligat. De quibuslibet substantiis, quarum utique non una 39 mensura est, potest esse par meritum, si inter diversas conferentium quantitates non sit minor cujusquam pietas quam facultas. Deus enim, apud quem non est acceptio personarum, similiter recipit et divitis munus et pauperis : quoniam novit quid singulis dederit, quidve non dederit; et in die retributionis non modus judicabitur censuum, sed qualitas voluntatum. Per Christum Dominum nostrum.


SERMO XII [Al. XI].
[5] De Jejunio decimi mensis I.
 
C
Synopsis. — I. Homo ideo conditus, ut suum imitetur auctorem; et hoc Dei donum est. — II. Charitatem non Deum solum, sed et proximum complecti, ipsosque inimicos; quæ Christianæ charitatis latitudo est. — III. Omnibus Dei judiciis subditus quisque debet esse, nec minus de inopia quam de abundantia gratias agere. — IV. Jejunio, oratione et eleemosyna omnes virtutem comprehendi.
 
Cap. I. — Si fideliter, dilectissimi, atque sapienter creationis nostræ [6] intelligamus exordium, inveniemus hominem ideo ad imaginem Dei conditum, ut imitator sui esset auctoris; et hanc esse naturalem nostri generis dignitatem, si in nobis quasi in quodam speculo divinæ benignitatis forma resplendeat. Ad quam utique nos quotidie reparat gratia Salvatoris, [7] dum quod cecidit in Adam primo, erigitur in
  1. In editione Parisiensi an. 1671, quæ est repetitio primæ editionis hujus sermonis, sic legitur : Et inter cætera fragilitatis humanæ mala, nulla est sanitatis tuta felicitas : quia quod alicui potest accidere, non est qui debeat non timere. Quamvis hæc lectio sit melior, retinuimus tamen lectionem Quesnelli, quippe qui cum ipsum codicem consuluerit, lectionem ipsius codicis dedisse videtur, et rejecisse in marginem variantes editionum, quæ alieno arbitrio ad sensum aptius eliciendum in textum videntur inductæ. Ipse autem ne codicis lectionem in textu mutaret, satius duxit in margine annotare pro inter cætera legendum esse inter incerta, et pro sanitatis legendum forte divitis.
  2. Eadem editio Parisiensis, bene valentis, et melius.
  3. Intelliguntur ecclesiæ diaconales, ut in admonitione sermoni 6 præmissa observavimus. Hinc male Quesnellus in postilla huic loco apposuit, ecclesiæ parochiales, quibus titulares presbyteri, non autem diaconi præerant.
  4. In editione laudata, remaneat diffidentia.
  5. In prima editione et in codd. collect. 3 hic sermo inscribitur, de Collectis sermo ejusdem VI, et de Jejunio decimi mensis I. Titulus pariter de Collectis additur sermoni sequenti, et hinc in cæteras editiones manavit. Sed perperam : nulla enim in hoc vel sequenti sermone collectarum fit mentio, uti fit in sex præcedentibus, qui vere ad collectas pertinent. Hoc sane titulo de Collectis carent mss. cæterarum omnium collectionum, quæ cum edd. lectionariis omnes hos sermones inscribunt : de Jejunio mensis decimi.
  6. Ms. Casin. collect. 1, intelligimus.
  7. Duo mss. Lectionaria Basilicæ S. Petri, et Vat. 541, collect. 4, ut quod cecidit in Adam primo, erigatur in secundo. In antiquissimo Lection. Vat. 3836, et pro dum.