Pagina:Petrarca - De remediis utriusque fortunae.djvu/12

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Cum res fortunasque hominum cogito incertosque et subitos rerum motus, nichil ferme fragilius mortalium vita, nichil inquietius invenio. Ita cunctis animantibus naturam miro remedii genere consuluisse video, ignorantia quadam sui, nobis solis memoriam, intellectum, providentiam, divinas ac preclaras animi nostri dotes, in perniciem et laborem versas. Tam supervacuis enim semper nec inutilibus modo, sed damnosis atque pestiferis curis obnoxii et presenti torquemur et preterito futuroque angimur, ut nichil magis metuere videamur quam nequando forte parum miseri simus, tanto studio si quidem miseriarum causas et dolorum alimenta conquirimus, quibus vitam — que, si rite ageretur, felicissima prorsus ac iocundissima rerum erat — miserandum ac triste negotium effecimus, cuius initium cecitas et oblivio possidet, progressum labor, dolor exitum, error omnia; quod ita esse quisquis vite sue cursum acri iudicio remetietur intelliget. Quem quietum, queso, quem tranquillum, quem non laboriosum magis atque anxium diem egimus? Quod unquam tam securum aut tam letum mane vidimus, ut non ante crepusculum sollicitudo merorque subreperet? Cuius mali, etsi ipsis in rebus multa insit occasio, nisi tamen nos fallat amor nostri, causa maior sive, ut ingenue fateamur, culpa omnis in nobis est. Ut vero sileam reliqua, quibus undique trudimur, quod illud est bellum quamque perpetuum, quod cum fortuna gerimus? Cuius nos facere poterat virtus sola victores, nos ab illa volentes scientesque descivimus: soli igitur, imbecilles, exarmati, non equo Marte cum implacabili hoste congredimur, quos illa vicissim ceu leve aliquid attollit ac deicit et in gyrum rotat ac de nobis ludit. Vinci tolerabilius foret; nunc ludibrio etiam habemur. Id vero quid aliud quam levitas ac mollities nostra fecit? Idonei visi sumus, qui pile in morem huc illuc tam facile iactaremur, animalia evi brevissimi, sollicitudinis infinite, quibus insciis cui puppim litori, cui animum consilio applicemus, pro consilio interim sit pendere ac preter presens malum et a tergo quod doleat et ante oculos semper habere quod terreat; quod preter hominem animantium nulli accidit, quibus presentia evasisse plenissimam securitatem tribuit. Nobis ob ingenium et acumen animi semper quasi cum Cerbero tricipiti hoste luctandum est, ut ratione caruisse prope melius in nosmetipsos etherea nature prestantioris arma vertentibus. Huic malo obstare subdifficile est, vetustate iam et consuetudine radicato: enitendum tamen, in quam rem preter generosi animum conatum — cui nichil est arduum, nichil inexpugnabile — et sapientum hominum crebra colloquia — quamvis id genus iam rarescat — et multo maxime iugis lectio ac pervigil scriptorumque nobilium monumenta profuerunt, modo salubribus monitis consensus animi non desit, quem unum in terris sani consilii vivum fontem asseverare non verear. Quamobrem, si vel plebeis scriptoribus pro affectu nudo gratiam aliquando habitam scimus, siue pro eo quod iter aperuisse sequentibus visi erant, quanta, oro te, gratia, claris et probatis scriptoribus est habenda, qui multis ante nos seculis in terram versi, divinis in