171 Adinem fastidivit (Luc. xii, 16), et ad copiam vindemiæ affluentis ingemuit; nec de magnitudine fructuum gratulatus, sed de vilitate conquestus est. Si autem parcior fuerit in susceptis terra seminibus, et castigatiore proventu vites oleæque defluxerint, [1] accusantur anni, arguuntur elementa, et nec aeri parcitur, nec cœlo, cum fideles et [2] pios discipulos veritatis nihil magis commendet et muniat, 42 quam perseverans in Deum, et indefessa laudatio, dicente Apostolo : Semper gaudete, sine intermissione orate; in omnibus gratias agite. Hæc enim voluntas Dei est in Christo Jesu in omnibus [3] vobis (I Thess. v, 16). Hujus autem devotionis quemadmodum poterimus esse particines, nisi rerum varietas constantiam mentis exerceat? ut amor directus in Deum nec inter secunda Bsuperbiat, nec inter adversa deficiat. Quod placet Deo, placeat [4] et nobis. De omni mensura munerum ejus gaudeamus. Qui bene usus est magnis, bene utatur et modicis. Tam nobis copia quam parcitate consulitur. Nec in spiritalibus lucris [5] angustia gravabimur fructuum, si fecunditas non arescat animorum. Oriatur de cordis agro, quod terra [6] non edidit. Semper illi, quod largiatur, occurrit, cui bene velle non deficit. Ad omnia igitur, dilectissimi, opera pietatis, omnium nobis qualitas prosit annorum, nec benevolentiam christianam difficultas temporalis impediat. Novit Dominus vasa hospitalis viduæ [7] in opus pietatis suæ vacuata complere (IV Reg. iv, 5); novit aquas in vina convertere (Joan. ii, 9); novit de paucissimis panibus quinque millia esurientium Csaturare populorum (Joan. vi, 9). Et ille qui [8] in pauperibus suis pascitur, quæ potuit augere dando, potest multiplicare sumendo.
Cap. IV. — Tria vero sunt quæ maxime ad religiosas pertinent actiones, oratio scilicet, jejunium, et eleemosyna, quibus exercendis omne quidem tempus [9] acceptum, sed illud est studiosius observandum, quod apostolicis accepimus traditionibus consecratum; sicut etiam decimus hic mensis morem refert veteris instituti, ut tria illa de quibus locutus sum diligentius exsequamur. Oratione enim propitiatio Dei quæritur, jejunio concupiscentia carnis exstinguitur, eleemosynis peccata redimuntur (Dan. iv, 24); simulque per omnia Dei in nobis imago 172 Arenovatur, si et in laudem ejus semper parati, et ad 43 purificationem nostram sine cessatione solliciti, et ad sustentationem proximi indesinenter [10] simus intenti. Hæc triplex observantia, dilectissimi, omnium virtutum comprehendit effectus. Hæc ad imaginem et similitudinem Dei pervenit, et a Spiritu sancto inseparabiles facit. Quia in orationibus permanet fides recta, [11] in jejuniis innocens vita, in eleemosynis mens benigna. Quarta igitur et sexta feria jejunemus; sabbato autem apud beatissimum apostolum Petrum vigilias celebremus; qui et orationes, et jejunia, et eleemosynas nostras precibus suis dignabitur adjuvare [12]. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et sancto Spiritu vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.
- ↑ Duo mss. Vat. et prima editio, accusatur annus.
- ↑ Vetustissimus Vat., pacis discipulos. In duobus autem mss. S. Petri : Cumque fidelis et pacis discipulus et veritatis, nihil magis commendet et moneat quam ut perseverans sit in Deum et indefessa laudatio, dicens : Semper gaudete, etc.
- ↑ Ita ex nostris mss. ac prima editione nec non ex Homiliario Pauli Diaconi. Similiter etiam apud S. Paulum. Aliæ editiones et Quesnellus, nobis.
- ↑ Sic nostri codices. Editi, et omnibus nobis.
- ↑ Vatic. 3836, angusto gravabimur frustu.
- ↑ Sic tria Lectionaria Romana laudata not. 17. Alias, non dedit.
- ↑ Homiliar. Pauli Diac., copiis pietatis suæ vacuatæ. Unus Vat. omittit suæ. In prima editione desunt, in opus pietatis suæ.
- ↑ Vocem pauperibus addidimus ex tribus memoratis Lectionariis.
- ↑ Homiliar. Pauli Diac., promptum.
- ↑ Ita plerique codices et editi ante Quesnellum, apud quem, sumus intenti.
- ↑ Sic melius ex Homiliario Pauli Diaconi plurali numero, æque ac omnes editi et codices eodem numero mox efferunt, in eleemosynis; unde paulo post jejunia S. pontifex repetit. Alias in jejunio.
- ↑ Post vocem adjuvare unus Vaticanus addit, diligentius ut invigilemus.
- ↑ Codices collect. 5, vestræ.
- ↑ Variant hoc loco libri editi et mss. Alii enim, quos Quesnellus secutus est, habent, diligentissime; alii, dignissimo. Melior visa est lectio editionis primæ et Rainaudi, quam alii codices confirmant.
- ↑ Addidimus enim ex nostris codd.
- ↑ Duo mss., De abstinentia denique.
- ↑ Unus ms. S. Petri, in solo jejunio.
- ↑ Idem codex, recipere.