169 Asecundo. Causa autem reparationis nostræ non est nisi misericordia Dei : quem non diligeremus, [1] nisi nos prior ipse diligeret, et tenebras ignorantiæ nostræ, suæ veritatis luce discuteret. Quod per sanctum Isaiam Dominus [2] prænuntians, ait : Adducam cæcos [3] in viam quam ignorabant, et semitas quas nesciebant faciam illos calcare. Faciam illis tenebras in lucem, et prava in directa. Hæc verba faciam illis, et [4] non relinquam eos (Isai. xlii, 16). 40 Et iterum, Inventus sum, inquit, a non quærentibus me, et palam apparui iis qui me non interrogabant (Isai. lxv, 1). Quod quomodo impletum sit, Joannes apostolus [5] docet dicens : Scimus, quoniam [6] Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum, et simus in vero Filio ejus (I Joan. v, 2). Et iterum : Nos ergo diligamus Deum, Bquoniam ipse prior dilexit nos (I Joan. iv, 19). Diligendo itaque nos Deus, ad imaginem suam nos reparat, et ut in nobis formam suæ bonitatis inveniat, dat unde ipsi quoque quod operatur operemur, accendens scilicet mentium nostrarum lucernas, et igne nos suæ charitatis [7] inflammans; ut non solum ipsum, sed etiam quidquid diligit diligamus. Nam si inter homines ea demum firma amicitia est, quam morum similitudo sociarit, cum tamen parilitas voluntatum sæpe in reprobos tendat affectus, quantum nobis optandum atque nitendum est ut in nullo ab iis quæ Deo sunt placita, discrepemus! De quo dicit propheta : Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus (Ps. xxix, 6) : quia non aliter in nobis erit dignitas divinæ majestatis, nisi imitatio fuerit Cvoluntatis.
Cap. II. — Dicente itaque Domino : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. xxii, 37) : suscipiat fidelis anima auctoris sui atque rectoris immarcescilibem charitatem, totamque se etiam ejus subjiciat voluntati, in cujus operibus atque judiciis nihil vacat a veritate justitiæ, nihil a miseratione clementiæ. Quoniam etsi magnis quis 170 Alaboribus et multis fatigetur incommodis, bona est [8] illi causa tolerandi, qui se adversis vel corrigi intelligit, vel probari. Charitatis vero istius pietas perfecta esse non poterit, nisi diligatur et proximus. Quo nomine non ii tantum intelligendi sunt qui nobis amicitia aut propinquitate junguntur, sed omnes prorsus homines, cum quibus nobis [9] natura communis est, sive illi hostes sint, sive socii; sive liberi, sive servi. Unus enim nos Conditor finxit, unus nos Creator animavit; eodem cuncti cœlo et aere, iisdem [10] fruimur diebus et 41 noctibus; cumque alii sint boni, alii mali; alii justi, alii injusti; Deus tamen omnibus largitor, omnibus est benignus, sicut Lycaoniis a Paulo et Barnaba apostolic dicitur de providentia Dei : Qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas. B [11] Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens eis, de cœlo dans pluviam et tempora fructifera, et implens cibo [12] et lætitia corda nostra (Act. xiv, 15, 16). Dedit autem nobis majores diligendi proximi causas Christianæ gratiæ latitudo, quæ se per omnes partes totius orbis extendens, [13] dum neminem despectat, docet neminem negligendum. Et merito etiam inimicos diligi, et pro persecutoribus sibi præcipit supplicari (Matth. v, 44), qui ex omnnibus quotidie gentibus, [14] sacris olivæ suæ ramis germen inserens oleastri (Rom. xi, 17), de inimicis reconciliatos, de alienis adoptivos, de impiis facit justos; ut omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium, et infernorum : et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. ii, 10).
CCap. III. — Cum ergo Deus bonos nos esse velit, quia bonus est, nihil nobis debet de ejus judiciis displicere. Nam non per omnia illi gratias agere, quid est aliud quam ex quadam eum parte reprehendere? Audet [15] enim plerumque humana insipientia adversus Creatorem suum, non solum de inopia, sed etiam de copia murmurare; ut et cum aliquid non suppetit, querula, et cum quædam exuberant, sit ingrata. Muliæ messis dominus, horreorum suorum plenitu-- ↑ Plerique vulgati ante Quesnellum, nisi prius nos ipse.
- ↑ Ita duo codd. S. Petri et vetustissimus Vat. necnon Pauli Diaconi Homiliarium editionis Basileensis an. 1496. In editis ante Quesnellum erat denuntians; apud Quesn. vero cum mss. collect. 4 et 5, pronuntians. At ille correctionem optime conjiciens, notavit in margine, forte prænuntians.
- ↑ Prima editio cum mss. collect. 3, per viam.
- ↑ Vat. 3836, non derelinquam.
- ↑ Sic nostri codices et editi ante Quesnellum, qui pro docet posuit commemorat, uti est etiam in Homiliario Pauli Diaconi.
- ↑ Apud Paulum Diaconum, jam Filius Dei.
- ↑ Antiquissimus Vaticanus, et unus S. Petri, inflammat.
- ↑ Prima editio et ms. Bonon., illa causa tolerandi, qua se adversis vel corrigi intelligat, vel probari.
- ↑ Duo codd. S. Petri, mensura atque natura.
- ↑ Ita ex prima editione et duobus mss. Vat. et S. Petri. Alias, utimur.
- ↑ Equidem in Homiliar. Pauli Diac.
- ↑ Hanc lectionem textui Græco et Vulgato congruentem prætulimus ex antiquissimo Vaticano Lectionario, ex pervetusto Pauli Diaconi exemplo, nec non ex mss. collect. 4. Alias, justitia. Et mox tres nostri codd., corda vestra.
- ↑ Æquiorem credimus hanc lectionem primæ editionis et mss. collect. 3. In cæteris editis, neminem despectat, dum docet. Codd. Vict., Corb., Thuan. et Gaudiival. apud Quesnellum et noster Vat. 541, collect. 4, neminem desperat, dum docet. Alter Vat. 546 collect. 4, unus Vat. 544 collect. 5, duo S. Petri et Homiliar. Pauli Diac., neminem hominem desperat, dum docet. Tandem Vat. 3836, neminem hominum desperat, dum docet.
- ↑ Legebatur fractis pro sacris non solum in editis, verum etiam in plerisque codicibus; et videbatur convenire cum testimonio Pauli ad Rom. xi, 17 et 19, ubi rami fracti memorantur. Sed prætulimus tria Romanæ Ecclesiæ Lectionaria Vat. 3836, et duo basilicæ S. Petri; cum præsertim non in ramis fractis et abscisis, sed in ramis ex quibus isti abscisi fuerunt insitio fiat; hi autem rami olivæ sancti appellantur ab Apostolo v, 16, non minus quam radix. Paulo post in Pauli testimonio prima editio et duo mss. S. Petri omittunt vocem Christus.
- ↑ Supplevimus enim ex omnibus nostris codicibus, et ex Homil. Pauli Diaconi.