Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/104

E Wikisource
Haec pagina emendata est
82
PLATONIS

venisse asseruit, quibus verbis ars illa indigeat. egere autem neque paucis, neque multis, sed mediocribus. Phae. Sapientissime respondisti, Prodice. So. Hippiam vero nequaquam commemoramus. arbitror enim, cum ipso Eliensem quoque hospitem consentire. Phae. Cur non? So. Quid porro de musica Poli concinnitate dicemus? qui geminationem verborum, insignes sententias, comparationes, similitudinesque invexit, nominumque usum ad orationis splendorem, prout a Licymnione didicit. Phae. Protagorae autem scripta nonne talia quaedam erant, o Socrates? So. Recta sane ac propria, o puer, Protagorae elocutio, et multa in stilo praeclara. In commiserationibus autem, a senectute et paupertate commovendis, Chalcedonius orator excelluit: in ira item concitanda et sedanda potens, quasi incantatione, ut inquit, mulceret: in conficiendis solvendisque calumniis, unde opus fuerit, summus. De fine autem orationis omnes convenire videntur: sed hunc alii repetitionem, alii aliter nominant.