collectionumque, o Phaedre, amicus sum, ut et intelligendi, et loquendi sim compos. Ac si quem alium posse arbitror tum ad unum tum ad multa pro rerum natura respicere, huius a tergo tanquam dei vestigia sequor. atque eos, qui id facere possunt, rectene anne contra cognominem, Deus ipse novit. voco autem hactenus Dialecticos. Nunc vero dic, obsecro, quo nomine pro tua Lysiaeque sententia nuncupari oporteat. An haec dicendi ars est, qua Thrasymachus aliique usi, sapientes et ipsi in dicendo fuerunt, ceterosque reddunt tales, qui illis, tanquam regibus, offerre munera volunt? Phae. Regii quidem illi viri, non tamen earum rerum periti, de quibus interrogas. Sed hanc speciem recte sane Dialecticam appellare videris: rhetorica vero adhuc nos fugit So. Quomodo istud ais? Pulchrumne aliquid erit, quod ab iis alienum, arte tamen percipiatur? haudquaquam spernendum id tibi mihique est, sed dicendum, quid sit reliquum in rhetorica. Phae. Permulta, o Socrates, in libris, de arte dicendi compositis, tradita.
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/102
Appearance