Pagina:Phép giảng tám ngày.pdf/10

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

poſſimus in æternum viuere. Ad hoc autem intelligendum eſt prouerbium apud vos commune cùm dicitis, hanc præſentem vitam eſſe tanquam hoſpitium peregrinantium, mortem verò eſſe reditum ad patriam ſeu habitationem propriam. Sciendum tamen eſt in futuro ſæculo duplicem eſſe habitationem, vnam optimam, alteram peſſimam, ſuperiorem ſcilicet & inferiorem, Paradiſum & infernum. nam ſuper cælos eſt paradiſi domus, ad quam qui peruenit, perfectam ſine fine beatitudinem adipiſcitur, hanc qui deſiderat priùs inquirere debet, quiſnam ſit cæli, quod nos cooperit, ſupremus conditor ; quis terræ, quæ nos ſuſtinet, auctor ; quis rerum omnium, quibus ſuſtentamus, creator. interroga vt ſcias & colas, hæc eſt via meriti. Quiſquis in hoc regno vult magiſtratum adipiſci frequentare debet aulam Regis, vel ſaltem debet ſolita tributa pœna