Pagina:Patrologiae cursus completus 183.pdf/400

E Wikisource
Haec pagina emendata est
785
786
SERMONES IN CANTICA.

hunc panem, ut probetis forsitan potiora.» Verum haec verba id unum significare videntur, Clarae-Vallenses dedisse operam legendis Parabolis et Ecclesiastae, et ad eorum regulas mores suos composuisse. Sane Gaufridus, qui satis accuratum Bernardi operum indicem texuit, nec ullus, quem scuam, veterum ejus generis commentationes Bernardo tribuit. An fortasse «amici» nomine aliquem alium illius temporis auctorem intelligit? qualis suit Hugo Victorinus, qui homilias 19 in Ecclesiasten composuit.

XI. Redeo ad sermones in Cantica, de quibus quid sentiret Guerricus abbas Igniacensis, et ipse sancti doctoris discipulus piissimus, aperit in sermone 3 de sanctis Petro et Paulo, qui cum aliis habetur in tomo VI. «Magister noster, ille interpres Spiritus sancti, de toto illo carmine nuptiali loqui istituit, spemque nobis dedit ex iis quae jam edidit, quia si pervenerit ad locum de quo quaeritis, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, umbras ipsas ponet in lucem intelligentiae; quod dictum est, vel erit in tenebris, nobis dicet in lumine.» Haec Guerricus.





SANCTI BERNARDI

ABBATIS CLARÆ-VALLENSIS

SERMONES IN CANTICA CANTICORUM.[1]




SERMO I.
De ipso titulo libri: «Cantica canticorum Salomonis.»

1. Vobis, fratres, alia quam aliis de saeculo, aut certe aliter dicenda sunt. Illis siquidem lac potum dat, et non escam (I Cor. III, 2), qui Apostoli formam tenet in docendo. Nam spiritualibus solidiora apponenda esse, itidem ipse suo docet exemplo, Loquimur, inquiens, non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes; item, Sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. II, 13, 6), quales vos nimirum esse confido; nisi frustra forte jam ex longo studiis estis coelestibus occupati, exercitati sensibus, et in lege Dei meditati die ac nocte. Itaque parate fauces, non lacti, sed pani. Est panis apud Salomonem, isque admodum splendidus sapidusque; librum dico, qui Cantica canticorum inscribitur: proferatur, si placet, et frangatur.

2. Nam de verbis Ecclesiastes satis, ni fallor, per Dei gratiam instructi estis mundi hujus cognoscere et contemnere vanitatem. Quid et Parabolas? An non vita et mores vestri juxta eam quae in ipsis invenitur doctrinam sufficienter emendati sunt et informati? Proinde illis ambobus praelibatis, quos nihilominus de amici arca praestitos accepistis, accedite et ad tertium hunc panem, ut probetis forsitan potiora. Cum enim duo sint mala, quae vel sola, vel maxime militant adversus animam, vanus scilicet amor mundi et superfluus sui, pesti utrique duo illi libri obviare noscuntur; alter sarculo disciplinae prava quaeque in moribus, et carnis superflua resecans; alter luce rationis in omni gloria mundi fucum vanitatis sagaciter deprehendens, veraciterque distinguens a solido veritatis. Denique universis humanis studiis, ac mundanis desideriis praetulit Deum timere, ejusque observare mandata. Merito quidem. Verae etenim sapientiae primum illud, initium; secundum, consummatio est: si tamen constat vobis non aliud veram et consummatam esse sapientiam, quam declinare a malo, et facere bonum; itemque recedere a malo neminem posse perfecte absque timore Dei, nec bonum opus omnino esse praeter observantiam mandatorum.

3. Depulsis ergo duobus malis duorum lectione librorum, competenter jam acceditur ad hunc sacrum theoricumque sermonem: qui cum sit amborum fructus, nonnisi sobriis mentibus et auribus omnino credendus est. Alioquin ante carnem disciplinae studiis edomitam et mancipatam spiritui, ante spretam et abjectam saeculi pompam et sarcinam, indigne ab impuris lectio sancta praesumitur. Quomodo nempe lux incassum circumfundit oculos caecos vel clausos, ita animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei (ibid., 14). Quippe Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum (Sap. I, 5), quod est vita incontinens; sed nec erit ei unquam pars cum mundi vanitate, cum veritatis sit Spiritus (Joan. XIV, 17). Quae enim societas ei quae desursum est sapientiae, et sapientiae mundi, quae stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19); aut sapientiae carnis, quae et ipsa inimica est Deo? (Rom. VIII, 7.) Puto autem quod jam non habebit unde adversum nos murmuret is, qui nobis de via venit amicus, cum et tertium istum insumpserit panem.

4. Sed quis franget? Adest paterfamilias; cogno-

  1. Inchoati anno 1135.