Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/103

E Wikisource
Haec pagina emendata est
81
PHAEDRUS.

So. Opportune commemorasti. Prooemium arbitror primam orationis partem esse vocandam. talia quaedam egregia illa ornamenta artis appellas? Phae. Sane. So. Sequitur secundo loco narratio, testimoniorumque assertio: tertio, coniecturae: quarto, verisimilia. probationem quoque et approbationem, ut arbitror, optimus orationum faber Byzantius vir induxit. Phae. Eximium dicis Theodorum? So. Equidem. hic etiam invenit, quo pacto in accusatione et defensione fieri, et geminari redargutio possit. Egregium autem virum Euenum Parium cur in medium non adducimus? qui subdeclarationes primus invenit, collaudationes praeterea. nec desunt, qui dicant, vituperationes huiusmodi quasdam carminibus memoriae gratia illum inserere. vir enim sapiens est. Lysiam vero Gorgiamque valere sinemus, qui verisimilia veris anteposuerunt, ac vi orationis efficiunt, ut parva esse magna, et magna vicissim parva, vetera item nova, et novissima vetera videantur. Brevitatem quoque loquendi concisam, rursusque infinitam verborum prolixitatem adinvenerunt. Quae cum olim ex me audiret Prodicus, risit, seque solum in-

Plat. Diall. Part. I. Vol. I.
F