conditiones ad constituendum Ecclesiæ doctorem necessaris designasti [1], eminentem scilicet doctrinam, insignem vitæ sanctitatem, et præterea summi pontificis aut concilii generalis legitime congregati declarationem. Duas priores conditiones, in quibus ejus tituli decernendi radix et meritum continetur, in Leone nostro inveniri ipsa Romana Ecclesia cum in aliis publicis tabulis, tum in Martyrologio satis testata est. Restat ut tertia condition, qua idem titulus et cultus ipsi in universa Ecclesia legitima auctoritate constituatur, eidem accedat per te, qui ejus merita considerans, de eodem fortassis pronuntiabis, quod de S. Bernardo in eodem Opere scripsisti [2] : Dolendum videtur, quod usque adhuc cogitatum non fuerit de Sancto tot meritis eximio cœlestique doctrina referto, colendo titulo doctoris in universa Ecclesia. Forte tibi, cui nihil jucundius quam sanctorum cultum promovere, quique peculiare tuum erga sanctum Leonem studium, dum esses Canonicus Archivista Basilicæ S. Petri, in novissima inventione [3] ejus corporis potissimum demonstrasti, tibi, inquam, hæc laus reservata est, ut qui magnus es magni Leonis successor et æmulator, tantum pontificem doctoris titulo exornes hujus editionis occasione, quæ dum ipsius Opera, jubente ac opitulante te, ad puriores codices exacta et illustrata tuoque nomini inscripta in lucem profert, Magni hujus doctoris meritum etiam atque etiam confirmat. Sed hoc tuum judicium esto. Tibi interim dum volumen istud offerimus, sanctos tuos pedes humillime deosculantes, apostolicam benedictionem deprecamur.
I. Cum de nova editione Operum sancti Leonis papæ ad mss. præsertim Romanos codices lucubranda, quæ editioni Quesnellianæ jam proscriptæ opponi et præferri posset, alteri ex nobis, dum Romæ esset, supremus antistes Benedictus XIV onus imposuit, non pauca primum nec levia momenta terruerunt. Quæ enim et quanti sit ea Leonis editio, quam summo studio curavit Paschasius Quesnellus, illi soli ignorare queunt, qui editionem ejus ignorant. Si textum expendas, qui in æstimandis veterum editionibus primum et potissimum spectandus est, et in quo quæritur num sit emendatus ac ineditis opusculis auctus, plures ille ac præstantissimos codices nactus est, quorum præsidio multa loca in anterioribus editionibus depravata feliciter correxit, et Epistolas pontificis, quæ inter ipsius Opera sacræ historiæ utiliores sunt, ex uno Grimanico ms. octo et viginti antea ineditis augere Epistolis potuit. Præterea alia quædam adjecit inedita, inter quæ maxime celebris et antiquissima illa Canonum et Epistolarum Romanorum pontificum collectio, quæ Dionysianæ nihilum cedit, vetustissimique canonici juris studiosis maximo adjumento est. Si vero ipsius editoris lucubrationes textui vel rebus illustrandis insertas consideres (id enim alterum est quod in editionibus quæritur), quænam editio Patrum tot unius editoris observationibus, admonitionibus, notis et dissertationibus locupletata invenietur, quot illa Leonis, quam Quesnellus typis impressit? Quæ enim ejusdem pontificis Opera parvo volumine formæ, uti vocant, octavæ vel quartæ in antiquis editionibus comprehendebantur, ob Quesnelli additamenta duos implent non exiguous tomos in-folio. Quem porro non moveat tantum studium in Leone edendo ab eo susceptum et naviter impensum, qui præstanti ingenio et multa eruditione ornatus, plurimum poterat, quique priorem editionem novis curis recognitam post viginti quinque annos recusit auctiorem, adeo ut limata et perfecta, quantum per eum fieri potuit, judicari debeat? Magnifica quidem elogia a quampluribus litteratis viris obtinuit eiusmodi