Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/105

E Wikisource
Haec pagina emendata est
83
PHAEDRUS.

Phae. Finem dicis summatim, supra dicta omnia in orationis calce in memoriam auditoribus revocare? So. Haec inquam, et si quid tu aliud habes, quod de hac arte dicas. Phae. Exigua quidem habeo, neque memoratu digna. So. Mittamus exigua: sed haec in lucem potius educamus, ut, quam et quando artis vim habeant, videre possimus. Phae. Et maximam quidem, o Socrates, in hominum coetibus potentiam habent. So. Habent profecto. sed, o beate, tu etiam vide, utrum tibi horum vestis, quemadmodum mihi, rara dissutaque videatur. Phae. Ostende modo. So. Dic age: si quis amico tuo Eryximacho, vel patri eius Acumeno dicat in hunc modum: Ego quidem illa scio corpori admovere, quibus et calescat pro arbitrio meo, et frigeat, vomitum quoque, rursusque deiectionem, et expurgationes alias provocare, ceteraque huiusmodi multa intelligo, quibus cognitis, et medicum me esse profiteor, et alium quemlibet medicum me facere posse: quid illos responsuros existimas?

{{right|F 2