pacto fides tum gravissimae reddantur, tum acutissimae. hic enim non acerbe quidem diceret, O miser, insanis: sed, utpote musicus, sic mitius admoneret, O vir optime, necesse est omnino haec illum tenere, qui futurus sit musicus. nihil autem prohibet, eum, qui sic affectus est, ut tu, de harmonia nihil penitus intelligere. nempe quae ante harmoniam necessaria sunt, agnoscis: harmoniam prorsus ignoras. Phae. Rectissime. So. Sic et Sophocles illum sibi obvium, quae tragoediam antecedunt potius, quam tragoediam, habere diceret: et Acumenus medicus, medicinae praecedentia, non medicinam. Phae. Ita prorsus. So. Quid vero, si mellifluus Adrastus, aut Pericles, audirent, quae nunc ipsi referebamus egregia verborum artificia, breviloquia, similitudines, et reliqua illa, quae in lucem producta consideranda iudicabamus: numquid censemus, illos, quemadmodum nos, prae rusticitate asperrime illis succensuros, qui talia scripserint docuerintque, tanquam rhetoricam facultatem? an potius, utpote nobis sapientiores, nos ita increpaturos: O Phaedre atque Socrates, non succensendum est,
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/107
Appearance