Pagina:Phép giảng tám ngày.pdf/8

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

incidamus quare minimè debemuslegẽ Dei addiſcere vt in hoc ſęculo ditemur: prouẽtus enim Diuinæ legis proprie pertinet ad fuiurum ſæculum. homines huius ſæculi benè norunt quæ ſpectant ad pręſentem vitam bona & mala : rationem autẽ tranſeundi feliciter per mortem ad futurum ſæculum minimè norunt. Ad hoc autem intelligendum ſcire debemus hominum genus componi è duobus, corpore ſcilicet atque anima. corpus à Patre & Matre habet, conſtans ex oſſibus, ſanguine, & carne, quæ ſunt corrupt ibilia. anima tamen eſt ſpiritualis, incorruptibilis, & immortalis a patre & matre originem minimè trahens, ſed à ſuperiori principio. Anima eſt vt domina, corpus verò tanquaã ſeruus aut famulus, qui animæ inſeruire debet tanquã Domino; turpe namq; eſt famulã dominari, & dominam ancillari, neque