Phae. Quidnam aliud, quam percontaturos, numquid etiam sciat, quibus, quando, quousque singula istorum sint adhibenda? So. Ergo si dicat, nullo modo se id intelligere, sed oportere eum, qui ab ipso didicerit, talia quaedam facere posse: quid respondebunt? Phae. Certe huiusmodi hominem insanire, qui, cum ex aliquo medicorum libro audiverit quandoque aliquid, et in medelas nonnullas inciderit, neque quidquam artis intelligat, medicum evasisse se putat. So. Quid vero, si ad Sophoclem et Euripidem diceret quis, scire se parva de re prolixam orationem habere, et contra de magna brevissimam, et, quoties velit, misericordiam movere, atque eius contrarium, horrorem, et minas incutere, ceteraque similia, atque his docendis tragicam poësin se docere putaret? Phae. Et hi, o Socrates, ut opinor, illum riderent, qui tragoediam aliud quidquam putaret esse, quam istorum compositionem, et partibus invicem, et toti convenientem. So. Non tamen rustice, ut arbitror, increparent, sed facerent perinde ac musicus aliquis, offendens hominem, censentem se musicum esse, ex eo quod sciat, quo
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/106
Appearance