Pagina:Philosophical Transactions - Volume 054.pdf/221

E Wikisource
Haec pagina emendata est
[ 165 ]
XXX. Observationes Astronomicæ Christiani Mayer, S. J.


Illustrissimo ac celeberrimo Viro ac Domino Carolo de Morton, Academiæ Regiæ Londinensis a secretis, S. P. dicit Christianus Mayer, S. J. S. E. P. Astronomus.


Read May 24,
1764.
OBservationem meam eclipsis Lunaris quam hic tibi sisto, quamque circa 20mam Martii Parisios jam miseram, ex responso clarissimi viri de la Lande, die 3 Aprilis ad me dato, audio Parisiis erroris 10 minutorum suspectam haberi, quibus ejus durationem justo minorem collegissem: cum enim ex initio et fine certo hujus meæ observationis inveniam quantitatem durationis 2h 46′ 51″, eam celeberrimus ephemeridum Parisinarum conditor de la Landius putat esse oportere 2h 56′. Non potuit, ut seribit laudatus astronomus, eclipsis hæc diei 17 Martii, nec illa 1 Aprilis, ob nubes Lutetiæ observari: potuit fortasse Londini, et Grenovici; quod si ita, omnem facile controversiam diremptam video. Si enim Londini initium hujus eclypsis acciderit 10h 31′ circiter, certum est idem in meridiano Parisino 9 minutis orientaliore accidisse 10h 40′ 40″, ut habent ephemerides Parisinæ; sin minus, si Londini initium hujus eclipsis observatum fuerit 10h 39′ 5″, perspicuum est errorem 10 minutorum cadere in ephemerides, et nequaquam in observationem meam, quæ hac ratione statutæ meridianorum differentiæ ubique terrarum optime congruet: siquidem ex aliis primi satellitis

Jovis