Pagina:Phép giảng tám ngày.pdf/12

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

dœmonẽ colit cum dœmone erit ; & vbi eſt dœmon? proculdubio in inferno eſt dœmon tanquam in propria domo; & infernus vbi eſt? in centro terræ ſcilicet in carcere quem condidit cȩli Dominus ad puniendum reos. vulgus vocat, am phu, ſatis aptè, quia tenebrarum locus eſt, ne exiſtimet quiſpiam in inferno nundinas eſſe aut cãpos ad ſeminandũ, vt in hoc ſæculo. In carceribus huius mundi, in quibus à Regibus plectuntur rei, quid inuenies niſi catenas, compedes, virgas, & his ſimilia ; qui ibi detinentur, nunquid poſſunt facere quod libuerit ? Quantòminus qui ſunt in carcere inferni detẽti, ſulphureum enim ibi patiuntur ignem in æternum, miſerijs ſempiternis addicti, abſque vlla euadendi ſpe. Ergo debemus applicare animũ ad legẽ, quia lex est via ad veram patriã ducens: via deſcendexdi facilis, ede bibe