Pagina:Philosophical Transactions - Volume 054.pdf/120

E Wikisource
Haec pagina emendata est



Amplissime atque celeberrime domine,

Read Feb. 23,
1764.
EXperimentorum circa corporum adfrictum jam ea sunt commemoranda, quæ cum serico institui; cujus vis electrica, etsi a domino Gray dudum inventa, tamen hucusque parum fuit explorata. Pulchra sunt quæ adtulit dominus Symmer; sed non sufficientia. Ne vero longa narratione variorum tentaminum charta impleatur; palmaria tantum, et e quibus reliqua intelligi possunt, adferam. Nova ligamenta sericea, unum circiter pollicem geometricum Suecanum lata, adhibui. Alterum extremitatibus fixum et bene tensum, quod in posterum fricatum voco, alterum vero seu fricans manibus, quantum satis, expando, super eodem spatio fricati pluries duco reducoque perpendiculariter ad ejus longitudinem. Hanc operationem transversam adpello: eam vero qua idem spatium fricantis ducitur antrorsum retrorsumque, super tota longitudine fricati, secundum longitudinem fieri dico.

Si

5